Home

The Oxford Book of Latin Verse Part 26

The Oxford Book of Latin Verse - novelonlinefull.com

You’re read light novel The Oxford Book of Latin Verse Part 26 online at NovelOnlineFull.com. Please use the follow button to get notification about the latest chapter next time when you visit NovelOnlineFull.com. Use F11 button to read novel in full-screen(PC only). Drop by anytime you want to read free – fast – latest novel. It’s great if you could leave a comment, share your opinion about the new chapters, new novel with others on the internet. We’ll do our best to bring you the finest, latest novel everyday. Enjoy

at fides et ingeni benigna uena est pauperemque diues me pet.i.t: nihil supra deos lacesso nec potentem amic.u.m

largiora flagito, satis beatus unicis Sabinis.

truditur dies die nouaeque pergunt interire lunae:

tu secanda marmora locas sub ipsum funus et sepulcri inmemor struis domos marisque Bais obstrepentis urges

summouere litora, parum locuples continente ripa; quid quod usque proximos reuellis agri terminos et ultra

limites clientium salis auarus? pellitur paternos in sinu ferens deos et uxor et uir sordidosque natos.

nulla certior tamen rapacis Orci sede destinata aula diuitem manet erum. quid ultra tendis? aequa tellus

pauperi recluditur regumque pueris, nec satelles Orci callidum Promethea reuexit auro captus: hic superb.u.m

Tantalum atque Tantali genus coercet, hic leuare functum pauperem laboribus uocatus atque non uocatus audit.

_151. A Hard Winter_

HORRIDA tempestas caelum contraxit et imbres niuesque deduc.u.n.t Iouem; nunc mare, nunc siluae Threicio Aquilone sonant. rapiamus, amici, occasionem de die: dumque uirent genua et decet, obducta soluatur fronte senectus.

tu uina Torquato moue consule pressa meo.

cetera mitte loqui: deus haec forta.s.se benigna reducet in sedem uice. nunc et Achaemenio perfundi nardo iuuat et fide Cyllenea leuare diris pectora sollicitudinibus, n.o.bilis ut grandi cecinit Centaurus alumno: 'inuicte, mortalis dea nate puer Thetide, te manet a.s.saraci tellus, quam frigida parui findunt Scamandri flumina lubricus et Simois, unde tibi reditum certo subtemine Parcae rupere, nec mater domum caerula te reuehet: illic omne malum uino cantuque leuato, deformis aegrimoniae dulcibus adloquiis.'

_152. Two Poems on the Return of Spring_

_i_

SOLVITVR acris hiems grata uice ueris et Fauoni trahuntque siccas machinae carinas, ac neque iam stabulis gaudet pecus aut arator igni nec prata canis albicant pruinis.

iam Cytherea choros ducit Venus imminente luna iunctaeque Nymphis Gratiae decentes alterno terram quatiunt pede, dum grauis Cyclopum Volca.n.u.s ardens uisit officinas.

nunc decet aut uiridi nitidum caput impedire myrto aut flore terrae quem ferunt solutae, nunc et in umbrosis Fauno decet immolare lucis, seu poscat agna siue malit haedo.

pallida Mors aequo pulsat pede pauperum tabernas regumque turris. o beate Sesti, uitae summa breuis spem nos uetat incohare longam; iam te premet nox fabulaeque Manes

et domus exilis Plutonia; quo simul mearis, nec regna uini sortiere talis nec tenerum Lycidan mirabere, quo calet iuuentus nunc omnis et mox uirgines tepebunt.

_ii_

Diffugere niues, redeunt iam gramina campis arboribusque comae; mutat terra uices et decrescentia ripas flumina praetereunt;

Gratia c.u.m Nymphis geminisque sororibus audet ducere nuda choros: inmortalia ne speres, monet annus et almum quae rapit hora diem.

frigora mitesc.u.n.t Zephyris, uer proterit aestas interitura, simul pomifer autumnus fruges effuderit, et mox bruma recurrit iners.

d.a.m.na tamen celeres reparant caelestia lunae: nos ubi decidimus quo pius Aeneas, quo Tullus diues et Ancus, puluis et umbra sumus.

quis scit an adiciant hodiernae crastina summae tempora di superi?

cuncta ma.n.u.s auidas fugient heredis amico quae dederis animo.

c.u.m semel occideris et de te splendida Minos fecerit arbitria, non, Torquate, genus, non te facundia, non te rest.i.tuet pietas;

infernis neque enim tenebris Diana pudic.u.m liberat Hippolytum nec Lethaea ualet Theseus abrumpere caro uincula Perithoo.

_153. Horace's Monument_

EXEGI monumentum aere perennius regalique situ pyramidum altius, quod non imber edax, non Aquilo impotens possit diruere aut innumerabilis

annorum series et fuga temporum: non omnis moriar multaque pars mei uitabit Libitinam; usque ego postera crescam laude recens, dum Capitolium

scandet c.u.m tacita uirgine pontifex; dicar, qua uiolens obstrepit Aufidus et qua pauper aquae Daunus agrestium regnauit populorum, ex humili potens,

princeps Aeolium carmen ad Italos deduxisse modos. sume superbiam quaesitam meritis et mihi Delphica lauro cinge uolens, Melpomene, comam.

