Home

Academica Part 4

Academica - novelonlinefull.com

You’re read light novel Academica Part 4 online at NovelOnlineFull.com. Please use the follow button to get notification about the latest chapter next time when you visit NovelOnlineFull.com. Use F11 button to read novel in full-screen(PC only). Drop by anytime you want to read free – fast – latest novel. It’s great if you could leave a comment, share your opinion about the new chapters, new novel with others on the internet. We’ll do our best to bring you the finest, latest novel everyday. Enjoy

Quod gravius ferremus, si quisquam ullam disciplinam philosophiae probaret praeter eam, quam ipse sequeretur. Nos autem, quoniam contra omnis dicere quae videntur solemus, non possumus quin alii a n.o.bis dissentiant recusare: quamquam nostra quidem causa facilis est, qui verum invenire sine ulla contentione volumus, idque summa cura studioque conquirimus. Etsi enim omnis cognitio multis est obstructa difficultatibus eaque est et in ipsis rebus obscuritas et in iudiciis nostris infirmitas, ut non sine causa antiquissimi et doctissimi invenire se posse quod cuperent diffisi sint, tamen nec illi defecerunt neque nos studium exquirendi defetigati relinquemus, neque nostrae disputationes quicquam aliud agunt nisi ut in utramque partem dicendo eliciant et tamquam exprimant aliquid, quod aut verum sit aut ad id quam proxime accedat. 8. Neque inter nos et eos, qui se scire arbitrantur, quicquam interest, nisi quod illi non dubitant quin ea vera sint, quae defendunt: nos probabilia multa habemus, quae sequi facile, adfirmare vix possumus. Hoc autem liberiores et solutiores sumus, quod integra n.o.bis est iudicandi potestas, nec ut omnia, quae praescripta et quasi imperata sint, defendamus necessitate ulla cogimur. Nam ceteri primum ante tenentur adstricti quam quid esset optimum iudicare potuerunt: deinde infirmissimo tempore aetatis aut obsecuti amico cuidam aut una alicuius, quem primum audierunt, oratione capti de rebus incognitis iudicant et, ad quamc.u.mque sunt disciplinam quasi tempestate delati, ad eam tamquam ad saxum adhaeresc.u.n.t. 9. Nam, quod dic.u.n.t omnino se credere ei, quem iudicent fuisse sapientem, probarem, si id ipsum rudes et indocti iudicare potuissent--statuere enim qui sit sapiens vel maxime videtur esse sapientis--, sed ut potuerint, potuerunt omnibus rebus auditis, cognitis etiam reliquorum sententiis, iudicaverunt autem re semel audita atque ad unius se auctoritatem contulerunt. Sed nescio quo modo plerique errare malunt eamque sententiam, quam adamaverunt, pugnacissime defendere quam sine pertinacia quid constantissime dicatur exquirere. Quibus de rebus et alias saepe multa quaesita et disputata sunt et quondam in Hortensii villa, quae est ad Baulos, c.u.m eo Catulus et Lucullus nosque ipsi postridie venissemus, quam apud Catulum fuissemus. Quo quidem etiam maturius venimus, quod erat const.i.tutum, si ventus esset, Lucullo in Neapolitanum, mihi in Pompeianum navigare. c.u.m igitur pauca in xysto locuti essemus, tum eodem in spatio consedimus.

IV. 10. Hic Catulus: Etsi heri, inquit, id, quod quaerebatur, paene explicatum est, ut tota fere quaestio tractata videatur, tamen exspecto ea, quae te pollicitus es, Luculle, ab Antiocho audita dicturum. Equidem, inquit Hortensius, feci plus quam vellem: totam enim rem Lucullo integram servatam oportuit. Et tamen forta.s.se servata est: a me enim ea, quae in promptu erant, dicta sunt, a Lucullo autem reconditiora desidero. Tum ille: Non sane, inquit, Hortensi, conturbat me exspectatio tua, etsi nihil est iis, qui placere volunt, tam adversarium, sed quia non laboro quam valde ea, quae dico, probaturus sim, eo minus conturbor. Dicam enim nec mea nec ea, in quibus, si non fuerint, _non_ vinci me malim quam vincere. Sed mehercule, ut quidem nunc se causa habet, etsi hesterno sermone labefactata est, mihi tamen videtur esse verissima. Agam igitur, sicut Antiochus agebat: nota enim mihi res est. Nam et vacuo animo illum audiebam et magno studio, eadem de re etiam saepius, ut etiam maiorem exspectationem mei faciam quam modo fecit Hortensius. c.u.m ita esset exorsus, ad audiendum animos ereximus. 11. At ille: c.u.m Alexandriae pro quaestore, inquit, essem, fuit Antiochus mec.u.m et erat iam antea Alexandriae familiaris Antiochi Herac.l.i.tus Tyrius, qui et c.l.i.tomachum multos annos et Philonem audierat, h.o.m.o sane in ista philosophia, quae nunc prope dimissa revocatur, probatus et n.o.bilis: c.u.m quo Antiochum saepe disputantem audiebam, sed utrumque leniter. Et quidem isti libri duo Philonis, de quibus heri dictum a Catulo est, tum erant adlati Alexandriam tumque primum in Antiochi ma.n.u.s venerant: et h.o.m.o natura lenissimus--nihil enim poterat fieri illo mitius--stomachari tamen coepit. Mirabar: nec enim umquam ante videram. At ille, Herac.l.i.ti memoriam implorans, quaerere ex eo viderenturne illa Philonis aut ea num vel e Philone vel ex ullo Academico audivisset aliquando? Negabat. Philonis tamen scriptum agnoscebat: nec id quidem dubitari poterat: nam aderant mei familiares, docti homines, P. et C. Selii et Tetrilius Rogus, qui se illa audivisse Romae de Philone et ab eo ipso illos duos libros dicerent descripsisse. 12. Tum et illa dixit Antiochus, quae heri Catulus commemoravit a patre suo dicta Philoni, et alia plura, nec se tenuit quin contra suum doctorem librum etiam ederet, qui Sosus inscribitur. Tum igitur et c.u.m Herac.l.i.tum studiose audirem contra Antiochum disserentem et item Antiochum contra Academicos, dedi Antiocho operam diligentius, ut causam ex eo totam cognoscerem. Itaque compluris dies adhibito Herac.l.i.to doctisque compluribus et in iis Antiochi fratre, Aristo, et praeterea Aristone et Dione, quibus ille secundum fratrem plurimum tribuebat, multum temporis in ista una disputatione consumpsimus. Sed ea pars, quae contra Philonem erat, praetermittenda est: minus enim acer est adversarius is, qui ista, quae sunt heri defensa, negat Academicos omnino dicere. Etsi enim ment.i.tur, tamen est adversarius lenior. Ad Arcesilam Carneademque veniamus.

V. 13. Quae c.u.m dixisset, sic rursus exorsus est: Primum mihi videmini--me autem nomine appellabat, c.u.m veteres physicos nominatis, facere idem, quod seditiosi cives solent, c.u.m aliquos ex antiquis claros viros proferunt, quos dicant fuisse popularis, ut eorum ipsi similes esse videantur.

