Academica - novelonlinefull.com
You’re read light novel Academica Part 5 online at NovelOnlineFull.com. Please use the follow button to get notification about the latest chapter next time when you visit NovelOnlineFull.com. Use F11 button to read novel in full-screen(PC only). Drop by anytime you want to read free – fast – latest novel. It’s great if you could leave a comment, share your opinion about the new chapters, new novel with others on the internet. We’ll do our best to bring you the finest, latest novel everyday. Enjoy
XXVI. 82. Quid ego de nave? Vidi enim a te remum contemni. Maiora forta.s.se quaeris. Quid potest esse sole maius? quem mathematici amplius duodeviginti partibus confirmant maiorem esse quam terram. Quantulus n.o.bis videtur! Mihi quidem quasi pedalis. Epicurus autem posse putat etiam minorem esse eum quam videatur, sed non multo: ne maiorem quidem multo putat esse vel tantum esse, quantus videatur, ut oculi aut nihil mentiantur aut non multum. Ubi igitur illud est semel? Sed ab hoc credulo, qui numquam sensus mentiri putat, discedamus: qui ne nunc quidem, c.u.m ille sol, qui tanta incitatione fertur, ut celeritas eius quanta sit ne cogitari quidem possit, tamen n.o.bis stare videatur. 83. Sed, ut minuam controversiam, videte, quaeso, quam in parvo lis sit. Quattuor sunt capita, quae concludant nihil esse quod nosci, percipi, comprehendi possit, de quo haec tota quaestio est. E quibus primum est esse aliquod visum falsum, secundum non posse id percipi, tertium, inter quae visa nihil intersit, fieri non posse ut eorum alia percipi possint, alia non possint, quartum nullum esse visum verum a sensu profectum, cui non appositum sit visum aliud, quod ab eo nihil intersit quodque percipi non possit. Horum quattuor capitum secundum et tertium omnes concedunt. Primum Epicurus non dat; vos, quibusc.u.m res est, id quoque conceditis. Omnis pugna de quarto est. 84. Qui igitur P. Servilium Geminum videbat, si Quintum se videre putabat, incidebat in eius modi visum, quod percipi non posset, quia nulla nota verum distinguebatur a falso: qua distinctione sublata quam haberet in C. Cotta, qui bis c.u.m Gemino consul fuit, agnoscendo eius modi notam, quae falsa esse non posset? Negas tantam similitudinem in rerum natura esse. Pugnas omnino, sed c.u.m adversario facili. Ne sit sane: videri certe potest. Fallet igitur sensum, et si una fefellerit similitudo, dubia omnia reddiderit. Sublato enim iudicio illo, quo oportet agnosci, etiam si ipse erit, quem videris, qui tibi videbitur, tamen non ea nota iudicabis, qua dicis oportere, ut non possit esse eiusdem modi falsa. 85. Quando igitur potest tibi P. Geminus Quintus videri, quid habes explorati cur non possit tibi Cotta videri qui non sit, quoniam aliquid videtur esse, quod non est? Omnia dicis sui generis esse, nihil esse idem, quod sit aliud. Stoic.u.m est quidem nec admodum credibile 'nullum esse pilum omnibus rebus talem, qualis sit pilus alius, nullum granum.'
Haec refelli possunt, sed pugnare nolo. Ad id enim, quod agitur, nihil interest omnibusne partibus visa res nihil differat an internosci non possit, etiam si differat. Sed, si hominum similitudo tanta esse non potest, ne signorum quidem? Dic mihi, Lysippus eodem aere, eadem temperatione, eodem caelo atque ceteris omnibus, centum Alexandros eiusdem modi facere non posset? Qua igitur notione discerneres? 86. Quid? si in eius_dem_ modi cera centum sigilla hoc anulo impressero, ecquae poterit in agnoscendo esse distinctio? an tibi erit quaerendus anularius aliqui, quoniam gallinarium invenisti Deliac.u.m illum, qui ova cognosceret?
XXVII. Sed adhibes artem advocatam etiam sensibus. Pictor videt quae nos non videmus et, simul inflavit tibicen, a perito carmen agnoscitur. Quid?
hoc nonne videtur contra te valere, si sine magnis artificiis, ad quae pauci accedunt, nostri quidem generis admodum, nec videre nec audire possimus? Iam illa praeclara, quanto artificio esset sensus nostros mentemque et totam constructionem hominis fabricata natura! 87. Cur non extimescam opinandi temeritatem? Etiamne hoc adfirmare potes, Luculle, esse aliquam vim, c.u.m prudentia et consilio scilicet, quae finxerit vel, ut tuo verbo utar, quae fabricata sit hominem? Qualis ista fabrica est? ubi adhibita? quando? cur? quo modo? Tractantur ista ingeniose: disputantur etiam eleganter. Denique videantur sane, ne adfirmentur modo. Sed de physicis mox et quidem ob eam causam, ne tu, qui idem me facturum paulo ante dixeris, videare ment.i.tus. Sed ut ad ea, quae clariora sunt, veniam, res iam universas profundam, de quibus volumina impleta sunt non a nostris solum, sed etiam a Chrysippo:--de quo queri solent Stoici, dum studiose omnia conquisierit contra sensus et perspicuitatem contraque omnem consuetudinem contraque rationem, ipsum sibi respondentem inferiorem fuisse, itaque ab eo armatum esse Carneadem.--88. Ea sunt eius modi, quae a te diligentissime tractata sunt. Dormientium et vinolentorum et furiosorum visa imbecilliora esse dicebas quam vigilantium, siccorum, sanorum. Quo modo? quia, c.u.m experrectus esset Ennius, non diceret 'se vidisse Homerum, sed visum esse,' Alcmaeo autem:
'Sed mihi ne utiquam cor consent.i.t ...'
