Home

Ten Reasons Proposed to His Adversaries for Disputation in the Name Part 5

Ten Reasons Proposed to His Adversaries for Disputation in the Name - novelonlinefull.com

You’re read light novel Ten Reasons Proposed to His Adversaries for Disputation in the Name Part 5 online at NovelOnlineFull.com. Please use the follow button to get notification about the latest chapter next time when you visit NovelOnlineFull.com. Use F11 button to read novel in full-screen(PC only). Drop by anytime you want to read free – fast – latest novel. It’s great if you could leave a comment, share your opinion about the new chapters, new novel with others on the internet. We’ll do our best to bring you the finest, latest novel everyday. Enjoy

Cremantur incendio sempiterno. Qui? Iudaei. Quam Ecclesiam adversati? Nostram.--Qui? Ethnici. Quam Ecclesiam crudelissime persequuti? Nostram.--Qui? Turcae. Quae templa demoliti?

Nostra.--Qui? Haeretici. Cuius Ecclesiae perduelles?

Nostrae.--Quae enim Ecclesia praeter nostram omnibus inferorum portis[132] se opposuit?

IVDAEI.--Quum, pulsis Hebraeis, Christiani[133] succrescerent Hierosolymis, Deum immortalem! qui concursus hominum ad loca sacra fuit,[134] quae urbis religio, quae sepulcri, quae praesepii, quae crucis, quae monumentorum omnium, quibus velut exuviis mariti, Ecclesia sponsa delectatur? Hinc manavit in nos Iudaeorum odium ferum et implacabile. Queruntur etiam nunc, maiores nostros maioribus suis exitio fuisse. A Simone Mago et lutheranis nullum ictum acceperunt.

ETHNICI.--In Ethnicis violentissimi fuere, qui toto Imperio, trecentis annis, per intervalla temporum, aerumnosissima Christianis supplicia machinati sunt. Quibus? Patribus et filiis nostrae fidei. Cognoscite vocem tyranni, qui Divum Laurentium torruit in craticula:[135]



Hunc esse vestris Orgiis Moremque et artem, proditum est; Hanc disciplinam foederis, Libent ut auro antist.i.tes.

Argenteis scyphis ferunt Fumare sacrum sanguinem, Auroque nocturnis sacris Adstare fixos cereos.

Tunc cura summa est fratribus, (Vt sermo testatur loquax), Offerre, fundis venditis, Sestertiorum millia.

Addicta avorum praedia Foedis sub auctionibus Successor exhaeres gemit, Sanctis egens parentibus.

Haec occulantur abditis Ecclesiarum in angulis; Et summa pietas creditur Nudare dulces liberos.

Deprome thesauros, malis Suadendo quos praestigiis Exaggeratos obtines, Nigrantes quos claudis specu.

Hoc poscit usus publicus; Hoc fiscus, hoc aerarium, Vt dedita stipendiis Ducem iuvet petunia.

Sic dogma vestrum est, audio; "Suum quibusque reddito."

En Caesar agnoscit suum Numisma, nummis inditum.

Quod Caesaris scis, Caesari Da: nempe iustum postulo, Ni fallor; haud ullam tuus Signat Deus pecuniam.

Nec quum veniret, aureos Sec.u.m Philippos detulit; Praecepta sed verbis dedit Inanis a marsupio.

Implete dictorum fidem, Quae vos per orbem venditis, Nummos libenter reddite; Estote verbis divites.

Quis videtur? In quos furit? Cuius Ecclesiae sacra, lychnos, ritus, ornamenta convellit? Cui patellas aureas, et argenteos calices, et sumptuosa donaria, et opulentam gazam invidet?

Profecto lutherizat. Quod enim aliud velum suo latrocinio nostri Nemrodes[136] obtenderunt, quum depecularentur ecclesias, et Christi patrimonium dissiparent? Contra vero magnus ille Constantinus Christomastigon terror, quam Eeclesiam tranquillavit? Illam, cui Pontifex Sylvester praefuit,[137]

quem in Soracte lat.i.tantem accersiit, ut eius opera nostro baptismate tingeretur.--Quibus auspiciis victor? Signo crucis.[138]--Qua matre gloriosus? Helena.--Quibus se patribus adiunxit? Nicaenis.--Cuiusmodi? Vt Sylvestro, ut Marco, ut Iulio, ut Athanasio, ut Nicolao.--Cuius se precibus[139]

commendavit? Antonii.--Quam sellam postulavit[140] in Synodo?