Repetunt ii a P. Valerio, qui exactis regibus primo anno consul fuit, commemorant reliquos, qui leges popularis de provocationibus tulerint, c.u.m consules essent; tum ad hos notiores, C. Flaminium, qui legem agrariam aliquot annis ante secundum Punic.u.m bellum tribunus plebis tulerit invito senatu et postea bis consul factus sit, L. Ca.s.sium, Q. Pompeium: illi quidem etiam P. Africanum referre in eundem numerum solent. Duos vero sapientissimos et clarissimos fratres, P. Cra.s.sum et P. Scaevolam, aiunt Ti. Graccho auctores legum fuisse, alterum quidem, ut videmus, palam, alterum, ut suspicantur, obscurius. Addunt etiam C. Marium. Et de hoc quidem nihil mentiuntur. Horum nominibus tot virorum atque tantorum expositis eorum se inst.i.tutum sequi dic.u.n.t. 14. Similiter vos, c.u.m perturbare, ut illi rem publicam, sic vos philosophiam bene iam const.i.tutam velitis, Empedoclem, Anaxagoram, Democritum, Parmenidem, Xenophanem, Platonem etiam et Socratem profertis. Sed neque Saturninus, ut nostrum inimic.u.m potissimum nominem, simile quicquam habuit veterum illorum nec Arcesilae calumnia conferenda est c.u.m Democriti verecundia. Et tamen isti physici raro admodum, c.u.m haerent aliquo loco, exclamant quasi mente incitati, Empedocles quidem, ut interdum mihi furere videatur, abstrusa esse omnia, nihil nos sentire, nihil cernere, nihil omnino quale sit posse reperire: maiorem autem partem mihi quidem omnes isti videntur nimis etiam quaedam adfirmare plusque profiteri se scire quam sciant. 15. Quod si illi tum in novis rebus quasi modo nascentes haesitaverunt, nihilne tot saeculis, summis ingeniis, maximis studiis explicatum putamus? nonne, c.u.m iam philosophorum disciplinae gravissimae const.i.tissent, tum exortus est ut in optima re publica Ti. Gracchus qui otium perturbaret, sic Arcesilas qui const.i.tutam philosophiam everteret et in eorum auctoritate delitisceret, qui negavissent quicquam sciri aut percipi posse? quorum e numero tollendus est et Plato et Socrates: alter, quia reliquit perfectissimam disciplinam, Peripateticos et Academicos, nominibus differentis, re congruentis, a quibus Stoici ipsi verbis magis quam sententiis dissenserunt. Socrates autem de se ipse detrahens in disputatione plus tribuebat iis, quos volebat refellere. Ita, c.u.m aliud agnosceret atque sentiret, libenter uti solitus est ea dissimulatione, quam Graeci e????e?a? vocant: quam ait etiam in Africano fuisse Fannius, idque propterea vitiosum in illo non putandum, quod idem fuerit in Socrate.

VI. 16. Sed fuerint illa veteribus, si voltis, incognita. Nihilne est igitur actum, quod investigata sunt, postea quam Arcesilas Zenoni, ut putatur, obtrectans nihil novi reperienti, sed emendanti superiores immutatione verborum, dum huius definitiones labefactare volt, conatus est clarissimis rebus tenebras obducere? Cuius primo non admodum probata ratio, quamquam floruit c.u.m ac.u.mine ingeni tum admirabili quodam lepore dicendi, proxime a Lacyde solo retenta est: post autem confecta a Carneade, qui est quartus ab Arcesila: audivit enim Hegesinum, qui Euandrum audierat, Lacydi discipulum, c.u.m Arcesilae Lacydes fuisset. Sed ipse Carneades diu tenuit: nam nonaginta vixit annos, et qui illum audierant, admodum floruerunt: e quibus industriae plurimum in c.l.i.tomacho fuit--declarat mult.i.tudo librorum--ingeni non minus in [Aeschine], in Charmada eloquentiae, in Melanthio Rhodio suavitatis. Bene autem nosse Carneadem Stratoniceus Metrodorus putabatur. 17. Iam c.l.i.tomacho Philo vester operam multos annos dedit. Philone autem vivo patrocinium Academiae non defuit. Sed, quod nos facere nunc ingredimur, ut contra Academicos disseramus, id quidam e philosophis et ii quidem non mediocres faciendum omnino non putabant: nec vero esse ullam rationem disputare c.u.m iis, qui nihil probarent, Antipatrumque Stoic.u.m, qui multus in eo fuisset, reprehendebant, nec definiri aiebant necesse esse quid esset cognitio aut perceptio aut, si verb.u.m e verbo volumus, comprehensio, quam ?ata????? illi vocant, eosque, qui persuadere vellent, esse aliquid quod comprehendi et percipi posset, inscienter facere dicebant, propterea quod nihil esset clarius e?a??e?a?, ut Graeci: perspicuitatem aut evidentiam nos, si placet, nominemus fabricemurque, si opus erit, verba, ne hic sibi--me appellabat iocans--hoc licere putet soli: sed tamen orationem nullam putabant ill.u.s.triorem ipsa evidentia reperiri posse nec ea, quae tam clara essent, definienda censebant. Alii autem negabant se pro hac evidentia quicquam priores fuisse dicturos, sed ad ea, quae contra dicerentur, dici oportere putabant, ne qui fallerentur. 18. Plerique tamen et definitiones ipsarum etiam evidentium rerum non improbant et rem idoneam, de qua quaeratur, et homines dignos, quibusc.u.m disseratur, putant. Philo autem, dum nova quaedam commovet, quod ea sustinere vix poterat, quae contra Academicorum pertinaciam dicebantur, et aperte ment.i.tur, ut est reprehensus a patre Catulo, et, ut docuit Antiochus, in id ipsum se induit, quod timebat. c.u.m enim ita negaret, quicquam esse, quod comprehendi posset--id enim volumus esse a?ata??pt??--, si illud esset, sicut Zeno definiret, tale visum--iam enim hoc pro fa?tas?a? verb.u.m satis hesterno sermone trivimus--visum igitur impressum effictumque ex eo, unde esset, quale esse non posset, ex eo, unde non esset, id nos a Zenone definitum rectissime dicimus: qui enim potest quicquam comprehendi, ut plane confidas perceptum id cognitumque esse, quod est tale, quale vel falsum esse possit? hoc c.u.m infirmat tollitque Philo, iudicium tollit incogniti et cogniti: ex quo efficitur nihil posse comprehendi. Ita imprudens eo, quo minime volt, revolvitur. Qua re omnis oratio contra Academiam suscipitur a n.o.bis, ut retineamus eam definitionem, quam Philo voluit evertere. Quam nisi obtinemus, percipi nihil posse concedimus.

VII. 19. Ordiamur igitur a sensibus: quorum ita clara iudicia et certa sunt, ut, si optio naturae nostrae detur, et ab ea deus aliqui requirat contentane sit suis integris incorruptisque sensibus an postulet melius aliquid, non videam quid quaerat amplius. Nec vero hoc loco exspectandum est, dum de remo inflexo aut de collo columbae respondeam: non enim is sum, qui quidquid videtur tale dicam esse quale videatur. Epicurus hoc viderit et alia multa. Meo autem iudicio ita est maxima in sensibus veritas, si et sani sunt ac valentes et omnia removentur, quae obstant et impediunt.