Similia de vinolentis. Quasi quisquam neget et qui experrectus sit, eum somnia re_ri_ et cuius furor consederit, putare non fuisse ea vera, quae essent sibi visa in furore. Sed non id agitur: tum, c.u.m videbantur, quo modo viderentur, id quaeritur. Nisi vero Ennium non putamus ita totum illud audivisse,
'O pietas animi ...',
si modo id somniavit, ut si vigilans audiret. Experrectus enim potuit illa visa putare, ut erant, somnia: dormienti vero aeque ac vigilanti probabantur. Quid? Iliona somno illo:
'Mater, te appello ...'
nonne ita credit filium locutum, ut experrecta etiam crederet? Unde enim illa:
'Age adsta: mane, audi: iterandum eadem istaec mihi!' num videtur minorem habere visis quam vigilantes fidem?
XXVIII. 89. Quid loquar de insanis? qualis tandem fuit adfinis tuus, Catule, Tudita.n.u.s? quisquam sanissimus tam certa putat quae videt quam is putabat quae videbantur? Quid ille, qui:
'Video, video te. Vive, Ulixes, dum licet,'
nonne etiam bis exclamavit se videre, c.u.m omnino non videret? Quid? apud Euripidem Hercules, c.u.m, ut Eurysthei filios, ita suos configebat sagittis, c.u.m uxorem interemebat, c.u.m conabatur etiam patrem, non perinde movebatur falsis, ut veris moveretur? Quid? ipse Alcmaeo tuus, qui negat 'cor sibi c.u.m oculis consentire,' nonne ibidem incitato furore:
'unde haec flamma oritur?'
et illa deinceps:
'Incedunt, incedunt: adsunt, _adsunt_, me expetunt:'
Quid? c.u.m virginis fidem implorat:
'Fer mi auxilium, pestem abige a me, flammiferam hanc vim, quae me excruciat!
Caerulea incinctae angui incedunt, circ.u.mstant c.u.m ardentibus taedis.'
Num dubitas quin sibi haec videre videatur? Itemque cetera:
'Intendit crinitus Apollo arc.u.m auratum, luna innixus: Diana facem iacit a laeva.'
90. Qui magis haec crederet, si essent, quam credebat, quia videbantur?
Apparet enim iam 'cor c.u.m oculis consentire.' Omnia autem haec proferuntur, ut illud efficiatur, quo certius nihil potest esse, inter visa vera et falsa ad animi adsensum nihil interesse. Vos autem nihil agitis, c.u.m illa falsa vel furiosorum vel somniantium recordatione ipsorum refellitis. Non enim id quaeritur, qualis recordatio fieri soleat eorum, qui experrecti sint, aut eorum, qui furere dest.i.terint, sed qualis visio fuerit aut furentium aut somniantium tum c.u.m movebantur. Sed abeo a sensibus.
91. Quid est quod ratione percipi possit? Dialecticam inventam esse dicitis, veri et falsi quasi disceptatricem et iudicem. Cuius veri et falsi? et in qua re? In geometriane quid sit verum aut falsum dialecticus iudicabit an in litteris an in musicis? At ea non novit. In philosophia igitur. Sol quantus sit quid ad illum? Quod sit summum bonum quid habet ut queat iudicare? Quid igitur iudicabit? quae coniunctio, quae diiunctio vera sit, quid ambigue dictum sit, quid sequatur quamque rem, quid repugnet? Si haec et horum similia iudicat, de se ipsa iudicat. Plus autem pollicebatur.
Nam haec quidem iudicare ad ceteras res, quae sunt in philosophia multae atque magnae, non est satis. 92. Sed quoniam tantum in ea arte ponitis, videte ne contra vos tota nata sit: quae primo progressu festive tradit elementa loquendi et ambiguorum intellegentiam concludendique rationem, tum paucis additis venit ad soritas, lubric.u.m sane et periculosum loc.u.m, quod tu modo dicebas esse vitiosum interrogandi genus.
XXIX. Quid ergo? istius vitii num nostra culpa est? Rerum natura nullam n.o.bis dedit cognitionem finium, ut ulla in re statuere possimus quatenus.
Nec hoc in acervo tritici solum, unde nomen est, sed nulla omnino in re minutatim interrogati, dives pauper, clarus obscurus sit, multa pauca, magna parva, longa brevia, lata angusta, quanto aut addito aut dempto certum respondeamus [non] habemus.--93. At vitiosi sunt soritae.--Frangite igitur eos, si potestis, ne molesti sint. Erunt enim, nisi cavetis. Cautum est, inquit. Placet enim Chrysippo, c.u.m gradatim interrogetur, verbi causa, tria pauca sint anne multa, aliquanto prius quam ad multa perveniat quiescere, id est, quod ab his dicitur, ??s??a?e??. Per me vel stertas licet, inquit Carneades, non modo quiescas. Sed quid proficit? Sequitur enim, qui te ex somno excitet et eodem modo interroget. Quo in numero conticuisti, si ad eum numerum unum addidero, multane erunt? Progrediere rursus, quoad videbitur. Quid plura? hoc enim fateris, neque ultimum te paucorum neque primum multorum respondere posse. Cuius generis error ita manat, ut non videam quo non possit accedere. 94. Nihil me laedit, inquit: ego enim, ut agitator callidus, prius quam ad finem veniam, equos sustinebo, eoque magis, si locus is, quo ferentur equi, praeceps erit. Sic me, inquit, ante sustineo nec diutius captiose interroganti respondeo. Si habes quod liqueat neque respondes, superbus es: si non habes, ne tu quidem percipis. Si, quia obscura, concedo. Sed negas te usque ad obscura progredi. Ill.u.s.tribus igitur rebus insistis. Si id tantum modo, ut taceas, nihil adsequeris. Quid enim ad illum, qui te captare volt, utrum tacentem irretiat te an loquentem? Sin autem usque ad novem, verbi gratia, sine dubitatione respondes pauca esse, in decimo insistis: etiam a certis et ill.u.s.trioribus cohibes adsensum. Hoc idem me in obscuris facere non sinis.