Vltimam.--O quanto regalior hac sede, quam qui regis t.i.tulum, non debitum, ambierunt! Singula narrare longum est. Sed ex his duobus altero n.o.bis infestissimo, altero n.o.bis amicissimo, licebit singula coniicere, quae sunt horum simillima. Etenim, ut nostrorum illa fuit Epistasis turbulenta, sic nostrorum haec evasit divina Catastrophe.

TVRCAE.-Turcica videamus. Mahometes et Sergius monachus apostata in profundo barathro iacent ululantes, et suis et posterorum sceleribus onusti. Haec portentosa et efferata bellua, Sarraceni, Turcae, nisi a nostris ordinibus militiae sacrae,[141] nisi a nostris principibus et populis accisa fuisset ac repressa, per Lutherum quidem, (cui gratias hoc nomine Solyma.n.u.s Turcus litteris egisse dicitur), et per lutheranos regulos (quibus Turcorum progressio laetabilis existimatur); haec, inquam, Erinnys furiosa et exitiosa mortalibus, totam iam depopularetur et vastaret Europam; neque indiligentius altaria et signa crucis, quam ipse Calvinus everteret. Ergo nostri hostes illi sunt proprii, utpote nostrorum industria a christianorum iugulis repulsi.

HAERETICI.--Despectemus in haereticos, faeces, et folles, et alimenta gehennae. Primus occurrit Simon Magus. Quid ille?

"Eripiebat homini liberam[142] voluntatem; solam fidem[143]

percrepabat." Mox Novatia.n.u.s: Quis? Antipapa Cornelio,[144]

Pontifici Romano, "hostis sacramentorum poenitentiae et chrismatis."[145] Deinde Manes Persa: hic docebat "baptismum salutem[146] non conferre." Post Aerius Aria.n.u.s "preces d.a.m.nabat pro mortuis,[147] confundebat episcopis sacerdotes." Hinc Aerius "solam[148] et ipse fidem personabat," cognominatus atheos[149]

non minus quam Lucia.n.u.s. Sequitur Vigilantius,[150] qui "Divos orari non ferebat:" ac Iovinia.n.u.s, qui "virginitatem et nuptias aequiparabat." Denique colluvies universa Macedonius, Pelagius, Nestorius, Entyches, Monothelitae, Iconomachi, caeteri, quibus Lutherum et Calvinum posteritas aggregabit. Quid isti? Omnes mali corvi, eodem ovo geniti, ab Ecclesiae nostrae Praesulibus desciverunt, ab illis evicti et exinaniti sunt.

Deseramus avernum, reddamur terris. Quoc.u.mque me oculis et cogitatione convertero, sive Patriarchas intueor et sedes Apostolicas, sive Antist.i.tes caeterarum gentium, sive laudatos principes, reges, caesares, sive christianorum cuiusque nationis initia, sive ullum iudicium vetustatis, aut lumen rationis, aut honestatis decus; nostrae fidei serviunt et suffragantur omnia.

SEDES APOSTOLICA.--Testis Romana successio, "In qua semper Ecclesia, (ut c.u.m Augustino ep. 162 loquar), Apostolicae Cathedrae viguit princ.i.p.atus." Testes illae reliquae sedes apostolicae, in quas hoc nomen insignite convenit, quod ab ipsis Apostolis horumve auditoribus exaedificatae[151] fuerint.

DISIVNCTTISSIMAE TERRAE.--Testes ubivis gentium pastores, loco dissiti, religione nostra concordes, Ignatius et Chrysostomus, Antiochiae; Petrus, Alexander, Athanasius, Theophilus, Alexandriae; Macharius et Cyrillus, Hierosolymis; Proclus, Constantinopoli; Gregorius et Basilius, in Cappadocia; Thaumaturgus, in Ponto; Smyrnae, Polycarpus; Iustinus, Athenis; Dionysius, Corinthi; Gregorius, Nissae; Methodius, Tyri; Ephremus, in Cyria; Cypria.n.u.s, Optatus, Augustinus, in Africa; Epiphanius, in Cypro; Andreas, Cretae; Ambrosius, Paulinus, Gaudentius, Prosper, Faustus, Vigilius in Italia; Irenaeus, Martinus, Hilarilius, Eucherius, Gregorius, Salvia.n.u.s, in Gallia; Vincentius, Orosius, Ildefonsus, Leander, Isidorus, in Hispania; in Britannia, Fugatius, Damia.n.u.s, Iustus, Mellitus, Beda. Denique, ne ambitiosus videar in nominibus, quaec.u.mque vel opera, vel fragmenta supersunt eorum, qui disiunctissimis terris Evangelium severunt, omnia n.o.bis unam fidem exhibent, quam hodie catholici profitemur. Christe, quid causae tibi afferam, quo minus me de tuis extermines, si tot luminibus Ecclesiae tenebricosos homulos, paucos, indoctos, dissectos, improbos, antetulero?

