Home

Selections from Viri Romae Part 21

Selections from Viri Romae - novelonlinefull.com

You’re read light novel Selections from Viri Romae Part 21 online at NovelOnlineFull.com. Please use the follow button to get notification about the latest chapter next time when you visit NovelOnlineFull.com. Use F11 button to read novel in full-screen(PC only). Drop by anytime you want to read free – fast – latest novel. It’s great if you could leave a comment, share your opinion about the new chapters, new novel with others on the internet. We’ll do our best to bring you the finest, latest novel everyday. Enjoy

c.u.m Romani duas clades in Hispania accep.i.s.sent duoque ibi {30} summi imperatores[7] intra dies triginta cecidissent, placuit[8]

exercitum augeri eoque proconsulem mitti; nec tamen quem mitterent[9] satis constabat. Ea de re indicta sunt comitia.

Primo populus exspectabat ut, qui se tanto dignos imperio {34} crederent,[10] nomina profiterentur; sed nemo audebat illud imperium suscipere. Maesta igitur civitas ac prope inops[11] consilii[12]

comitiorum die in campum descendit. Subito P. Cornelius Scipio, quattuor et viginti ferme annos natus, professus se petere,[13] in superiore, unde[14] conspici posset, loco const.i.tit. In quem postquam omnium ora conversa sunt, ad unum omnes Scipionem in {40} Hispania proconsulem esse iusserunt. At postquam animorum[15]

impetus resedit, populum[16] Romanum coepit facti paenitere: [[54]]

aetati Scipionis maxime diffidebant. Quod ubi animadvert.i.t Scipio, advocata contione ita magno elatoque animo de bello, quod gerendum esset, disseruit, ut homines cura liberaret speque {45} certissima impleret.

Profectus igitur in Hispaniam Scipio Carthaginem Novam, quo[1] die venit, expugnavit. Eo[2] congestae[3] erant omnes paene Africae et Hispaniae opes, ibi arma, ibi pecunia, ibi totius Hispaniae obsides erant: quibus omnibus pot.i.tus est Scipio. Inter {50} captivos ad eum adducta est eximiae formae adulta virgo. Quam ubi comperit inl.u.s.tri loco inter Celtiberos natam principique eius gentis adulescenti desponsam esse, arcessitis parentibus et sponso eam reddidit. Parentes virginis, qui ad eam redimendam satis[4]

magnum auri pondus attulerant, Scipionem orabant ut id a se {55} donum acciperet. Scipio aurum ante pedes poni iussit vocatoque ad se virginis sponso, "Super dotem" inquit "quam accepturus a socero es, haec tibi a me dotalia dona accedent" aurumque tollere ac sibi habere iussit. Ille domum reversus ad referendam Scipioni gratiam Celtiberos Romanis conciliavit. {60}

Deinde Scipio Hasdrubalem[5] victum[6] ex Hispania expulit.

Castris hostium pot.i.tus omnem praedam militibus concessit, captivos[7] Hispanos sine pretio domum dimisit; Afros vero vendi iussit. Erat inter eos puer adultus regii generis,[8] forma {64} insigni[8]: quem c.u.m percontaretur Scipio quis et cuias esset, et cur id[9] aetatis in castris fuisset, "Numida sum" inquit puer, "Ma.s.sivam populares vocant: orbus a patre relictus, apud avum maternum, Numidiae regem, educatus sum. c.u.m avunculo Masinissa, qui nuper subsidio Carthaginiensibus venit, in Hispaniam [[55]]

traieci; prohibitus propter aetatem a Masinissa numquam ante {70} proelium inii. Eo die, quo pugnatum est c.u.m Romanis, inscio avunculo, clam armis equoque sumpto, in aciem exii: ibi, prolapso equo, captus sum a Romanis." Scipio eum interrogat velletne[1]

ad avunculum reverti. c.u.m, effusis[2] gaudio lacrimis, id vero se cupere puer diceret, tum Scipio puero anulum aureum {75} equumque ornatum donat datisque qui[3] tuto deducerent equitibus dimisit.

c.u.m Publius Cornelius Scipio se erga Hispanos clementer gessisset, circ.u.mfusa mult.i.tudo eum regem ingenti consensu appellavit; at Scipio, silentio per praeconem facto, "Nomen imperatoris" {80} inquit, "quo[4] me mei milites appellarunt, mihi[5] maximum est: regium[6] nomen, alibi magnum, Romae intolerabile est. Si id amplissimum iudicatis, quod regale est, vobis licet existimare regalem in me esse animum; sed oro vos ut a regis appellatione abstineatis."