Nihil igitur te contra soritas ars ista adiuvat, quae nec augentis nec minuentis quid aut primum sit aut postremum docet. 95. Quid? quod eadem illa ars, quasi Penelope telam retexens, tollit ad extremum superiora.
Utrum ea vestra an nostra culpa est? Nempe fundamentum dialecticae est, quidquid enuntietur--id autem appellant a???a, quod est quasi effatum--, aut verum esse aut falsum. Quid igitur? haec vera an falsa sunt? Si te mentiri dicis idque verum dicis, mentiris _an_ verum dicis? Haec scilicet inexplicabilia esse dicitis. Quod est odiosius quam illa, quae nos non comprehensa et non percepta dicimus.
x.x.x. Sed hoc omitto. Illud quaero, si ista explicari non possunt, nec eorum ullum iudicium invenitur, ut respondere possitis verane an falsa sint, ubi est illa definitio: 'effatum esse id, quod aut verum aut falsum sit'? Rebus sumptis adiungam ex his sequendas esse alias, alias improbandas, quae sint in genere contrario. 96. Quo modo igitur hoc conclusum esse iudicas? 'Si dicis _nunc lucere et verum dicis, lucet; dicis autem_ nunc lucere et verum dicis: lucet igitur.' Probatis certe genus et rectissime conclusum dicitis.
Itaque in docendo eum primum concludendi modum traditis. Aut quidquid igitur eodem modo concluditur probabitis aut ars ista nulla est. Vide ergo hanc conclusionem probaturusne sis: 'Si dicis te mentiri verumque dicis, mentiris; dicis autem te mentiri verumque dicis, mentiris igitur.' Qui potes hanc non probare, c.u.m probaveris eiusdem generis superiorem? Haec Chrysippea sunt, ne ab ipso quidem dissoluta. Quid enim faceret huic conclusioni? 'Si lucet, lucet; lucet autem: lucet igitur.' Cederet scilicet. Ipsa enim ratio conexi, c.u.m concesseris superius, cogit inferius concedere. Quid ergo haec ab illa conclusione differt? 'Si mentiris, mentiris: mentiris autem: mentiris igitur.' Hoc negas te posse nec approbare nec improbare. 97. Qui igitur magis illud? Si ars, si ratio, si via, si vis denique conclusionis valet, eadem est in utroque. Sed hoc extremum eorum est: postulant ut excipiantur haec inexplicabilia. Tribunum aliquem censeo adeant: a me istam exceptionem numquam impetrabunt. Etenim c.u.m ab Epicuro, qui totam dialecticam et contemnit et irridet, non impetrent ut verum esse concedat quod ita effabimur, 'aut vivet cras Hermarchus aut non vivet' c.u.m dialectici sic statuant, omne, quod ita diiunctum sit, quasi 'aut etiam aut non,' non modo verum esse, sed etiam necessarium: vide quam sit catus is, quem isti tardum putant. Si enim, inquit, alterutrum concessero necessarium esse, necesse erit cras Hermarchum aut vivere aut non vivere; nulla autem est in natura rerum talis necessitas. c.u.m hoc igitur dialectici pugnent, id est, Antiochus et Stoici: totam enim evert.i.t dialecticam. Nam si e contrariis diiunctio--contraria autem ea dico, c.u.m alterum aiat, alterum neget, si talis diiunctio falsa potest esse, nulla vera est. 98. Mec.u.m vero quid habent litium, qui ipsorum disciplinam sequor? c.u.m aliquid huius modi inciderat, sic ludere Carneades solebat: 'Si recte conclusi, teneo: sin vitiose, minam Diogenes reddet.' Ab eo enim Stoico dialecticam didicerat: haec autem merces erat dialecticorum.
Sequor igitur eas vias, quas didici ab Antiocho, nec reperio quo modo iudicem 'si lucet, lucet,' verum esse ob eam causam, quod ita didici, omne, quod ipsum ex se conexum sit, verum esse, non iudicem 'si mentiris, mentiris,' eodem modo [esse] conexum. Aut igitur hoc et illud aut, nisi hoc, ne illud quidem iudicabo.
x.x.xI. Sed, ut omnes istos aculeos et totum tortuosum genus disputandi relinquamus ostendamusque qui simus, iam explicata tota Carneadis sententia Antiochea ista corruent universa. Nec vero quicquam ita dicam, ut quisquam id fingi suspicetur: a c.l.i.tomacho sumam, qui usque ad senectutem c.u.m Carneade fuit, h.o.m.o et acutus, ut Poenus, et valde studiosus ac diligens.