ALBIVS TIBVLLVS

55-19 B.C.

_154. Love in the Valley_

DIVITIAS alius fuluo sibi congerat auro et teneat culti iugera multa soli, quem labor adsiduus uicino terreat hoste, Martia cui somnos cla.s.sica pulsa fugent: me mea paupertas uita traducat inerti, dum meus adsiduo luceat igne focus.

ipse seram teneras maturo tempore uites rusticus et facili grandia poma manu: nec Spes dest.i.tuat sed frugum semper aceruos praebeat et pleno pinguia musta lacu.

nam ueneror, seu stipes habet desertus in agris seu uetus in triuio florida serta lapis: et quodc.u.mque mihi pomum nouus educat annus, libatum agricolae ponitur ante deo.

flaua Ceres, tibi sit nostro de rure corona spicea, quae templi pendeat ante fores; pomosisque ruber custos ponatur in hortis terreat ut saeua falce Priapus auis.

uos quoque, felicis quondam, nunc pauperis agri custodes, fertis munera uestra, Lares.

tunc uitula innumeros l.u.s.trabat caesa iuuencos: nunc agna exigui est hostia parua soli.

agna cadet uobis, quam circ.u.m rustica p.u.b.es clamet 'io messes et bona uina date.'

iam mihi, iam possim contentus uiuere paruo nec semper longae deditus esse uiae, sed Canis aestiuos ortus uitare sub umbra arboris ad riuos praetereuntis aquae.

nec tamen interdum pudeat tenuisse bidentem aut stimulo tardos increpuisse boues; non agnamue sinu pigeat fetumue capellae desertum oblita matre referre domum.

at uos exiguo pecori, furesque lupique, parcite: de magno praeda petenda grege.

hinc ego pastoremque meum l.u.s.trare quot annis et placidam soleo spargere lacte Palem.

adsitis, diui, neu uos e paupere mensa dona nec e puris spernite fictilibus.-- fictilia antiquus primum sibi fecit agrestis pocula, de facili composuitque luto.-- non ego diuitias patrum fructusque requiro, quos tulit antiquo condita messis auo: parua seges satis est; satis est requiescere lecto si licet et solito membra leuare toro.

quam iuuat immitis uentos audire cubantem et dominam tenero continuisse sinu: aut, gelidas hibernus aquas c.u.m fuderit Auster, securum somnos imbre iuuante sequi!

hoc mihi contingat: sit diues iure, furorem qui maris et tristis ferre potest pluuias.

o quantum est auri pereat prius atque smaragdi, quam fleat ob nostras ulla puella uias.

te bellare decet terra, Messalla, marique, ut domus hostilis praeferat exuuias: me retinent uinctum formosae uincla puellae, et sedeo duras ianitor ante fores.

non ego laudari curo, mea Delia: tec.u.m dum modo sim, quaeso segnis inersque uocer: te spectem, suprema mihi c.u.m uenerit hora, te teneam moriens deficiente manu.

flebis in arsuro positum me, Delia, lecto, tristibus et lacrimis oscula mixta dabis.

flebis: non tua sunt duro praecordia ferro uincta, nec in tenero stat tibi corde silex.

illo non iuuenis poterit de funere quisquam lumina, non uirgo sicca referre domum.

tu manis ne laede meos, sed parce solutis crinibus et teneris, Delia, parce genis.

interea, dum fata sinunt, iungamus amores: iam ueniet tenebris Mors adoperta caput; iam subrepet iners aetas, nec amare decebit dicere nec cano blanditias capite.

Please click Like and leave more comments to support and keep us alive.

RECENTLY UPDATED MANGA

My Doomsday Territory

My Doomsday Territory

My Doomsday Territory Chapter 723 Author(s) : 笔墨纸键 View : 319,719
Dragon Ball God Mu

Dragon Ball God Mu

Dragon Ball God Mu Chapter 650 Author(s) : Maple Leaf Connection, 枫叶缀 View : 248,633
Big Life

Big Life

Big Life Chapter 255: It Has To Be You (2) Author(s) : 우지호 View : 267,726
My Rich Wife

My Rich Wife

My Rich Wife Chapter 2739: Cultivation of the Dao of Dreams Author(s) : Taibai And A Qin View : 1,637,005
Martial Peak

Martial Peak

Martial Peak Chapter 5798: Three Souls in One Body Author(s) : Momo,莫默 View : 15,172,769

The Oxford Book of Latin Verse Part 26 summary

You're reading The Oxford Book of Latin Verse. This manga has been translated by Updating. Author(s): Various. Already has 592 views.

It's great if you read and follow any novel on our website. We promise you that we'll bring you the latest, hottest novel everyday and FREE.

NovelOnlineFull.com is a most smartest website for reading manga online, it can automatic resize images to fit your pc screen, even on your mobile. Experience now by using your smartphone and access to NovelOnlineFull.com