Sensere etiam barbari magnitudinem animi, qua Scipio id {85} aspernabatur, quod ceteri mortales admirantur et concupisc.u.n.t.

[Sidenote: B.C. 206.]

Scipio recepta Hispania c.u.m iam bellum in ipsam Africam transferre meditaretur, conciliandos[7] prius regum et gentium animos existimavit. Syphacem, Maurorum regem, opulentissimum totius Africae regem, quem[8] magno usui[9] sibi[9] fore[10] speraret, primum tentare statuit. Itaque legatum c.u.m donis ad eum misit {91} C. Laelium, quoc.u.m intima familiaritate vivebat. Syphax amicitiam Romanorum se accipere adnuit, sed fidem nec dare nec accipere, nisi c.u.m ipso coram duce Romano, voluit.

Scipio igitur in Africam traiecit. Forte ita incidit, ut eo ipso {95} [[56]]

tempore Hasdrubal[1] pulsus Hispania ad eundem portum appelleret,[2]

Syphacis amicitiam pariter pet.i.turus.[3] Uterque a rege in hospitium invitatus. Cenatum[4] simul apud regem est; eodem etiam lecto[5] Scipio atque Hasdrubal accubuerunt. Tanta autem inerat comitas in Scipione, ut non Syphacem modo, sed etiam {100} hostem infestissimum Hasdrubalem sibi conciliaret. Scipio, foedere icto c.u.m Syphace, in Hispaniam ad exercitum rediit.

Masinissa quoque amicitiam c.u.m Scipione iungere iam dudum[6]

cupiebat. Quare ad eum tres Numidarum principes misit ad {104} tempus loc.u.mque conloquio statuendum. Duos pro obsidibus retineri a Scipione iubet; remisso tertio, qui Masinissam ad loc.u.m const.i.tutum adduceret, Scipio et Masinissa c.u.m paucis in conloquium venerunt. Ceperat iam ante Numidam ex fama rerum gestarum admiratio viri, sed maior praesentis[7] veneratio cepit: erat enim in vultu maiestas summa; accedebat promissa caesaries {110} habitusque corporis, non cultus[8] munditiis, sed virilis vere ac militaris, et florens iuventa. Prope attonitus ipso congressu Numida gratias de[9] filio fratris remisso agit: adfirmat se ex eo tempore eam quaesivisse[10] occasionem, quam tandem oblatam[11]

non omiserit; cupere se illi et populo Romano operam navare. {115 Laetus eum Scipio audivit atque in societatem recepit.

Scipio deinde Romam rediit et ante annos[12] consul factus est.

Sicilia ei provincia decreta est permissumque ut in Africam inde [[57]]

traiceret. Qui c.u.m vellet ex fortissimis peditibus Romanis trecentorum equitum numerum complere, nec posset illos subito {120} armis et equis instruere, id prudenti consilio perfecit. Namque ex omni Sicilia trecentos iuvenes n.o.bilissimos et ditissimos, qui equis militarent[1] et sec.u.m in Africam traicerent,[1] legit diemque iis edixit, qua[2] equis armisque instructi atque ornati adessent.[1]

Gravis ea militia, procul domo, terra marique multos labores, {125} magna pericula adlatura videbatur; neque ipsos modo, sed parentes cognatosque eorum ea cura angebat. Ubi dies quae dicta erat advenit, arma equosque ostenderunt, sed omnes fere longinquum et grave bellum horrere apparebat. Tunc Scipio militiam iis se remissurum ait, si arma et equos militibus Romanis {130} voluissent[3] tradere. Laeti condicionem acceperunt iuvenes Siculi.

Ita Scipio sine publica impensa suos instruxit ornavitque equites.