Et quattuor eius libri sunt de sustinendis adsensionibus. Haec autem, quae iam dicam, sunt sumpta de primo. 99. Duo placet esse Carneadi genera visorum, in uno hanc divisionem: 'alia visa esse quae percipi possint, alia quae non possint,' in altero autem: 'alia visa esse probabilia; alia non probabilia.' Itaque, quae contra sensus contraque perspicuitatem dicantur, ea pertinere ad superiorem divisionem: contra posteriorem nihil dici oportere: qua re ita placere: tale visum nullum esse, ut perceptio consequeretur, ut autem probatio, multa. Etenim contra naturam esset, si probabile nihil esset. Et sequitur omnis vitae ea, quam tu, Luculle, commemorabas, eversio. Itaque et sensibus probanda multa sunt, teneatur modo illud, non inesse in iis quicquam tale, quale non etiam falsum nihil ab eo differens esse possit. Sic, quidquid acciderit specie probabile, si nihil se offeret quod sit probabilitati illi contrarium, utetur eo sapiens ac sic omnis ratio vitae gubernabitur. Etenim is quoque, qui a vobis sapiens inducitur, multa sequitur probabilia, non comprehensa neque percepta neque adsensa, sed similia veri: quae nisi probet, omnis vita tollatur. 100. Quid enim? conscendens navem sapiens num comprehensum animo habet atque perceptum se ex sententia navigaturum? Qui potest? Sed si iam ex hoc loco proficiscatur Puteolos stadia triginta, probo navigio, bono gubernatore, hac tranquillitate, probabile videatur se illuc venturum esse salvum. Huius modi igitur visis consilia capiet et agendi et non agendi, faciliorque erit, ut albam esse nivem probet, quam erat Anaxagoras, qui id non modo ita esse negabat, sed sibi, quia sciret aquam nigram esse, unde illa concreta esset, albam ipsam esse, ne videri quidem. 101. Et quaec.u.mque res eum sic attinget, ut sit visum illud probabile neque ulla re impeditum, movebitur. Non enim est e saxo sculptus aut e robore dolatus, habet corpus, habet animum, movetur mente, movetur sensibus, ut ei multa vera videantur, neque tamen habere insignem illam et propriam percipiendi notam: eoque sapientem non adsentiri, quia possit eiusdem modi exsistere falsum aliquod, cuius modi hoc verum. Neque nos contra sensus aliter dicimus ac Stoici, qui multa falsa esse dic.u.n.t, longeque aliter se habere ac sensibus videantur.
x.x.xII. Hoc autem si ita sit, ut unum modo sensibus falsum videatur, praesto est qui neget rem ullam percipi posse sensibus. Ita n.o.bis tacentibus ex uno Epicuri capite, altero vestro perceptio et comprehensio tollitur. Quod est caput Epicuri? 'Si ullum sensus visum falsum est, nihil percipi potest.'
Quod vestrum? 'Sunt falsa sensus visa.' Quid sequitur? ut taceam, conclusio ipsa loquitur: 'nihil posse percipi.' Non concedo, inquit, Epicuro. Certa igitur c.u.m illo, qui a te totus diversus est: noli mec.u.m, qui hoc quidem certe, falsi esse aliquid in sensibus, tibi adsentior. 102. Quamquam nihil mihi tam mirum videtur quam ista dici, ab Antiocho quidem maxime, cui erant ea, quae paulo ante dixi, notissima. Licet enim haec quivis arbitratu suo reprehendat, quod negemus rem ullam percipi posse, certe levior reprehensio est: quod tamen dicimus esse quaedam probabilia, non videtur hoc satis esse vobis. Ne sit: illa certe debemus effugere, quae a te vel maxime agitata sunt: 'nihil igitur cernis? nihil audis? nihil tibi est perspicuum?'
Explicavi paulo ante c.l.i.tomacho auctore quo modo ista Carneades diceret.
Accipe quem ad modum eadem dicantur a c.l.i.tomacho in eo libro, quem ad C.
Lucilium scripsit poetam, c.u.m scripsisset isdem de rebus ad L. Censorinum, eum, qui consul c.u.m M. Manilio fuit. Scripsit igitur his fere verbis--sunt enim mihi nota, propterea quod earum ipsarum rerum, de quibus agimus, prima inst.i.tutio et quasi disciplina illo libro continetur--, sed scriptum est ita: 103. 'Academicis placere esse rerum eius modi dissimilitudines, ut aliae probabiles videantur, aliae contra: id autem non esse satis cur alia posse percipi dicas, alia non posse, propterea quod multa falsa probabilia sint, nihil autem falsi perceptum et cognitum possit esse.' Itaque ait vehementer errare eos, qui dicant ab Academia sensus eripi, a quibus numquam dictum sit aut colorem aut saporem aut sonum nullum esse, illud sit disputatum, non inesse in his propriam, quae nusquam alibi esset, veri et certi notam. 104. Quae c.u.m exposuisset, adiungit dupliciter dici adsensus sustinere sapientem: uno modo, c.u.m hoc intelligatur, omnino eum rei nulli adsentiri: altero, c.u.m se a respondendo, ut aut approbet quid aut improbet, sustineat, ut neque neget aliquid neque aiat. Id c.u.m ita sit, alterum placere, ut numquam adsentiatur, alterum tenere, ut sequens probabilitatem, ubic.u.mque haec aut occurrat aut deficiat, aut 'etiam' aut 'non' respondere possit. Nec, ut placeat, eum, qui de omnibus rebus contineat se ab adsentiendo, moveri tamen et agere aliquid, reliquit eius modi visa, quibus ad actionem excitemur: item ea, quae interrogati in utramque partem respondere possimus, sequentes tantum modo, quod ita visum sit, dum sine adsensu: neque tamen omnia eius modi visa approbari, sed ea, quae nulla re impedirentur. 105. Haec si vobis non probamus, sint falsa sane, invidiosa certe non sunt. Non enim lucem eripimus, sed ea, quae vos percipi comprehendique, eadem nos, si modo probabilia sint, videri dicimus.
x.x.xIII. Sic igitur inducto et const.i.tuto probabili, et eo quidem expedito, soluto, libero, nulla re implicato, vides profecto, Luculle, iacere iam illud tuum perspicuitatis patrocinium. Isdem enim hic sapiens, de quo loquor, oculis quibus iste vester caelum, terram, mare intuebitur, isdem sensibus reliqua, quae sub quemque sensum cadunt, sentiet. Mare illud, quod nunc Favonio nascente purpureum videtur, idem huic nostro videbitur, nec tamen adsentietur, quia n.o.bismet ipsis modo caeruleum videbatur, mane ravum, quodque nunc, qua a sole collucet, albescit et vibrat dissimileque est proximo et continenti, ut, etiam si possis rationem reddere cur id eveniat, tamen non possis id verum esse, quod videbatur oculis, defendere.