PRINCIPES.--Testes item principes, reges, caesares, horumque respublicae, quorum et ipsorum pietas, et ditionum populi, et pacis bellique disciplina, se penitus in hac nostra doctrina catholica fundaverunt. Hic ergo quos ab oriente Theodosios, quos ab occidente Carolos, quos Eduardos ex Anglia, Ludovicos e Gallia, Hermenegildos ex Hispania, Henricos a Saxonia, Wenceslaos e Bohemia, Leopoldos ex Austria, Stephanos ex Hungaria, Iosaphatos ex India, quos...o...b.. toto dynastas atque toparchas possim arcessere; qui exemplo, qui armis qui legibus, qui sollicitudine, qui sumptu, nostram Ecclesiam nutrierunt? Sic enim praecinuit Isaias (xlix. 23): "Erunt reges nutricii tui, et reginae iutrices tuae." Audi, Elisabetha, Regina potentissima, tibi canit, te tuas partes edocet. Narro tibi: Calvinum et hos principes unum coelum capere non potest. His ergo te principibus adiunge, dignam maioribus, dignam ingenio, dignam litteris, dignam laudibus, dignam fortuna tua. Solum hoc de te molior ego et moliar, quidquid me fiet, cui, tamquam hosti capitis tui, toties iam isti patibulum ominantur. Salve bona crux. Veniet, Elisabetha, dies ille, ille dies, qui tibi liquido commonstrabit, utri te dilexerint, Societas Iesu, an Lutheri progeies Pergo.

NATIONES AD CHRISTAM TRADVCTAE.--Testes iam omne sorae plagaeque mundi, quibus evangelica tuba post Christum natum insonuit.

Parumne hoc fuit, idolis ora claudere, Dei regnum gentibus importare? Christum Lutherus, catholici Christum loquimur. "Num divisus est Christus?"[152] Minime. Aut nos, aut ille, falsum Christum loquimur. Quid ergo? Dicam. Christus ille sit, et illorum sit, quo Dagon[153] invecto cervices fregerit. Noster Christus opera nostrorum uti voluit, quum Ioves, Mercurios, Dianas, Phaebadas, et illam noctem saeculorum atram, Ereb.u.mque tristem, e tot populorum cordibus relegaret. Non est otium longinqua perquirere; finitima tantum atque domestica speculemur.

Hiberni ex Patritio, Scoti ex Palladio, Angli ex Augustino, Romae sacratis, Roma missis, Romam venerantibus, fidem aut nullam aut certe nostram, id est, catholicam insuxerunt. Res aperta. Curro.

CVMVLVS TESTIVM.--Testes academiae, testes legum tabulae, testes vernaculi mores hominum, testes selectio caesarum et inauguratio, testes regum ritus et inunctio, testes equitum ordines, ipsaeque chlamydes, testes fenestrae, testes nummi, testes urbanae portae domusque civicae, testes avorum fructus et vita, testes res omnes et reculae, nullam in orbe religionem, nisi nostram, imis umquam radicibus insedisse.

Quae mihi quum suppeterent, et certe sic efficerent meditantem, ut his omnibus nuntium remittere christianis, et consociari c.u.m perditissimis quibusque, videretur insolentis insaniae; non diffiteor, animatus sum et incensus ad conflictum, in quo nisi Divi de coelo deturbentur, et superbus Lucifer coelum recuperet, cadere numquam potero. Quo mihi sit aequior Charcus, qui me tam immaniter concerpit, si hanc animulam peccatricem, quam tanti Christus emit, viae tutae, viae certae, viae regiae malui credere, quam Calvinis scopulis dumetisve suspendere.