Tunc Scipio ex Sicilia in Africam vento secundo profectus est tanto militum ardore, ut non ad bellum duci viderentur, sed ad certa victoriae praemia. Celeriter naves e conspectu Siciliae {135} ablatae sunt conspectaque brevi Africae litora. Scipio c.u.m egrediens ad terram navi prolapsus esset et ob hoc attonitos milites cerneret, id, quod trepidationem adferebat, in hortationem convertens, "Africam oppressi" inquit, "milites!" Expositis copiis in {139} proximis tumulis castra metatus[4] est. Ibi speculatores hostium in castris deprehensos[5] et ad se perductos[5] nec supplicio adfecit nec de consiliis ac viribus Poenorum percontatus est, sed circa omnes Romani exercitus manipulos curavit deducendos; dein interrogatos[6] num ea satis considera.s.sent, quae speculari erant iussi, prandio dato incolumes dimisit. {145}

[[58]]

Scipioni in Africam advenienti Masinissa se coniunxit c.u.m parva equitum turma. Syphax vero a Romanis ad Poenos defecerat.

Hasdrubal, Poenorum dux, Syphaxque Scipioni se opposuerunt, qui utriusque castra una nocte perrupit et incendit.

Syphax ipse captus et vivus ad Scipionem pertractus est. {150} Syphacem in castra adduci c.u.m esset nuntiatum, omnis velut ad spectaculum triumphi mult.i.tudo effusa est; praecedebat ipse[1]

vinctus, sequebatur grex n.o.bilium Maurorum. Movebat omnes fortuna[2] viri, cuius amicitiam olim Scipio petierat. Regem aliosque captivos Romam misit Scipio; Masinissam, qui egregie rem Romanam adiuverat, aurea corona donavit. {156}

[Sidenote: B.C. 203.]

[Sidenote: B.C. 202.]

Haec et aliae, quae sequebantur, clades Carthaginiensibus tantum terroris intulerunt, ut Hannibalem ex Italia ad tuendam patriam revocarent. Frendens gemensque ac vix lacrimis[3] temperans is dicitur legatorum verba audisse {160} mandatisque paruisse. Respexit saepe Italiae litora, semet accusans, quod[4] non victorem exercitum statim ab[5] Cannensi pugna Romam duxisset. Zamam venerat Hannibal, quae urbs quinque dierum iter[6] a Carthagine abest, et nuntium ad Scipionem misit ut {164} conloquendi sec.u.m potestatem faceret. Scipio c.u.m conloquium haud abnuisset, dies locusque const.i.tuitur. Itaque congressi sunt duo clarissimi suae aetatis duces. Steterunt aliquamdiu taciti mutuaque admiratione defixi.[7] c.u.m vero de condicionibus pacis inter eos non convenisset, ad suos se receperunt, renuntiantes armis[8]

decernendum esse. Commisso deinde proelio Hannibal {170} victus c.u.m quattuor equitibus fugit. Ceterum[9] constat [[59]]

utrumque de altero confessum esse nec melius instrui aciem nec acrius potuisse pugnari.

Carthaginienses metu perculsi[1] ad petendam pacem oratores mittunt triginta civitatis principes. Qui ubi in castra Romana {175} venerunt, veniam civitati petebant non culpam purgantes,[2] sed initium culpae in Hannibalem transferentes.[2] Victis leges imposuit Scipio. Legati, c.u.m nullas condiciones recusarent, Romam profecti sunt, ut, quae a Scipione pacta[3] essent, ea patrum ac populi auctoritate confirmarentur. Ita pace terra marique {180} parta,[4] Scipio exercitu in naves imposito Romam revert.i.t. Ad quem advenientem concursus ingens factus est; effusa non ex urbibus modo, sed etiam ex agris mult.i.tudo viam obsidebat.

Scipio inter gratulantium plausus triumpho omnium[5] clarissimo urbem est invectus primusque nomine victae a se gentis est {185} n.o.bilitatus Africa.n.u.sque appellatus.

[Ill.u.s.tration: TEMPLE OF IUPPITER CAPITOLINUS]

Ex his rebus gestis virum eum esse virtutis divinae vulgo creditum est. Id etiam dicere haud piget,[6] quod scriptores de eo litteris mandaverunt, Scipionem consuevisse, priusquam dilucesceret, in Capitolium[7] vent.i.tare ac iubere {190} aperiri cellam Iovis ibi solum diu demorari, quasi consultantem de re publica c.u.m Iove: aedituosque eius templi saepe esse miratos, quod eum id[8] temporis in Capitolium ingredientem canes, semper in alios saevientes, {195} non latrarent. Has vulgi de Scipione opiniones confirmare atque approbare videbantur dicta factaque eius pleraque admiranda, ex quibus est unum huiuscemodi. Adsidebat oppugnabatque oppidum [[60]]

in Hispania, situ moenibusque ac defensoribus validum et {200} munitum, re etiam cibaria copiosum, neque ulla eius potiundi spes erat. Quodam die ius in castris sedens dicebat Scipio atque ex eo loco id oppidum procul videbatur. Tum e[1] militibus, qui in iure apud eum stabant, interrogavit quispiam ex more in[2]

quem diem loc.u.mque vades sisti iuberet. Et Scipio manum ad {205} ipsam oppidi, quod obsidebatur, arcem protendens, "Perendie"

inquit "sese[3] sistant illo in loco," atque ita factum. Die[4]

tertia, in quam vades sisti iusserat, oppidum captum est. Eodem die in arce eius oppidi ius dixit.