106. Unde memoria, si nihil percipimus? Sic enim quaerebas. Quid? meminisse visa nisi comprehensa non possumus? Quid? Polyaenus, qui magnus mathematicus fuisse dicitur, is postea quam Epicuro adsentiens totam geometriam falsam esse credidit, num illa etiam, quae sciebat, oblitus est?
Atqui, falsum quod est, id percipi non potest, ut vobismet ipsis placet. Si igitur memoria perceptarum comprehensarumque rerum est, omnia, quae quisque meminit, habet ea comprehensa atque percepta. Falsi autem comprehendi nihil potest, et omnia meminit Siron Epicuri dogmata. Vera igitur illa sunt nunc omnia. Hoc per me licet: sed tibi aut concedendum est ita esse, quod minime vis, aut memoriam mihi remittas oportet et fateare esse ei loc.u.m, etiam si comprehensio perceptioque nulla sit. 107. Quid fiet artibus? Quibus? Iisne, quae ipsae fatentur coniectura se plus uti quam scientia, an iis, quae tantum id, quod videtur, sec.u.n.tur nec habent istam artem vestram, qua vera et falsa diiudicent?
Sed illa sunt lumina duo, quae maxime causam istam continent. Primum enim negatis fieri posse ut quisquam nulli rei adsentiatur. At id quidem perspicuum est. c.u.m Panaetius, princeps prope meo quidem iudicio Stoicorum, ea de re dubitare se dicat, quam omnes praeter eum Stoici certissimam putant, vera esse haruspic.u.m [_responsa_], auspicia, oracula, somnia, vaticinationes, seque ab adsensu sustineat: quod is potest facere vel de iis rebus, quas illi, a quibus ipse didicit, certas habuerint, cur id sapiens de reliquis rebus facere non possit? An est aliquid, quod positum vel improbare vel approbare possit, dubitare non possit? an tu in soritis poteris hoc, c.u.m voles: ille in reliquis rebus non poterit eodem modo insistere, praesertim c.u.m possit sine adsensione ipsam veri similitudinem non impeditam sequi? 108. Alterum est, quod negatis actionem ullius rei posse in eo esse, qui nullam rem adsensu suo comprobet. Primum enim videri oportet in quo sit etiam adsensus. Dic.u.n.t enim Stoici sensus ipsos adsensus esse, quos quoniam appet.i.tio consequatur, actionem sequi: tolli autem omnia, si visa tollantur.
x.x.xIV. Hac de re in utramque partem et dicta sunt et scripta multa, sed brevi res potest tota confici. Ego enim etsi maximam actionem puto repugnare visis, obsistere opinionibus, adsensus lubricos sustinere, credoque c.l.i.tomacho ita scribenti, Herculi quendam laborem exanclatum a Carneade, quod, ut feram et immanem beluam, sic ex animis nostris adsensionem, id est, opinationem et temeritatem extraxisset, tamen, ut ea pars defensionis relinquatur, quid impediet actionem eius, qui probabilia sequitur, nulla re impediente? 109. Hoc, inquit, ipsum impediet, quod statuet, ne id quidem, quod probet, posse percipi. Iam istuc te quoque impediet in navigando, in conserendo, in uxore ducenda, in liberis procreandis plurimisque in rebus, in quibus nihil sequere praeter probabile.
Et tamen illud usitatum et saepe repudiatum refers, non ut Antipater, sed, ut ais, 'pressius.' Nam Antipatrum reprehensum, quod diceret consentaneum esse ei, qui adfirmaret nihil posse comprehendi, id ipsum saltem dicere posse comprehendi, quod ipsi Antiocho pingue videbatur et sibi ipsum contrarium. Non enim potest convenienter dici nihil comprehendi posse, si quicquam comprehendi posse dicatur. Illo modo potius putat urguendum fuisse Carneadem: c.u.m sapientis nullum decretum esse possit nisi comprehensum, perceptum, cognitum, ut hoc ipsum decretum, quod sapientis esset, nihil posse percipi, fateretur esse perceptum. Proinde quasi nullum sapiens aliud decretum habeat et sine decretis vitam agere possit! 110. Sed ut illa habet probabilia non percepta, sic hoc ipsum, nihil posse percipi. Nam si in hoc haberet cognitionis notam, eadem uteretur in ceteris. Quam quoniam non habet, ut.i.tur probabilibus. Itaque non metuit ne confundere omnia videatur et incerta reddere. Non enim, quem ad modum, si quaesitum ex eo sit, stellarum numerus par an impar sit, item, si de officio multisque aliis de rebus, in quibus versatus exercitatusque sit, nescire se dicat. In incertis enim nihil probabile est, in quibus autem est, in iis non deerit sapienti nec quid faciat nec quid respondeat. 111. Ne illam quidem praetermisisti, Luculle, reprehensionem Antiochi--nec mirum: in primis enim est n.o.bilis--, qua solebat dicere Antiochus Philonem maxime perturbatum. c.u.m enim sumeretur, unum, esse quaedam falsa visa, alterum nihil ea differre a veris, non adtendere, superius illud ea re a se esse concessum, quod videretur esse quaedam in vivis differentia, eam tolli altero, quo neget visa a falsis vera differre; nihil tam repugnare. Id ita esset, si nos verum omnino tolleremus. Non facimus. Nam tam vera quam falsa cernimus. Sed probandi species est: percipiendi signum nullum habemus.