Itaque et lumen mutari saepe volumus et situs earum rerum, quas intuemur, et intervalla aut contrahimus aut diducimus, multaque facimus usque eo, dum adspectus ipse fidem faciat sui iudicii. Quod idem fit in vocibus, in odore, in sapore, ut nemo sit nostrum qui in sensibus sui cuiusque generis iudicium requirat acrius. 20. Adhibita vero exercitatione et arte, ut oculi pictura teneantur, aures cantibus, quis est quin cernat quanta vis sit in sensibus? Quam multa vident pictores in umbris et in eminentia, quae nos non videmus! quam multa, quae nos fugiunt in cantu, exaudiunt in eo genere exercitati! qui primo inflatu tibicinis Antiopam esse aiunt aut Andromacham, quum id nos ne suspicemur quidem. Nihil necesse est de gustatu et odoratu loqui, in quibus intellegentia, etsi vitiosa, est quaedam tamen.

Quid de tactu, et eo quidem, quem philosophi interiorem vocant, aut doloris aut voluptatis? in quo Cyrenaici solo putant veri esse iudicium, quia sentiatur:--potestne igitur quisquam dicere inter eum, qui doleat, et inter eum, qui in voluptate sit, nihil interesse? aut, ita qui sentiet non apertissime insaniat? 21. Atqui qualia sunt haec, quae sensibus percipi dicimus, talia sec.u.n.tur ea, quae non sensibus ipsis percipi dic.u.n.tur, sed quodam modo sensibus, ut haec: 'illud est alb.u.m, hoc dulce, canorum illud, hoc bene olens, hoc asperum.' Animo iam haec tenemus comprehensa, non sensibus. 'Ille' deinceps 'equus est, ille canis.' Cetera series deinde sequitur, maiora nectens, ut haec, quae quasi expletam rerum comprehensionem amplectuntur: 'si h.o.m.o est, animal est mortale, rationis particeps.' Quo e genere n.o.bis not.i.tiae rerum imprimuntur, sine quibus nec intellegi quicquam nec quaeri disputarive potest. 22. Quod si essent falsae not.i.tiae--e????a? enim not.i.tias appellare tu videbare--, si igitur essent hae falsae aut eius modi visis impressae, qualia visa a falsis discerni non possent, quo tandem his modo uteremur? quo modo autem quid cuique rei consentaneum esset, quid repugnaret videremus? Memoriae quidem certe, quae non modo philosophiam, sed omnis vitae usus omnisque artis una maxime continet, nihil omnino loci relinquitur. Quae potest enim esse memoria falsorum? aut quid quisquam meminit, quod non animo comprehendit et tenet?

Ars vero quae potest esse nisi quae non ex una aut duabus, sed ex multis animi perceptionibus constat? Quam si subtraxeris, qui distingues artificem ab inscio? Non enim fortuito hunc artificem dicemus esse, illum negabimus, sed c.u.m alterum percepta et comprehensa tenere videmus, alterum non item.

c.u.mque artium aliud eius modi genus sit, ut tantum modo animo rem cernat, aliud, ut moliatur aliquid et faciat, quo modo aut geometres cernere ea potest, quae aut nulla sunt aut internosci a falsis non possunt, aut is, qui fidibus ut.i.tur, explere numeros et conficere versus? Quod idem in similibus quoque artibus continget, quarum omne opus est in faciendo atque agendo. Quid enim est quod arte effici possit, nisi is, qui artem tractabit, multa perceperit?

VIII. 23. Maxime vero virtutum cognitio confirmat percipi et comprehendi multa posse. In quibus solis inesse etiam scientiam dicimus, quam nos non comprehensionem modo rerum, sed eam stabilem quoque et immutabilem esse censemus, itemque sapientiam, artem vivendi, quae ipsa ex sese habeat constantiam. Ea autem constantia si nihil habeat percepti et cogniti, quaero unde nata sit aut quo modo? Quaero etiam, ille vir bonus, qui statuit omnem cruciatum perferre, intolerabili dolore lacerari potius quam aut officium prodat aut fidem, cur has igitur sibi tam gravis leges imposuerit, c.u.m quam ob rem ita oporteret nihil haberet comprehensi, percepti, cogniti, const.i.tuti? Nullo igitur modo fieri potest ut quisquam tanti aestimet aequitatem et fidem, ut eius conservandae causa nullum supplicium recuset, nisi iis rebus adsensus sit, quae falsae esse non possint. 24. Ipsa vero sapientia, si se ignorabit sapientia sit necne, quo modo primum obtinebit nomen sapientiae? deinde quo modo suscipere aliquam rem aut agere fidenter audebit, c.u.m certi nihil erit quod sequatur? c.u.m vero dubitabit quid sit extremum et ultimum bonorum, ignorans quo omnia referantur, qui poterit esse sapientia? Atque etiam illud perspicuum est, const.i.tui necesse esse initium, quod sapientia, c.u.m quid agere incipiat, sequatur, idque initium esse naturae accommodatum. Nam aliter appet.i.tio--eam enim volumus esse ?????--, qua ad agendum impellimur, et id appetimus, quod est visum, moveri non potest. 25. Illud autem, quod movet, prius oportet videri eique credi: quod fieri non potest, si id, quod visum erit, discerni non poterit a falso. Quo modo autem moveri animus ad appetendum potest, si id, quod videtur, non percipitur accommodatumne naturae sit an alienum? Itemque, si quid offici sui sit non occurrit animo, nihil umquam omnino aget, ad nullam rem umquam impelletur, numquam movebitur. Quod si aliquid aliquando acturus est, necesse est id ei verum, quod occurrit, videri. 26. Quid quod, si ista vera sunt, ratio omnis tollitur, quasi quaedam lux lumenque vitae, tamenne in ista pravitate perstabitis? Nam quaerendi initium ratio attulit, quae perfecit virtutem, c.u.m esset ipsa ratio confirmata quaerendo. Quaestio autem est appet.i.tio cognitionis quaestionisque finis inventio. At nemo invenit falsa, nec ea, quae incerta permanent, inventa esse possunt, sed, c.u.m ea, quae quasi involuta fuerunt, aperta sunt, tum inventa dic.u.n.tur. Sic et initium quaerendi et exitus percipiendi et comprehendendi tenet_ur_. Itaque argumenti conclusio, quae est Graece ap?de????, ita definitur: 'ratio, quae ex rebus perceptis ad id, quod non percipiebatur, adducit.'