Hannibal, a Scipione victus suisque invisus, ad Antiochum, {210} Syriae regem, confugit eumque hostem Romanis fecit. Missi sunt Roma legati ad Antiochum, in quibus erat Scipio Africa.n.u.s, qui c.u.m Hannibale Ephesi[5] conlocutus ab eo quaesivit, quem fuisse maximum imperatorem crederet. Respondit Hannibal Alexandrum, Macedonum regem, maximum sibi videri, quod {215} parva manu innumerabiles exercitus fudisset. Quaerenti deinde, quem secundum poneret, "Pyrrhum" inquit, "quod primus castra[6]

metari docuit nemoque illo[7] elegantius loca[8] cepit et praesidia deposuit." Sciscitanti denique quem tertium duceret, semet ipsum dixit. Tum ridens Scipio "Quidnam tu diceres[9]" inquit "si me {220} vicisses[9]?" "Tum[10] me vero" respondit Hannibal "et ante Alexandrum et ante Pyrrhum et ante omnes alios imperatores posuissem.[9]" Ita improviso adsentationis genere Scipionem e grege imperatorum velut inaestimabilem secernebat.

[[61]]

Scipio ipse fertur quondam dixisse, c.u.m eum quidam parum {225} pugnacem dicerent, "Imperatorem me mater, non bellatorem[1]

peperit.[2]" Idem dicere solitus est non solum dandam esse viam fugientibus, sed etiam muniendam.

Decreto adversus Antiochum bello[3] c.u.m Syria provincia {229} obvenisset Lucio Scipioni, quia parum in eo putabatur esse animi,[4]

parum roboris,[4] senatus gerendi huius belli curam mandari volebat conlegae eius C. Laelio. Surgens tunc Scipio Africa.n.u.s, frater maior Lucii Scipionis, illam familiae ignominiam deprecatus est: dixit in fratre suo summam esse virtutem, summum consilium seque ei legatum fore promisit. Quod c.u.m ab eo esset {235} dictum, nihil[5] est de Lucii Scipionis provincia commutatum: itaque frater natu maior minori legatus in Asiam profectus est et tam diu eum consilio operaque adiuvit, donec triumphum ille et cognomen Asiatici peperisset.

Eodem bello filius Scipionis Africani captus est et ad Antiochum deductus. Benigne et liberaliter adulescentem rex habuit,[6] {241} quamquam ab eius patre tum[7] maxime finibus imperii pellebatur.

c.u.m deinde pacem Antiochus a Romanis peteret, legatus eius Publium Scipionem adiit eique filium sine pretio redditurum regem dixit, si per eum pacem impetra.s.set.[8] Cui Scipio respondit "Abi, nuntia regi, me pro tanto munere gratias[9] agere; sed {246} nunc aliam gratiam non possum referre, quam ut ei suadeam[10] ut bello absistat et pacis condicionem nullam recuset." Pax non convenit[11]; tamen Antiochus Scipioni filium remisit tantique viri maiestatem venerari quam dolorem suum ulcisci maluit. {250}

Victo Antiocho c.u.m praedae ratio a L. Scipione reposceretur, [[62]]

Africa.n.u.s prolatum[1] ab eo librum, quo[2] acceptae et expensae summae continebantur et refelli inimicorum accusatio poterat, discerpsit, indignatus[3] de ea re dubitari, quae sub ipso legato administrata esset. Quin etiam hunc[4] in modum verba fecit: {255} "Non[5] est quod quaeratis, patres conscripti, num parvam pecuniam in aerarium rettulerim, qui antea illud Punico auro repleverim, neque mea innocentia potest in dubium vocari. c.u.m Africam totam potestati vestrae subiecerim, nihil ex ea praeter cognomen rettuli. Non igitur me Punicae, non fratrem meum {260} Asiaticae gazae avarum reddiderunt; sed uterque nostrum[6]

invidia quam pecunia est locupletior." Tam constantem defensionem Scipionis universus senatus comprobavit.