x.x.xV. 112. Ac mihi videor nimis etiam nunc agere ieiune. c.u.m sit enim campus in quo exsultare possit oratio, cur eam tantas in angustias et in Stoicorum dumeta compellimus? si enim mihi c.u.m Peripatetico res esset, qui id percipi posse diceret, 'quod impressum esset e vero,' neque adhiberet illam magnam accessionem, 'quo modo imprimi non posset a falso,' c.u.m simplici homine simpliciter agerem nec magno opere contenderem atque etiam, si, c.u.m ego nihil dicerem posse comprehendi, diceret ille sapientem interdum opinari, non repugnarem, praesertim ne Carneade quidem huic loco valde repugnante: nunc quid facere possum? 113. Quaero enim quid sit quod comprehendi possit. Respondet mihi non Aristoteles aut Theophrastus, ne Xenocrates quidem aut Polemo, sed qui his minor est: 'tale verum quale falsum esse non possit.' Nihil eius modo invenio. Itaque incognito nimirum adsentiar, id est, opinabor. Hoc mihi et Peripatetici et vetus Academia concedit: vos negatis, Antiochus in primis, qui me valde movet, vel quod amavi hominem, sicut ille me, vel quod ita iudico, politissimum et acutissimum omnium nostrae memoriae philosophorum. A quo primum quaero quo tandem modo sit eius Academiae, cuius esse se profiteatur? Ut omittam alia, haec duo, de quibus agitur, quis umquam dixit aut veteris Academiae aut Peripateticorum, vel id solum percipi posse, quod esset verum tale, quale falsum esse non posset, vel sapientem nihil opinari? Certe nemo. Horum neutrum ante Zenonem magno opere defensum est. Ego tamen utrumque verum puto, nec dico temporis causa, sed ita plane probo.
x.x.xVI. 114. Illud ferre non possum. Tu c.u.m me incognito adsentiri vetes idque turp.i.s.simum esse dicas et plenissimum temeritatis, tantum tibi adroges, ut exponas disciplinam sapientiae, naturam rerum omnium evolvas, mores fingas, finis bonorum malorumque const.i.tuas, officia describas, quam vitam ingrediar definias, idemque etiam disputandi et intellegendi iudicium dicas te et artificium traditurum, perficies ut ego ista innumerabilia complectens nusquam labar, nihil opiner? Quae tandem ea est disciplina, ad quam me deducas, si ab hac abstraxeris? Vereor ne subadroganter facias, si dixeris tuam. Atqui ita dicas necesse est. 115. Neque vero tu solus, sed ad suam quisque rapiet. Age, rest.i.tero Peripateticis, qui sibi c.u.m oratoribus cognationem esse, qui claros viros a se instructos dicant rem publicam saepe rexisse, sustinuero Epicureos, tot meos familiaris, tam bonos, tam inter se amantis viros, Diodoto quid faciam Stoico, quem a puero audivi?
qui mec.u.m vivit tot annos? qui habitat apud me? quem et admiror et diligo?
qui ista Antiochea contemnit? Nostra, inquies, sola vera sunt. Certe sola, si vera: plura enim vera discrepantia esse non possunt. Utrum igitur nos impudentes, qui labi nolumus, an illi adrogantes, qui sibi persuaserint scire se solos omnia? Non me quidem, inquit, sed sapientem dico scire.
Optime: nempe ista scire, quae sunt in tua disciplina. Hoc primum quale est, a non sapiente explicari sapientiam? Sed discedamus a n.o.bismet ipsis, de sapiente loquamur, de quo, ut saepe iam dixi, omnis haec quaestio est.
116. In tres igitur partis et a plerisque et a vobismet ipsis distributa sapientia est. Primum ergo, si placet, quae de natura rerum sint quaesita, videamus: at illud ante. Estne quisquam tanto inflatus errore, ut sibi se illa scire persuaserit? Non quaero rationes eas, quae ex coniectura pendent, quae disputationibus huc et illuc trahuntur, nullam adhibent persuadendi necessitatem. Geometrae provideant, qui se profitentur non persuadere, sed cogere, et qui omnia vobis, quae describunt, probant. Non quaero ex his illa initia mathematicorum, quibus non concessis digitum progredi non possunt. Punctum esse quod magnitudinem nullam habeat: extremitatem et quasi libramentum in quo nulla omnino cra.s.situdo sit: liniamentum sine ulla lat.i.tudine [carentem]. Haec c.u.m vera esse concessero, si adigam ius iurandum sapientem, nec prius quam Archimedes eo inspectante rationes omnis descripserit eas, quibus efficitur multis partibus solem maiorem esse quam terram, iuraturum putas? Si fecerit, solem ipsum, quem deum censet esse, contempserit. 117. Quod si geometricis rationibus non est crediturus, quae vim adferunt in docendo, vos ipsi ut dicitis, ne ille longe aberit ut argumentis credat philosophorum, aut, si est crediturus, quorum potissimum? Omnia enim physicorum licet explicare; sed longum est: quaero tamen quem sequatur. Finge aliquem nunc fieri sapientem, nondum esse, quam potissimum sententiam eliget _et_ disciplinam? Etsi quamc.u.mque eliget, insipiens eliget. Sed sit ingenio divino, quem unum e physicis potissimum probabit? Nec plus uno poterit. Non persequor quaestiones infinitas: tantum de principiis rerum, e quibus omnia constant, videamus quem probet: est enim inter magnos homines summa dissensio.
x.x.xVII. 118. Princeps Thales, unus e septem, cui s.e.x reliquos concessisse primas ferunt, ex aqua dixit constare omnia. At hoc Anaximandro, populari et sodali suo, non persuasit: is enim infinitatem naturae dixit esse, e qua omnia gignerentur. Post eius auditor Anaximenes infinitum aera, sed ea, quae ex eo orirentur, definita: gigni autem terram, aquam, ignem, tum ex his omnia. Anaxagoras materiam infinitam, sed ex ea particulas, similis inter se, minutas, eas primum confusas, postea in ordinem adductas a mente divina. Xenophanes, paulo etiam antiquior, unum esse omnia neque id esse mutabile et id esse deum neque natum umquam et sempiternum, conglobata figura: Parmenides ignem, qui moveat terram, quae ab eo formetur: Leucippus, plenum et inane: Democritus huic in hoc similis, uberior in ceteris: Empedocles haec pervolgata et nota quattuor: Herac.l.i.tus ignem: Melissus hoc, quod esset infinitum et immutabile, et fuisse semper et fore.