IX. 27. Quod si omnia visa eius modi essent, qualia isti dic.u.n.t, ut ea vel falsa esse possent, neque ea posset ulla notio discernere, quo modo quemquam aut conclusisse aliquid aut invenisse diceremus aut quae esset conclusi argumenti fides? Ipsa autem philosophia, quae rationibus progredi debet, quem habebit exitum? Sapientiae vero quid futurum est? quae neque de se ipsa dubitare debet neque de suis decretis, quae philosophi vocant d??ata, quorum nullum sine scelere prodi poterit. c.u.m enim decretum proditur, lex veri rectique proditur, quo e vitio et amicitiarum proditiones et rerum publicarum nasci solent. Non potest igitur dubitari quin decretum nullum falsum possit esse sapientique satis non sit non esse falsum, sed etiam stabile, fixum, ratum esse debeat, quod movere nulla ratio queat. Talia autem neque esse neque videri possunt eorum ratione, qui illa visa, e quibus omnia decreta sunt nata, negant quicquam a falsis interesse. 28. Ex hoc illud est natum, quod postulabat Hortensius, ut id ipsum saltem perceptum a sapiente diceretis, nihil posse percipi. Sed Antipatro hoc idem postulanti, c.u.m diceret ei, qui adfirmaret nihil posse percipi, consentaneum esse unum tamen illud dicere percipi posse, ut alia non possent, Carneades acutius resistebat. Nam tantum abesse dicebat, ut id consentaneum esset, ut maxime etiam repugnaret. Qui enim negaret quicquam esse quod perciperetur, eum nihil excipere: ita necesse esse, ne id ipsum quidem, quod exceptum non esset, comprehendi et percipi ullo modo posse.

29. Antiochus ad istum loc.u.m pressius videbatur accedere. Quoniam enim id haberent Academici decretum,--sent.i.tis enim iam hoc me d??a dicere--, nihil posse percipi, non debere eos in suo decreto, sicut in ceteris rebus, fluctuare, praesertim c.u.m in eo summa consisteret: hanc enim esse regulam totius philosophiae, const.i.tutionem veri falsi, cogniti incogniti: quam rationem quoniam susciperent docereque vellent quae vis_a_ accipi oporteret et quae repudiari, certe hoc ipsum, ex quo omne veri falsique iudicium esset, percipere eos debuisse: etenim duo esse haec maxima in philosophia, iudicium veri et finem bonorum, nec sapientem posse esse, qui aut cognoscendi esse initium ignoret aut extremum expetendi, ut aut unde proficiscatur aut quo perveniendum sit nesciat: haec autem habere dubia neque iis ita confidere, ut moveri non possint, abhorrere a sapientia plurimum. Hoc igitur modo potius erat ab his postulandum, ut hoc unum saltem, percipi nihil posse, perceptum esse dicerent. Sed de inconstantia totius illorum sententiae, si ulla sententia cuiusquam esse potest nihil approbantis, sit, ut opinor, dictum satis.

X. 30. Sequitur disputatio copiosa illa quidem, sed paulo abstrusior--habet enim aliquantum a physicis--, ut verear ne maiorem largiar ei, qui contra dicturus est, libertatem et licentiam. Nam quid eum facturum putem de abditis rebus et obscuris, qui lucem eripere conetur? Sed disputari poterat subtiliter, quanto quasi artificio natura fabricata esset primum animal omne, deinde hominem maxime, quae vis esset in sensibus, quem ad modum primum visa nos pellerent, deinde appet.i.tio ab his pulsa sequeretur, tum ut sensus ad res percipiendas intenderemus. Mens enim ipsa, quae sensuum fons est atque etiam ipsa sensus est, naturalem vim habet, quam intendit ad ea, quibus movetur. Itaque alia visa sic adripit, ut iis statim utatur, alia quasi recondit, e quibus memoria oritur. Cetera autem similitudinibus construit, ex quibus efficiuntur not.i.tiae rerum, quas Graeci tum e????a?, tum p?????e?? vocant. Eo c.u.m accessit ratio argumentique conclusio rerumque innumerabilium mult.i.tudo, tum et perceptio eorum omnium apparet et eadem ratio perfecta his gradibus ad sapientiam pervenit. 31. Ad rerum igitur scientiam vitaeque constantiam aptissima c.u.m sit mens hominis, amplect.i.tur maxime cognitionem, et istam ?ata?????, quam, ut dixi, verb.u.m e verbo exprimentes comprehensionem dicemus, c.u.m ipsam per se amat--nihil est enim ei veritatis luce dulcius--tum etiam propter usum. Quocirca et sensibus ut.i.tur et artis efficit, quasi sensus alteros, et usque eo philosophiam ipsam corroborat, ut virtutem efficiat, ex qua re una vita omnis apta sit.

Ergo ii, qui negant quicquam posse comprehendi, haec ipsa eripiunt vel instrumenta vel ornamenta vitae vel potius etiam totam vitam evertunt funditus ipsumque animal orbant animo, ut difficile sit de temeritate eorum, perinde ut causa postulat, dicere.

32. Nec vero satis const.i.tuere possum quod sit eorum consilium aut quid velint. Interdum enim c.u.m adhibemus ad eos orationem eius modi: 'Si ea, quae disputentur, vera sint, tum omnia fore incerta,' respondent: 'Quid ergo istud ad nos? num nostra culpa est? naturam accusa, quae in profundo veritatem, ut ait Democritus, penitus abstruserit.' Alii autem elegantius, qui etiam queruntur, quod eos insimulemus omnia incerta dicere, quantumque intersit inter incertum et id, quod percipi non possit, docere conantur eaque distinguere. c.u.m his igitur agamus, qui haec distinguunt: illos, qui omnia sic incerta dic.u.n.t, ut stellarum numerus par an impar sit, quasi desperatos aliquos relinquamus. Volunt enim--et hoc quidem vel maxime vos animadvertebam moveri--probabile aliquid esse et quasi veri simile, eaque se uti regula et in agenda vita et in quaerendo ac disserendo.

XI. 33. Quae ista regula est veri et falsi, si notionem veri et falsi, propterea quod ea non possunt internosci, nullam habemus? Nam si habemus, interesse oportet ut inter r.e.c.t.u.m et pravum, sic inter verum et falsum. Si nihil interest, nulla regula est nec potest is, cui est visio veri falsique communis, ullum habere iudicium aut ullam omnino veritatis notam. Nam c.u.m dic.u.n.t hoc se unum tollere, ut quicquam possit ita videri, ut non eodem modo falsum etiam possit videri, cetera autem concedere, faciunt pueriliter. Quo enim omnia iudicantur sublato reliqua se negant tollere: ut si quis quem oculis privaverit, dicat ea, quae cerni possent, se ei non ademisse. Ut enim illa oculis modo agnosc.u.n.tur, sic reliqua visis, sed propria veri, non communi veri et falsi nota. Quam ob rem, sive tu probabilem visionem sive probabilem et quae non impediatur, ut Carneades volebat, sive aliud quid proferes quod sequare, ad visum illud, de quo agimus, tibi erit revertendum. 34. In eo autem, si erit communitas c.u.m falso, nullum erit iudicium, quia proprium in communi signo notari non potest. Sin autem commune nihil erit, habeo quod volo: id enim quaero, quod ita mihi videatur verum, ut non possit item falsum videri. Simili in errore versantur, c.u.m convicio veritatis coacti perspicua a perceptis volunt distinguere et conantur ostendere esse aliquid perspicui, verum illud quidem impressum in animo atque mente, neque tamen id percipi atque comprehendi posse. Quo enim modo perspicue dixeris alb.u.m esse aliquid, c.u.m possit accidere ut id, quod nigrum sit, alb.u.m esse videatur? aut quo modo ista aut perspicua dicemus aut impressa subtiliter, c.u.m sit incertum vere inaniterne moveatur? Ita neque color neque corpus nec veritas nec argumentum nec sensus neque perspicuum ullum relinquitur. 35. Ex hoc illud iis usu venire solet, ut, quidquid dixerint, a quibusdam interrogentur: 'Ergo istuc quidem percipis?' Sed qui ita interrogant, ab iis irridentur.

