Home

The Oxford Book of Latin Verse Part 34

The Oxford Book of Latin Verse - novelonlinefull.com

You’re read light novel The Oxford Book of Latin Verse Part 34 online at NovelOnlineFull.com. Please use the follow button to get notification about the latest chapter next time when you visit NovelOnlineFull.com. Use F11 button to read novel in full-screen(PC only). Drop by anytime you want to read free – fast – latest novel. It’s great if you could leave a comment, share your opinion about the new chapters, new novel with others on the internet. We’ll do our best to bring you the finest, latest novel everyday. Enjoy

ANONYMOUS

circ. 20 B.C.

_189. Foul Rumour_

RVMOR ait crebro nostram peccare puellam: nunc ego me surdis auribus esse uelim.

crimina non haec sunt nostro sine facta dolore: quid miserum torques, rumor acerbe? tace.

PANEGYRISTAE MESSALLAE

29 B.C.

_190. Mighty in Peace as Mighty in Arms_

_i_

TE, Messalla, canam, quamquam tua cognita uirtus terret: ut infirmae nequeant subsistere uires, incipiam tamen, ac meritas si carmina laudes deficiant, humilis tantis sim conditor actis.

nec tua praeter te chartis intexere quisquam facta queat, dictis ut non maiora supersint.

est n.o.bis uoluisse satis; nec munera parua respueris. etiam Phoebo gratissima dona Cres tulit, et cunctis Baccho iucundior hospes Icarus, ut puro testantur sidera caelo Erigoneque Canisque, neget ne longior aetas.

quin etiam Alcides, deus ascensurus Olympum, laeta Molorcheis posuit uestigia tectis, paruaque caelestis placauit mica, nec illis semper inaurato taurus cadit hostia cornu.

hic quoque sit gratus paruus labor, ut tibi possim inde alios aliosque memor componere uersus.

alter dicat opus magni mirabile mundi, qualis in immenso desederit aere tellus, qualis et in curuum pontus confluxerit orbem, et uagus, e terris qua surgere nit.i.tur, aer, huic et contextus pa.s.sim fluat igneus aether, pendentique super claudantur ut omnia caelo: at quodc.u.mque meae poterunt audere camenae, seu tibi par poterunt seu, quod spes abnuit, ultra siue minus (certeque canent minus), omne uouemus hoc tibi, nec tanto careat mihi nomine charta.

nam quamquam antiquae gentis superant tibi laudes, non tua maiorum contenta est gloria fama, nec quaeris quid quaque index sub imagine dicat, sed generis priscos contendis uincere honores, quam tibi maiores maius decus ipse futuris: at tua non t.i.tulus capiet sub nomine facta, aeterno sed erunt tibi magna uolumina uersu, conuenientque tuas cupidi componere laudes undique quique canent uincto pede quique soluto.

quis potior, certamen erit: sim uictor in illis, ut nostrum tantis inscribam nomen in actis.

nam quis te maiora gerit castrisue foroue?

nec tamen hic aut hic tibi laus maiorue minorue, iusta pari premitur ueluti c.u.m pondere libra, p.r.o.na nec hac plus parte sedet nec surgit ab illa, qualis, inaequatum si quando onus urget utrimque, alterno instabilis nutat depressior orbe.

nam seu diuersi fremat inconstantia uulgi, non alius sedare queat: seu iudicis ira sit placanda, tuis poterit mitescere uerbis.

non Pylos aut Ithace tantos genuisse feruntur Nestora uel paruae magnum decus urbis Vlixen, uixerit ille senex quamuis, dum terna per orbem saecula fertilibus t.i.tan decurreret horis, ille per ignotas audax errauerit urbes, qua maris extremis tellus includitur undis.

nam Ciconumque ma.n.u.s aduersis reppulit armis, nec ualuit lotos coeptos auertere cursus, cessit et Aetnaeae Neptunius incola rupis uicta Maroneo foedatus lumina baccho: uexit et Aelios placidum per Nerea uentos: incultos adiit Laestrygonas Antiphatenque, n.o.bilis Artacie gelida quos inrigat unda: solum nec doctae uerterunt pocula Circes, quamuis illa foret Solis genus, apta uel herbis aptaque uel cantu ueteres mutare figuras: Cimmerion etiam obscuras accessit ad arces, quis numquam candente dies apparuit ortu, seu supra terras Phoebus seu curreret infra: uidit ut inferno Plutonis subdita regno magna deum proles leuibus ius diceret umbris, praeteriitque cita Sirenum litora puppi.

illum inter geminae nantem confinia mortis nec Scyllae saeuo conterruit impetus ore, c.u.m canibus rabidas inter fera serperet undas, nec uiolenta suo consumpsit more Charybdis, uel si sublimis fluctu consurgeret imo, uel si interrupto nudaret gurgite pontum.

non uiolata uagi sileantur pascua Solis, non amor et fecunda Atlantidos arua Calypsus, finis et erroris miseri Phaeacia tellus.

atque haec seu nostras inter sunt cognita terras, fabula siue nouum dedit his erroribus...o...b..m, sit labor illius, tua dum facundia, maior.