Plato ex materia in se omnia recipiente mundum factum esse censet a deo sempiternum. Pythagorei ex numeris et mathematicorum initiis proficisci volunt omnia. Ex his eliget vester sapiens unum aliquem, credo, quem sequatur: ceteri tot viri et tanti repudiati ab eo condemnatique discedent.
119. Quamc.u.mque vero sententiam probaverit, eam sic animo comprehensam habebit, ut ea, quae sensibus, nec magis approbabit nunc lucere, quam, quoniam Stoicus est, hunc mundum esse sapientem, habere mentem, quae et se et ipsum fabricata sit et omnia moderetur, moveat, regat. Erit ei persuasum etiam solem, lunam, stellas omnis, terram, mare deos esse, quod quaedam animalis intellegentia per omnia ea permanet et transeat, fore tamen aliquando ut omnis hic mundus ardore deflagret.
x.x.xVIII. Sint ista vera--vides enim iam me fateri aliquid esse veri--, comprehendi ea tamen et percipi nego. c.u.m enim tuus iste Stoicus sapiens syllabatim tibi ista dixerit, veniet flumen orationis aureum fundens Aristoteles, qui illum desipere dicat: neque enim ortum esse umquam mundum, quod nulla fuerit novo consilio inito tam praeclari operis inceptio, et ita esse eum undique aptum, ut nulla vis tantos queat motus mutationemque moliri, nulla senectus diuturnitate temporum exsistere, ut hic ornatus umquam dilapsus occidat. Tibi hoc repudiare, illud autem superius sicut caput et famam tuam defendere necesse erit, c.u.m mihi ne ut dubitem quidem relinquatur. 120. Ut omittam levitatem temere adsentientium, quanti libertas ipsa aestimanda est non mihi necesse esse quod tibi est? Cur deus, omnia nostra causa c.u.m faceret--sic enim voltis--, tantam vim natric.u.m viperarumque fecerit? cur mortifera tam multa _ac_ perniciosa terra marique disperserit? Negatis haec tam polite tamque subtiliter effici potuisse sine divina aliqua sollertia. Cuius quidem vos maiestatem deducitis usque ad apium formicarumque perfectionem, ut etiam inter deos Myrmecides aliquis minutorum opusculorum fabricator fuisse videatur. 121. Negas sine deo posse quicquam. Ecce tibi e transverso Lampsacenus Strato, qui det isti deo immunitatem magni quidem muneris: sed c.u.m sacerdotes deorum vacationem habeant, quanto est aequius habere ipsos deos! Negat opera deorum se uti ad fabricandum mundum. Quaec.u.mque sint, docet omnia effecta esse natura, nec, ut ille, qui asperis et levibus et hamatis uncinatisque corporibus concreta haec esse dicat interiecto inani. Somnia censet haec esse Democriti non docentis, sed optantis. Ipse autem singulas mundi partis persequens, quidquid aut sit aut fiat, naturalibus fieri aut factum esse docet ponderibus et motibus. Ne ille et deum opere magno liberat et me timore.
Quis enim potest, c.u.m existimet curari se a deo, non et dies et noctes divinum numen horrere et, si quid adversi acciderit--quod cui non accidit?--extimescere ne id iure evenerit? Nec Stratoni tamen adsentior, nec vero tibi. Modo hoc, modo illud probabilius videtur.
x.x.xIX. 122. Latent ista omnia, Luculle, cra.s.sis occultata et circ.u.mfusa tenebris, ut nulla acies humani ingeni tanta sit, quae penetrare in caelum, terram intrare possit: corpora nostra non novimus: qui sint situs partium, quam vim quaeque pars habeat ignoramus. Itaque medici ipsi, quorum intererat ea nosse, aperuerunt, ut viderentur. Nec eo tamen aiunt empirici notiora esse illa, quia possit fieri ut patefacta et detecta mutentur. Sed ecquid nos eodem modo rerum naturas persecare, aperire, dividere possumus, ut videamus terra penitusne defixa sit et quasi radicibus suis haereat an media pendeat? 123. Habitari ait Xenophanes in luna eamque esse terram multarum urbium et montium. Portenta videntur, sed tamen neque ille, qui dixit, iurare posset, ita se rem habere, neque ego non ita. Vos etiam dicitis esse e regione n.o.bis, e contraria parte terrae, qui adversis vestigiis stent contra nostra vestigia, quos a?t?p?da? vocatis: cur mihi magis suscensetis, qui ista non aspernor, quam iis, qui, c.u.m audiunt, desipere vos arbitrantur? Hicetas Syracusius, ut ait Theophrastus, caelum, solem, lunam, stellas, supera denique omnia stare censet neque praeter terram rem ullam in mundo moveri: quae c.u.m circ.u.m axem se summa celeritate convertat et torqueat, eadem effici omnia, quae, si stante terra caelum moveretur. Atque hoc etiam Platonem in Timaeo dicere quidam arbitrantur, sed paulo obscurius. Quid tu, Epicure? loquere. Putas solem esse tantulum?