Non enim urguent, ut coarguant neminem ulla de re posse contendere neque adseverare sine aliqua eius rei, quam sibi quisque placere dicit, certa et propria nota. Quod est igitur istuc vestrum probabile? Nam si, quod cuique occurrit et primo quasi adspectu probabile videtur, id confirmatur, quid eo levius? 36. Sin ex circ.u.mspectione aliqua et accurata consideratione, quod visum sit, id se dicent sequi, tamen exitum non habebunt: primum quia iis visis, inter quae nihil interest, aequaliter omnibus abrogatur fides: deinde, c.u.m dicant posse accidere sapienti ut, c.u.m omnia fecerit diligentissimeque circ.u.mspexerit, exsistat aliquid quod et veri simile videatur et absit longissime a vero, ne si magnam partem quidem, ut solent dicere, ad verum ipsum aut quam proxime accedant, confidere sibi poterunt.

Ut enim confidant, notum iis esse debebit insigne veri, quo obscurato et oppresso quod tandem verum sibi videbuntur attingere? Quid autem tam absurde dici potest quam c.u.m ita loc.u.n.tur: 'Est hoc quidem illius rei signum aut argumentum et ea re id sequor, sed fieri potest ut id, quod significatur, aut falsum sit aut nihil sit omnino.' Sed de perceptione hactenus. Si quis enim ea, quae dicta sunt, labefactare volet, facile etiam absentibus n.o.bis veritas se ipsa defendet.

XII. 37. His satis cognitis, quae iam explicata sunt, nunc de adsensione atque approbatione, quam Graeci s???ata?es?? vocant, pauca dicemus, non quo non latus locus sit, sed paulo ante iacta sunt fundamenta. Nam c.u.m vim, quae esset in sensibus, explicabamus, simul illud aperiebatur, comprehendi multa et percipi sensibus, quod fieri sine adsensione non potest. Deinde c.u.m inter inanimum et animal hoc maxime intersit, quod animal agit aliquid--nihil enim agens ne cogitari quidem potest quale sit--, aut ei sensus adimendus est aut ea, quae est in nostra potestate sita, reddenda adsensio. 38. At vero animus quodam modo eripitur iis, quos neque sentire neque adsentiri volunt. Ut enim necesse est lancem in libra ponderibus impositis deprimi, sic animum perspicuis cedere. Nam quo modo non potest animal ullum non appetere id, quod accommodatum ad naturam appareat--Graeci id ???e??? appellant--, sic non potest obiectam rem perspicuam non approbare. Quamquam, si illa, de quibus disputatum est, vera sunt, nihil attinet de adsensione omnino loqui. Qui enim quid percipit, adsent.i.tur statim. Sed haec etiam sec.u.n.tur, nec memoriam sine adsensione posse constare nec not.i.tias rerum nec artis, idque, quod maximum est, ut sit aliquid in nostra potestate, in eo, qui rei nulli adsentietur, non erit.

39. Ubi igitur virtus, si nihil situm est in ipsis n.o.bis? Maxime autem absurdum vitia in ipsorum esse potestate neque peccare quemquam nisi adsensione: hoc idem in virtute non esse, cuius omnis constantia et firmitas ex iis rebus constat, quibus adsensa est et quas approbavit, omninoque ante videri aliquid quam agamus necesse est, eique, quod visum sit, adsentiatur. Qua re qui aut visum aut adsensum tollit, is omnem actionem tollit e vita.

XIII. 40. Nunc ea videamus, quae contra ab his disputari solent. Sed prius potestis totius eorum rationis quasi fundamenta cognoscere. Componunt igitur primum artem quandam de iis, quae visa dicimus, eorumque et vim et genera definiunt, in his, quale sit id, quod percipi et comprehendi possit, totidem verbis quot Stoici. Deinde illa exponunt duo, quae quasi contineant omnem hanc quaestionem: quae ita videantur, ut etiam alia eodem modo videri possint nec in iis quicquam intersit, non posse eorum alia percipi, alia non percipi: nihil interesse autem, non modo si omni ex parte eiusdem modi sint, sed etiam si discerni non possint. Quibus positis unius argumenti conclusione tota ab his causa comprehenditur. Composita ea conclusio sic est: 'Eorum, quae videntur, alia vera sunt, alia falsa, et quod falsum est, id percipi non potest: quod autem verum visum est, id omne tale est, ut eiusdem modi etiam falsum possit videri.' Et, 'quae visa sint eius modi, ut in iis nihil intersit, non posse accidere ut eorum alia percipi possint, alia non possint. 41. Nullum igitur est visum quod percipi possit.' Quae autem sumunt, ut concludant id, quod volunt, ex his duo sibi putant concedi: neque enim quisquam repugnat. Ea sunt haec: 'Quae visa falsa sint, ea percipi non posse,' et alterum: 'Inter quae visa nihil intersit, ex iis non posse alia talia esse, ut percipi possint, alia ut non possint:'

reliqua vero multa et varia oratione defendunt, quae sunt item duo, unum: 'quae videantur, eorum alia vera esse, alia falsa,' alterum: 'omne visum, quod sit a vero, tale esse, quale etiam a falso possit esse.' 42. Haec duo proposita non praetervolant, sed ita dilatant, ut non mediocrem curam adhibeant et diligentiam. Dividunt enim in partis et eas quidem magnas: primum in sensus, deinde in ea, quae duc.u.n.tur a sensibus et ab omni consuetudine, quam obscurari volunt. Tum perveniunt ad eam partem, ut ne ratione quidem et coniectura ulla res percipi possit. Haec autem universa concidunt etiam minutius. Ut enim de sensibus hesterno sermone vidistis, item faciunt de reliquis, in singulisque rebus, quas in minima dispertiunt, volunt efficere iis omnibus, quae visa sint, veris adiuncta esse falsa, quae a veris nihil differant: ea c.u.m talia sint, non posse comprehendi.