CONCLVSIO

Habetis a me, florentes Academici, hoc munusculum, contextum operis in itinere subcisivis. Animus fuit et purgare me vobis de arrogantia, et satisfacere de fiducia, et interim dum ab adversariis una mec.u.m in scholas invitemini, quaedam apponere degustanda. Si aequam, si tutum, si honestum ducitis, haberi Lutherum, aut Calvinum, canonem Scripturae, mentem sancti Spiritus, normam Ecclesiae, Conciliorum Patrumque paedagogum, omnium denique testium et saeculorum Deum, nihil est quod sperem, vobis lectoribus vel auditoribus. Sin estis ii, quos apud animum formavi meum, philosophi occulati, amatores veri, simplicitatis, modestiae; hostes temeritatis, nugarum, sophismatum; facile diem in aprico videbitis, qui dieculam angusta rima dispicitis. Dicam libere, quod meus in vos amor, et vestrum periculum et rei magnitudo postulat. Non hoc nescit diabolus, vos istam lucem, si quando coeperitis oculos attolere, conspecturos. Cuius enim stuporis fuerit, antiquitati christianae Hammeros et Charcos anteponere? Sed sunt quaedam illecebrae lutheranae, quibus suum ille regnum amplificat, quibus ille tendiculis hamatus multos iani vestri ordinis inescavit. Quaenam? Aurum, gloria, deliciae, veneres.

Contemnite. Quid enim aliud ista sunt, nisi terrarum ilia, canorus aer, propina vermium, bella sterquilinia? Spernite.

Christus dives est, qui vos alet; Rex est, qui ornabit; lautus est, qui satiabit, speciosus est, qui felicitatum omnium c.u.mulos largietur. Huic vos adscribite militanti, ut c.u.m eo triumphos, vere doctissimi vereque clarissimi, reportetis. Valete.

Cosmopoli 1581.

[Footnote 1: A Beato Edmundo anglice scripta, ab alio latine reddita.]

[Footnote 2: Est hic locus supplicii anglice _Tyburn_.]

[Footnote 3: Aug. l. 28 contra Faust. c. 2 et de utilit. cred. c. 3.]

[Footnote 4: Iren. l. 1, c. 26.]

[Footnote 5: Lut. in novo test. german.; Praef. in ep. Iac.; vide etiam l. de capt. Babyl. cap. de extr. unct. et cent, Magd. 2 p. 58.]

[Foonote 6: Ii sunt Baruch, Tobias, Iudith, Sapientia, Ecclesiast., duo Machab.]

[Footnote 7: Ep. ad Hebr., Ep. Iudae, Ep. 2 Petri, Epist. 2 et 3 Ioan.]

[Footnote 8: De doctr. christ. l. 2 c. 3.]

[Footnote 9: Conc. Trid. sess. 4; vid. Melch. Can. l. 2 de loc, theol.]

[Footnote 10: De praedest, sanct. c. 14.]

[Footnote 11: Inst.i.t. I. lib. I, c. 7, num. 4 et 5.]

[Footnote 12: Xistus Sen. l. 8, haer. 10.]

[Footnote 13: Praef. in Cant. Vide Bezam in sua praef. ante comm.

Calv. in Iosue.]

[Footnote 4: Epist. ad Paulinum.]

[Footnote 15: Lut. praef. in Apoc.--Kemn. in exam. Conc.

Trid. sess. 4.]

[Footnote 16: Praef. in nov. Test.]

[Footnote 17: Lut. serm. de Pharis. et Publ.]

[Footnote 18: Matth. xxvi. 26; Marc. xiv. 22; Luc. xxii. 19.]

[Footnote 19: In epist. ad Argent.]

[Footnote 20: Matth. viii. 29; Marc. i. 24.]

Please click Like and leave more comments to support and keep us alive.

RECENTLY UPDATED MANGA

Big Life

Big Life

Big Life Chapter 262: Don't Provoke Me (3) Author(s) : 우지호 View : 271,813
Shadow Slave

Shadow Slave

Shadow Slave Chapter 1598 Present Problems Author(s) : Guiltythree View : 3,260,054
Inadvertently Invincible

Inadvertently Invincible

Inadvertently Invincible Chapter 600 Author(s) : Xin Feng, 新丰 View : 471,602
Chaos' Heir

Chaos' Heir

Chaos' Heir Chapter 768 Rules Author(s) : Eveofchaos View : 429,884
My Rich Wife

My Rich Wife

My Rich Wife Chapter 2752: Stars-shifting Author(s) : Taibai And A Qin View : 1,649,078

Ten Reasons Proposed to His Adversaries for Disputation in the Name Part 5 summary

You're reading Ten Reasons Proposed to His Adversaries for Disputation in the Name. This manga has been translated by Updating. Author(s): Edmund Campion. Already has 1049 views.

It's great if you read and follow any novel on our website. We promise you that we'll bring you the latest, hottest novel everyday and FREE.

NovelOnlineFull.com is a most smartest website for reading manga online, it can automatic resize images to fit your pc screen, even on your mobile. Experience now by using your smartphone and access to NovelOnlineFull.com