Egone? ne bis quidem tantum! Et vos ab illo irridemini et ipsi illum vicissim eluditis. Liber igitur a tali irrisione Socrates, liber Aristo Chius, qui nihil istorum sciri putat posse. 124. Sed redeo ad animum et corpus. Satisne tandem ea nota sunt n.o.bis, quae nervorum natura sit, quae venarum? tenemusne quid sit animus, ubi sit? denique sitne an, ut Dicaearcho visum est, ne sit quidem ullus? Si est, tresne partis habeat, ut Platoni placuit, rationis, irae, cupiditatis, an simplex unusque sit? si simplex, utrum sit ignis an anima an sanguis an, ut Xenocrates, numerus nullo corpore--quod intellegi quale sit vix potest--et, quidquid est, mortale sit an aeternum? nam utramque in partem multa dic.u.n.tur. Horum aliquid vestro sapienti certum videtur, nostro ne quid maxime quidem probabile sit occurrit: ita sunt in plerisque contrariarum rationum paria momenta.
XL. 125. Sin agis verecundius et me accusas, non quod tuis rationibus non adsentiar, sed quod nullis, vincam animum cuique adsentiar deligam ... quem potissimum? quem? Democritum: semper enim, ut scitis, studiosus n.o.bilitatis fui. Urguebor iam omnium vestrum convicio. Tune aut inane quicquam putes esse, c.u.m ita completa et conferta sint omnia, ut et quod movebitur corporum cedat et qua quidque cesserit aliud ilico subsequatur? aut atomos ullas, e quibus quidquid efficiatur, illarum sit dissimillimum? aut sine aliqua mente rem ullam effici posse praeclaram? et c.u.m in uno mundo ornatus hic tam sit mirabilis, innumerabilis supra infra, dextra sinistra, ante post, alios dissimilis, alios eiusdem modi mundos esse? et, ut nos nunc simus ad Baulos Puteolosque videamus, sic innumerabilis paribus in locis isdem esse nominibus, honoribus, rebus gestis, ingeniis, formis, aetatibus, isdem de rebus disputantis? et, si nunc aut si etiam dormientes aliquid animo videre videamur, imagines extrinsecus in animos nostros per corpus irrumpere? Tu vero ista ne asciveris neve fueris commenticiis rebus adsensus. Nihil sentire est melius quam tam prava sentire. 126. Non ergo id agitur, ut aliquid adsensu meo comprobem; quae tu, vide ne impudenter etiam postules, non solum adroganter, praesertim c.u.m ista tua mihi ne probabilia quidem videantur. Nec enim divinationem, quam probatis, ullam esse arbitror, fatumque illud, quo omnia contineri dicitis, contemno. Ne exaedificatum quidem hunc mundum divino consilio existimo, atque haud scio an ita sit.
XLI. Sed cur rapior in invidiam? licetne per vos nescire quod nescio? an Stoicis ipsis inter se disceptare, c.u.m his non licebit? Zenoni et reliquis fere Stoicis aether videtur summus deus, mente praeditus, qua omnia regantur. Cleanthes, qui quasi maiorum est gentium Stoicus, Zenonis auditor, solem dominari et rerum potiri putat. Ita cogimur dissensione sapientium dominum nostrum ignorare, quippe qui nesciamus soli an aetheri serviamus. Solis autem magnitudinem--ipse enim hic radiatus me intueri videtur ac monet ut crebro faciam mentionem sui--vos ergo huius magnitudinem quasi decempeda permensi refertis: huic me quasi malis architectis mensurae vestrae nego credere. Ergo dubium est uter nostrum sit, leniter ut dicam, verecundior? 127. Neque tamen istas quaestiones physicorum exterminandas puto. Est enim animorum ingeniorumque naturale quoddam quasi pabulum consideratio contemplatioque naturae. Erigimur, elatiores fieri videmur, humana despicimus, cogitantesque supera atque caelestia haec nostra ut exigua et minima contemnimus. Indagatio ipsa rerum c.u.m maximarum tum etiam occultissimarum habet oblectationem. Si vero aliquid occurrit, quod veri simile videatur, humanissima completur animus voluptate. 128. Quaeret igitur haec et vester sapiens et hic noster, sed vester, ut adsentiatur, credat, adfirmet, noster, ut vereatur temere opinari praeclareque agi sec.u.m putet, si in eius modi rebus veri simile quod sit invenerit. Veniamus nunc ad bonorum malorumque notionem: at paulum ante dicendum est. Non mihi videntur considerare, c.u.m physica ista valde adfirmant, earum etiam rerum auctoritatem, si quae ill.u.s.triores videantur, amittere. Non enim magis adsentiuntur neque approbant lucere nunc, quam, c.u.m cornix cecinerit, tum aliquid eam aut iubere aut vetare, nec magis adfirmabunt signum illud, si erunt mensi, s.e.x pedum esse quam solem, quem metiri non possunt, plus quam duodeviginti partibus maiorem esse quam terram. Ex quo illa conclusio nascitur: si sol quantus sit percipi non potest, qui ceteras res eodem modo quo magnitudinem solis approbat, is eas res non percipit. Magnitudo autem solis percipi non potest. Qui igitur id approbat, quasi percipiat, nullam rem percipit. Responderint posse percipi quantus sol sit. Non repugnabo, dum modo eodem pacto cetera percipi comprehendique dicant. Nec enim possunt dicere aliud alio magis minusve comprehendi, quoniam omnium rerum una est definitio comprehendendi.
XLII. 129. Sed quod coeperam: Quid habemus in rebus bonis et malis explorati? nempe fines const.i.tuendi sunt ad quos et bonorum et malorum summa referatur: qua de re est igitur inter summos viros maior dissensio?