XIV. 43. Hanc ego subtilitatem philosophia quidem dignissimam iudico, sed ab eorum causa, qui ita disserunt, remotissimam. Definitiones enim et part.i.tiones et horum luminibus utens oratio, tum similitudines dissimilitudinesque et earum tenuis et acuta distinctio fidentium est hominum illa vera et firma et certa esse quae tutentur, non eorum qui clament nihilo magis vera illa esse quam falsa. Quid enim agant, si, c.u.m aliquid definierint, roget eos quispiam, num illa definitio possit in aliam rem transferri quamlubet? Si posse dixerint, quid dicere habeant cur illa vera definitio sit? si_n_ negaverint, fatendum sit, quoniam vel illa vera definitio transferri non possit in falsum, quod ea definitione explicetur, id percipi posse: quod minime illi volunt. Eadem dici poterunt in omnibus partibus. 44. Si enim dicent ea, de quibus disserent, se dilucide perspicere nec ulla communione visorum impediri, comprehendere ea se fatebuntur. Sin autem negabunt vera visa a falsis posse distingui, qui poterunt longius progredi? Occurretur enim, sicut occursum est. Nam concludi argumentum non potest nisi iis, quae ad concludendum sumpta erunt, ita probatis, ut falsa eiusdem modi nulla possint esse. Ergo si rebus comprehensis et perceptis nisa et progressa ratio hoc efficiet, nihil posse comprehendi, quid potest reperiri quod ipsum sibi repugnet magis? c.u.mque ipsa natura accuratae orationis hoc profiteatur, se aliquid patefacturam quod non appareat et, quo id facilius adsequatur, adhibituram et sensus et ea, quae perspicua sint, qualis est istorum oratio, qui omnia non tam esse quam videri volunt? Maxime autem convinc.u.n.tur, c.u.m haec duo pro congruentibus sumunt tam vehementer repugnantia: primum esse quaedam falsa visa: quod c.u.m volunt, declarant quaedam esse vera: deinde ibidem, inter falsa visa et vera nihil interesse. At primum sumpseras, tamquam interesset: ita priori posterius, posteriori superius non iungitur.

45. Sed progrediamur longius et ita agamus, ut nihil n.o.bis adsentati esse videamur, quaeque ab iis dic.u.n.tur, sic persequamur, ut nihil in praeteritis relinquamus. Primum igitur perspicuitas illa, quam diximus, satis magnam habet vim, ut ipsa per sese ea, quae sint, n.o.bis ita ut sint indicet. Sed tamen, ut maneamus in perspicuis firmius et constantius, maiore quadam opus est vel arte vel diligentia, ne ab iis, quae clara sint ipsa per sese, quasi praestigiis quibusdam et captionibus depellamur. Nam qui voluit subvenire erroribus Epicurus iis, qui videntur conturbare veri cognitionem, dixitque sapientis esse opinionem a perspicuitate seiungere, nihil profecit: ipsius enim opinionis errorem nullo modo sustulit.

XV. 46. Quam ob rem c.u.m duae causae perspicuis et evidentibus rebus adversentur, auxilia totidem sunt contra comparanda. Adversatur enim primum, quod parum defigunt animos et intendunt in ea, quae perspicua sunt, ut quanta luce ea circ.u.mfusa sint possint agnoscere; alterum est, quod fallacibus et captiosis interrogationibus circ.u.mscripti atque decepti quidam, c.u.m eas dissolvere non possunt, descisc.u.n.t a veritate. Oportet igitur et ea, quae pro perspicuitate responderi possunt, in promptu habere, de quibus iam diximus, et esse armatos, ut occurrere possimus interrogationibus eorum captionesque discutere: quod deinceps facere const.i.tui. 47. Exponam igitur generatim argumenta eorum, quoniam ipsi etiam illi solent non confuse loqui. Primum conantur ostendere multa posse videri esse, quae omnino nulla sint, c.u.m animi inaniter moveantur eodem modo rebus iis, quae nullae sint, ut iis, quae sint. Nam c.u.m dicatis, inquiunt, visa quaedam mitti a deo, velut ea, quae in somnis videantur quaeque oraculis, auspiciis, extis declarentur--haec enim aiunt probari Stoicis, quos contra disputant--, quaerunt quonam modo, falsa visa quae sint, ea deus efficere possit probabilia: quae autem plane proxime ad verum accedant, efficere non possit? aut, si ea quoque possit, cur illa non possit, quae perdifficiliter, internoscantur tamen? et, si haec, cur non inter quae nihil sit omnino? 48. Deinde, c.u.m mens moveatur ipsa per sese, ut et ea declarant, quae cogitatione depingimus, et ea, quae vel dormientibus vel furiosis videntur non numquam, veri simile est sic etiam mentem moveri, ut non modo non internoscat vera visa illa sint anne falsa, sed ut in iis nihil intersit omnino: ut si qui tremerent et exalbescerent vel ipsi per se motu mentis aliquo vel obiecta terribili re extrinsecus, nihil ut esset, qui distingueretur tremor ille et pallor, neque ut quicquam interesset inter intestinum et oblatum. Postremo si nulla visa sunt probabilia, quae falsa sint, alia ratio est. Sin autem sunt, cur non etiam quae non facile internoscantur? cur non ut plane nihil intersit? praesertim c.u.m ipsi dicatis sapientem in furore sustinere se ab omni adsensu, quia nulla in visis distinctio appareat.

XVI. 49. Ad has omnis visiones inanis Antiochus quidem et permulta dicebat et erat de hac una re unius diei disputatio. Mihi autem non idem faciendum puto, sed ipsa capita dicenda. Et primum quidem hoc reprehendendum, quod captiosissimo genere interrogationis utuntur, quod genus minime in philosophia probari solet, c.u.m aliquid minutatim et gradatim additur aut demitur. Soritas hoc vocant, quia acervum efficiunt uno addito grano.

Vitiosum sane et captiosum genus! Sic enim adscenditis: Si tale visum obiectum est a deo dormienti, ut probabile sit, cur non etiam ut valde veri simile? cur deinde non ut difficiliter a vero internoscatur? deinde ut ne internoscatur quidem? postremo ut nihil inter hoc et illud intersit? Huc si perveneris, me tibi primum quidque concedente, meum vitium fuerit: sin ipse tua sponte processeris, tuum. 50. Quis enim tibi dederit aut omnia deum posse aut ita facturum esse, si possit? quo modo autem sumis, ut, si quid cui simile esse possit, sequatur ut etiam difficiliter internosci possit?

deinde ut ne internosci quidem? postremo ut eadem sint? ut, si lupi canibus similes _sunt_, eosdem dices ad extremum. Et quidem honestis similia sunt quaedam non honesta et bonis non bona et artificiosis minime artificiosa: quid dubitamus igitur adfirmare nihil inter haec interesse? Ne repugnantia quidem videmus? Nihil est enim quod de suo genere in aliud genus transferri possit. At si efficeretur, ut inter visa differentium generum nihil interesset, reperirentur quae et in suo genere essent et in alieno. 51.

Quod fieri qui potest? Omnium deinde inanium visorum una depulsio est, sive illa cogitatione informantur, quod fieri solere concedimus, sive in quiete sive per vinum sive per insaniam. Nam ab omnibus eiusdem modi visis perspicuitatem, quam mordicus tenere debemus, abesse dicemus. Quis enim, c.u.m sibi fingit aliquid et cogitatione depingit, non simul ac se ipse commovit atque ad se revocavit, sent.i.t quid intersit inter perspicua et inania? Eadem ratio est somniorum. Num censes Ennium, c.u.m in hortis c.u.m Ser. Galba vicino suo ambulavisset, dixisse: 'Visus sum mihi c.u.m Galba ambulare?' At, c.u.m somniavit, ita narravit:

'visus Homerus adesse poeta.'

Idemque in Epicharmo:

'Nam videbar somniare med ego esse mortuum.'

Itaque, simul ut experrecti sumus, visa illa contemnimus neque ita habemus, ut ea, quae in foro gessimus.