[Ill.u.s.tration: CORONA TRIUMPHALIS]

Deinde Scipioni Africano duo tribuni plebis diem dixerunt, quod praeda ex Antiocho capta aerarium frauda.s.set. Ubi causae {265} dicendae dies venit, Scipio magna hominum frequentia in Forum est deductus. Iussus causam dicere rostra conscendit et, corona[7]

triumphali capiti suo imposita, "Hoc ego die"

inquit "Hannibalem Poenum, imperio nostro inimicissimum, magno proelio vici in terra {270} Africa pacemque n.o.bis et victoriam peperi insperabilem. Ne[8] igitur simus adversus deos ingrati, sed censeo relinquamus[9] nebulones hos eamusque nunc protinus in Capitolium Iovi optimo maximo supplicatum." A rostris in Capitolium ascendit; {275} simul se universa contio ab accusatoribus avert.i.t et secuta Scipionem [[63]]

est, nec quisquam praeter praeconem, qui reum citabat, c.u.m tribunis remansit. Celebratior is dies favore[1] hominum fuit, quam quo[2] triumphans de Syphace rege et Carthaginiensibus urbem est ingressus. Inde, ne amplius tribuniciis iniuriis vexaretur, in {280} Literninum concessit, ubi reliquam egit aetatem sine urbis desiderio.

c.u.m in Liternina villa se contineret, complures praedonum duces ad eum videndum forte confluxerunt. Quos c.u.m ad vim faciendam venire existima.s.set, praesidium servorum in tecto conlocavit aliaque parabat, quae[3] ad eos repellendos opus erant.

Quod ubi praedones animadverterunt, abiectis armis ianuae {286} appropinquant et clara voce nuntiant Scipioni se non vitae eius hostes, sed virtutis admiratores venisse, conspectum[4] tanti viri, quasi caeleste aliquod beneficium, expetentes; proinde ne[5] gravaretur se spectandum praebere. Haec postquam audivit Scipio, fores {290} reserari eosque introduci iussit. Illi postes ianuae tamquam religiosissimam aram venerati, cupide Scipionis dextram apprehenderunt ac diu deosculati sunt; deinde positis ante vestibulum donis laeti, quod sibi Scipionem ut viderent contigisset, domum reverterunt. Paulo post mortuus est Scipio moriensque ab uxore {295} petiit ne corpus suum Romam referretur.

[Footnotes: XXI (pages 52-63)

52.2: See Vocab., _Africa.n.u.s_ and _Scipio_.

52.3: #qui c.u.m#: 'for when he.' Cf. p. 4, n. 3.

52.4: 'in (the course of) the battle.' _pugna_, like _bellum_ and _proelium_, is often used in the abl. of time without a prep.

52.5: Cf. XIX, 16.

52.6: #iam iam . . . esset#: 'was on the very point of falling.'

52.7: #interiecto corpore#: 'by interposing his body.' See p.

xxiii, K 8.

52.8: #Quae pietas#: 'this act of devotion.'

Please click Like and leave more comments to support and keep us alive.

RECENTLY UPDATED MANGA

Star Odyssey

Star Odyssey

Star Odyssey Chapter 3256: Burial Garden Reappears Author(s) : Along With The Wind, 随散飘风 View : 2,202,970
Legend of Swordsman

Legend of Swordsman

Legend of Swordsman Chapter 6356: Fragments of Memory Author(s) : 打死都要钱, Mr. Money View : 10,253,253
Demon Sword Maiden

Demon Sword Maiden

Demon Sword Maiden Volume 12 - Yomi-no-kuni: Chapter 91 – Sword, Demon Author(s) : Luo Jiang Shen, 罗将神, 罗酱, Carrot Sauce View : 416,390

Selections from Viri Romae Part 21 summary

You're reading Selections from Viri Romae. This manga has been translated by Updating. Author(s): Charles Francois L'Homond. Already has 1318 views.

It's great if you read and follow any novel on our website. We promise you that we'll bring you the latest, hottest novel everyday and FREE.

NovelOnlineFull.com is a most smartest website for reading manga online, it can automatic resize images to fit your pc screen, even on your mobile. Experience now by using your smartphone and access to NovelOnlineFull.com