_ii_

PAVCA mihi, niueo sed non incognita Phoebo, pauca mihi doctae dicite Pegasides.

uictor adest, magni magnum decus ecce triumphi, uictor, qua terrae quaque patent maria, horrida barbaricae portans insignia pugnae, magnus ut Oenides utque superbus Eryx, nec minus idcirco uestros expromere cantus maximus et sanctos dignus inire choros.

hoc itaque insuetis iactor magis, optime, curis, quid de te possim scribere quidue tibi.

namque (fatebor enim) quae maxima deterrendi debuit, hortandi maxima causa fuit.

pauca tua in nostras uenerunt carmina chartas, carmina c.u.m lingua, tum sale Cecropio, carmina quae Scherium, saeclis accepta futuris, carmina, quae Pylium uincere digna senem.

molliter hic uiridi patulae sub tegmine quercus Moeris pastores et Meliboeus erant, dulcia iactantes alterno carmina uersu, qualia Trinacriae doctus amat iuuenis.

certatim ornabant omnes heroida diui, certatim diuae munere quoque suo.

felicem ante alias o te scriptore puellam: altera non fama dixerit esse prior: non illa, Hesperidum ni munere capta fuisset, quae uolucrem cursu uicerat Hippomenen; candida cycneo non edita Tyndaris ouo; non supero fulgens Ca.s.siopea polo; non defensa diu multum certamine equorum, obstabant grauidae quod sibi quaeque ma.n.u.s, saepe animam generi pro qua pater impius hausit, saepe rubro similis sanguine fluxit humus; regia non Semele, non Inachis Acrisione, immitti expertae fulmine et imbre Iouem; non cuius propter raptum liquere penatis Tarquinii patrios, filius atque pater, illo quo primum dominatus Roma superbos mutauit placidis tempore consulibus, multa neque immeritis donat quae praemia alumnis, praemia Messalis maxima Poplicolis.-- nam quid ego immensi memorem studia ista laboris, horrida quid durae tempora militiae?

castra foro, te castra Vrbi praeponere, castra tam procul hoc gnato, tam procul hac patria; immoderata pati iam frigora iamque calores, sternere uel dura posse super silice; saepe trucem aduerso perlabi sidere pontum, saepe mare audendo uincere, saepe hiemem, saepe etiam densos immittere corpus in hostis, communem belli nec meminisse deum; nunc celeris Afros, periurae milia gentis, aurea nunc rapidi flumina adire Tagi, nunc aliam ex alia bellando quaerere gentem, uincere et Oceani finibus ulterius-- non nostrum est tantas, non, inquam, attingere laudes, quin ausim hoc etiam dicere, uix hominum est: ipsa haec, ipsa ferent rerum monumenta per orbem, ipsa sibi egregium facta decus parient.

nos ea quae tec.u.m finxerunt carmina diui, Cynthius et Musae, Bacchus et Aglaie, si laudem aspirare humilis, si adire Cyrenas, si patrio Graios carmine adire sales possumus, optatis plus iam procedimus ipsis.

hoc satis est: pingui nil mihi c.u.m populo.

ANONYMOUS

40 B.C. (?)

_191. Epitaph of Heluia Prima_

TV qui secura spatiaris mente uiator et nostri uoltus derigis inferieis, si quaeris quae sim, cinis en et tosta fauilla, ante obitus tristeis Heluia Prima fui.

coniuge sum Catulo fructa, actore Isocrateio, concordesque pari uiximus ingenio.

nunc data sum Diti longum mansura per aeuum deducta et fatali igne et aqua Stygia.

CORNELIVS SEVERVS

fl. 38 B.C.

_192. The Death of Cicero_

ORAQVE magnanimum spirantia paene uirorum in rostris iacuere suis; sed enim abstulit omnis, tamquam sola foret, rapti Ciceronis imago.

tunc redeunt animis ingentia consulis acta iurataeque ma.n.u.s deprensaque foedera noxae patriciumque nefas extinctum: poena Cethegi deiectusque redit uotis Catilina nefandis.

quid fauor adscitus, pleni quid honoribus anni profuerant, sacris et uota quid artibus aetas?

abstulit una dies aeui decus, ictaque luctu conticuit Latiae tristis facundia linguae.

unica sollicitis quondam tutela salusque, egregium semper patriae caput, ille senatus uindex, ille fori, legum iurisque togaeque publica uox, saeuis aeternum obmutuit armis!

informis uoltus sparsamque cruore nefando canitiem sacrasque ma.n.u.s operumque ministras tantorum pedibus ciuis proiecta superbis proculcauit ouans nec lubrica fata deosque respexit! nullo luet hoc Antonius aeuo.

hoc nec in Emathio mitis uictoria Perse, nec te, dire Syphax, non fecerat hoste Philippo; inque triumphato ludibria iuncta Iugurtha afuerunt, nostraeque cadens ferus Hannibal irae membra tamen Stygias tulit inuiolata sub umbras.

ANONYMOUS

Aetatis Augusteae.

_193. Post Mortem Nulla Voluptas_

COPA Syrisca, caput Graeca redimita mitella, crispum sub crotalo docta mouere latus, ebria fumosa saltat lasciua taberna, ad cubitum raucos excutiens calamos.

Please click Like and leave more comments to support and keep us alive.

RECENTLY UPDATED MANGA

Kuma Kuma Kuma Bear

Kuma Kuma Kuma Bear

Kuma Kuma Kuma Bear Chapter 731 Author(s) : くまなの, Kumanano View : 2,710,093

The Oxford Book of Latin Verse Part 34 summary

You're reading The Oxford Book of Latin Verse. This manga has been translated by Updating. Author(s): Various. Already has 934 views.

It's great if you read and follow any novel on our website. We promise you that we'll bring you the latest, hottest novel everyday and FREE.

NovelOnlineFull.com is a most smartest website for reading manga online, it can automatic resize images to fit your pc screen, even on your mobile. Experience now by using your smartphone and access to NovelOnlineFull.com