XVII. 52. At enim dum videntur, eadem est in somnis species eorum_que_, quae vigilantes videmus! Primum interest: sed id omittamus. Illud enim dicimus, non eandem esse vim neque integritatem dormientium et vigilantium nec mente nec sensu. Ne vinolenti quidem quae faciunt, eadem approbatione faciunt qua sobrii: dubitant, haesitant, revocant se interdum iisque, quae videntur, imbecillius adsentiuntur, c.u.mque edormiverunt, illa visa quam levia fuerint intellegunt. Quod idem contingit insanis, ut et incipientes furere sentiant et dicant aliquid, quod non sit, id videri sibi, et, c.u.m relaxentur, sentiant atque illa dicant Alcmaeonis:

'Sed mihi ne utiquam cor consent.i.t c.u.m oculorum adspectu' ...

53. At enim ipse sapiens sustinet se in furore, ne approbet falsa pro veris. Et alias quidem saepe, si aut in sensibus ipsius est aliqua forte gravitas aut tarditas aut obscuriora sunt quae videntur aut a perspiciendo temporis brevitate excluditur. Quamquam totum hoc, sapientem aliquando sustinere adsensionem, contra vos est. Si enim inter visa nihil interesset, aut semper sustineret aut numquam. Sed ex hoc genere toto perspici potest levitas orationis eorum, qui omnia cupiunt confundere. Quaerimus gravitatis, constantiae, firmitatis, sapientiae iudicium: utimur exemplis somniantium, furiosorum, ebriosorum. Illud attendimus in hoc omni genere quam inconstanter loquamur? Non enim proferremus vino aut somno oppressos aut mente captos tam absurde, ut tum diceremus interesse inter vigilantium visa et sobriorum et sanorum et eorum, qui essent aliter adfecti, tum nihil interesse. 54. Ne hoc quidem cernunt, omnia se reddere incerta, quod nolunt, ea dico incerta, quae ad??a Graeci. Si enim res se ita habeant, ut nihil intersit, utrum ita cui videatur, ut insano, an sano, cui possit exploratum esse de sua sanitate? quod velle efficere non mediocris insaniae est. Similitudines vero aut geminorum aut signorum anulis impressorum pueriliter consectantur. Quis enim nostrum similitudines negat esse, c.u.m eae plurimis in rebus appareant? Sed, si satis est ad tollendam cognitionem similia esse multa multorum, cur eo non estis contenti, praesertim concedentibus n.o.bis? et cur id potius contenditis, quod rerum natura non pat.i.tur, ut non suo quidque genere sit tale, quale est, nec sit in duobus aut pluribus nulla re differens ulla communitas? ut [sibi] sint et ova ovorum et apes apium simillimae: quid pugnas igitur? aut quid tibi vis in geminis? Conceditur enim similis esse, quo contentus esse potueras: tu autem vis eosdem plane esse, non similis: quod fieri nullo modo potest. 55.

Dein confugis ad physicos eos, qui maxime in Academia irridentur, a quibus ne tu quidem iam te abstinebis, et ais Democritum dicere innumerabilis esse mundos et quidem sic quosdam inter sese non solum similis, sed undique perfecte et absolute ita pares, ut inter eos nihil prorsus intersit [et eos quidem innumerabiles], itemque homines. Deinde postulas, ut, si mundus ita sit par alteri mundo, ut inter eos ne minimum quidem intersit, concedatur tibi ut in hoc quoque nostro mundo aliquid alicui sic sit par, ut nihil differat, nihil intersit. Cur enim, inquies, ex illis individuis, unde omnia Democritus gigni adfirmat, in reliquis mundis et in iis quidem innumerabilibus innumerabiles Q. Lutatii Catuli non modo possint esse, sed etiam sint, in hoc tanto mundo Catulus alter non possit effici?

XVIII. 56. Primum quidem me ad Democritum vocas, cui non adsentior potiusque refello propter id, quod dilucide docetur a politioribus physicis singularum rerum singulas proprietates esse. Fac enim antiquos illos Servilios, qui gemini fuerunt, tam similis quam dic.u.n.tur, num censes etiam eosdem fuisse? Non cognoscebantur foris, at domi: non ab alienis, at a suis. An non videmus hoc usu venire, ut, quos numquam puta.s.semus a n.o.bis internosci posse, eos consuetudine adhibita tam facile internosceremus, uti ne minimum quidem similes viderentur? 57. Hic, pugnes licet, non repugnabo: quin etiam concedam illum ipsum sapientem, de quo omnis hic sermo est, c.u.m ei res similes occurrant, quas non habeat dinotatas, retenturum adsensum nec umquam ulli viso adsensurum, nisi quod tale fuerit, quale falsum esse non possit. Sed et ad ceteras res habet quandam artem, qua vera a falsis possit distinguere, et ad similitudines istas usus adhibendus est. Ut mater geminos internoscit consuetudine oculorum, sic tu internosces, si adsueveris. Videsne ut in proverbio sit ovorum inter se similitudo? Tamen hoc accepimus, Deli fuisse compluris salvis rebus illis, qui gallinas alere permultas quaestus causa solerent: ii c.u.m ovum inspexerant, quae id gallina peperisset dicere solebant. 58. Neque id est contra nos: nam n.o.bis satis est ova illa non internoscere: nihil enim magis adsentiri par est, hoc illud esse, quasi inter illa omnino nihil interesset: habeo enim regulam, ut talia visa vera iudicem, qualia falsa esse non possint: ab hac mihi non licet transversum, ut aiunt, digitum discedere, ne confundam omnia. Veri enim et falsi non modo cognitio, sed etiam natura tolletur, si nihil erit quod intersit: ut etiam illud absurdum sit, quod interdum soletis dicere, c.u.m visa in animos imprimantur, non vos id dicere, inter ipsas impressiones nihil interesse, sed inter species et quasdam formas eorum. Quasi vero non specie visa iudicentur! quae fidem nullam habebunt sublata veri et falsi nota. 59. Illud vero perabsurdum, quod dicitis, probabilia vos sequi, si re nulla impediamini. Primum qui potestis non impediri, c.u.m a veris falsa non distent? deinde quod iudicium est veri, c.u.m sit commune falsi? Ex his illa necessario nata est ep???, id est adsensionis retentio, in qua melius sibi const.i.tit Arcesilas, si vera sunt quae de Carneade non nulli existimant. Si enim percipi nihil potest, quod utrique visum est, tollendus adsensus est.

Quid enim est tam futile quam quicquam approbare non cognitum? Carneadem autem etiam heri audiebamus solitum esse _eo_ delabi interdum, ut diceret opinaturum, id est peccaturum esse sapientem. Mihi porro non tam certum est esse aliquid, quod comprehendi possit, de quo iam nimium etiam diu disputo, quam sapientem nihil opinari, id est, numquam adsentiri rei vel falsae vel incognitae. 60. Restat illud, quod dic.u.n.t, veri inveniendi causa contra omnia dici oportere et pro omnibus. Volo igitur videre quid invenerint. Non solemus, inquit, ostendere. Quae sunt tandem ista mysteria? aut cur celatis, quasi turpe aliquid, sententiam vestram? Ut, qui audient, inquit, ratione potius quam auctoritate ducantur. Quid, si utroque? num peius est?

Unum tamen illud non celant, nihil esse quod percipi possit. An in eo auctoritas nihil obest? Mihi quidem videtur vel plurimum. Quis enim ista tam aperte perspicueque et perversa et falsa secutus esset, nisi tanta in Arcesila, multo etiam maior in Carneade et copia rerum et dicendi vis fuisset?

XIX. 61. Haec Antiochus fere et Alexandreae tum et multis annis post, multo etiam adseverantius, in Syria c.u.m esset mec.u.m, paulo ante quam est mortuus.

Sed iam confirmata causa te, hominem amicissimum--me autem appellabat--et aliquot annis minorem natu, non dubitabo monere: Tune, c.u.m tantis laudibus philosophiam extuleris Hortensiumque nostrum dissentientem commoveris, eam philosophiam sequere quae confundit vera c.u.m falsis, spoliat nos iudicio, privat approbatione, omnibus...o...b..t sensibus? Et Cimmeriis quidem, quibus adspectum solis sive deus aliquis sive natura ademerat sive eius loci, quem incolebant, situs, ignes tamen aderant, quorum illis uti lumine licebat, isti autem, quos tu probas, tantis offusis tenebris ne scintillam quidem ullam n.o.bis ad dispiciendum reliquerunt: quos si sequamur, iis vinculis simus adstricti, ut nos commovere nequeamus. 62. Sublata enim adsensione omnem et motum animorum et actionem rerum sustulerunt: quod non modo recte fieri, sed omnino fieri non potest. Provide etiam ne uni tibi istam sententiam minime liceat defendere. An tu, c.u.m res occultissimas aperueris in lucemque protuleris iuratusque dixeris ea te comperisse, quod mihi quoque licebat, qui ex te illa cognoveram, negabis esse rem ullam quae cognosci, comprehendi, percipi possit? Vide, quaeso, etiam atque etiam ne illarum quoque rerum pulcherrimarum a te ipso minuatur auctoritas. Quae c.u.m dixisset ille, finem fecit. 63. Hortensius autem vehementer admirans, quod quidem perpetuo Lucullo loquente fecerat, ut etiam ma.n.u.s saepe tolleret, nec mirum: nam numquam arbitror contra Academiam dictum esse subtilius, me quoque, iocansne an ita sentiens--non enim satis intellegebam--, coepit hortari, ut sententia desisterem. Tum mihi Catulus: Si te, inquit, Luculli oratio flexit, quae est habita memoriter, accurate, copiose, taceo neque te quo minus, si tibi ita videatur, sententiam mutes deterrendum puto. Illud vero non censuerim, ut eius auctoritate moveare. Tantum enim non te modo monuit, inquit adridens, ut caveres ne quis improbus tribunus plebis, quorum vides quanta copia semper futura sit, adriperet te et in contione quaereret qui tibi constares, c.u.m idem negares quicquam certi posse reperiri, idem te comperisse dixisses. Hoc, quaeso, cave ne te terreat. De causa autem ipsa malim quidem te ab hoc dissentire. Sin cesseris, non magno opere mirabor. Memini enim Antiochum ipsum, c.u.m annos multos alia sensisset, simul ac visum sit, sententia dest.i.tisse. Haec c.u.m dixisset Catulus, me omnes intueri.

XX. 64. Tum ego non minus commotus quam soleo in causis maioribus, huius modi quadam oratione sum exorsus: Me, Catule, oratio Luculli de ipsa re ita movit, ut docti hominis et copiosi et parati et nihil praetereuntis eorum, quae pro illa causa dici possent, non tamen ut ei respondere posse diffiderem. Auctoritas autem tanta plane me movebat, nisi tu opposuisses non minorem tuam. Adgrediar igitur, si pauca ante quasi de fama mea dixero.

65. Ego enim si aut ostentatione aliqua adductus aut studio certandi ad hanc potissimum philosophiam me applicavi, non modo stult.i.tiam meam, sed etiam mores et naturam condemnandam puto. Nam, si in minimis rebus pertinacia reprehenditur, calumnia etiam coercetur, ego de omni statu consilioque totius vitae aut certare c.u.m aliis pugnaciter aut frustrari c.u.m alios tum etiam me ipsum velim? Itaque, nisi ineptum putarem in tali disputatione id facere, quod, c.u.m de re publica disceptatur, fieri interdum solet, iurarem per Iovem deosque penates me et ardere studio veri reperiendi et ea sentire, quae dicerem. 66. Qui enim possum non cupere verum invenire, c.u.m gaudeam, si simile veri quid invenerim? Sed, ut hoc pulcherrimum esse iudico, vera videre, sic pro veris probare falsa turp.i.s.simum est. Nec tamen ego is sum, qui nihil umquam falsi approbem, qui numquam adsentiar, qui nihil opiner, sed quaerimus de sapiente. Ego vero ipse et magnus quidem sum opinator--non enim sum sapiens--et meas cogitationes sic dirigo, non ad illam parvulam Cynosuram,

'Qua fidunt duce nocturna Phoenices in alto,'

ut ait Aratus, eoque directius gubernant, quod eam tenent,

'Quae cursu interiore, brevi convert.i.tur orbe,'

sed Helicen et clarissimos Septemtriones, id est, rationes has latiore specie, non ad tenue elimatas. Eo fit ut errem et vager latius. Sed non de me, ut dixi, sed de sapiente quaeritur. Visa enim ista c.u.m acriter mentem sensumve pepulerunt, accipio iisque interdum etiam adsentior, nec percipio tamen; nihil enim arbitror posse percipi. Non sum sapiens; itaque visis cedo nec possum resistere. Sapientis autem hanc censet Arcesilas vim esse maximam, Zenoni adsentiens, cavere ne capiatur, ne fallatur videre. Nihil est enim ab ea cogitatione, quam habemus de gravitate sapientis, errore, levitate, temeritate diiunctius. Quid igitur loquar de firmitate sapientis?

quem quidem nihil opinari tu quoque, Luculle, concedis. Quod quoniam a te probatur--ut praepostere tec.u.m agam, mox referam me ad ordinem--haec primum conclusio quam habeat vim considera.

XXI. 67. Si ulli rei sapiens adsentietur umquam, aliquando etiam opinabitur: numquam autem opinabitur: nulli igitur rei adsentietur. Hanc conclusionem Arcesilas probabat: confirmabat enim et primum et secundum.

Carneades non numquam secundum illud dabat: adsentiri aliquando. Ita sequebatur etiam opinari, quod tu non vis et recte, ut mihi videris. Sed illud primum, sapientem, si adsensurus esset, etiam opinaturum, falsum esse et Stoici dic.u.n.t et eorum adstipulator Antiochus: posse enim eum falsa a veris et quae non possint percipi ab iis, quae possint, distinguere. 68.

n.o.bis autem primum, etiam si quid percipi possit, tamen ipsa consuetudo adsentiendi periculosa esse videtur et lubrica. Quam ob rem c.u.m tam vitiosum esse constet adsentiri quicquam aut falsum aut incognitum, sustinenda est potius omnis adsensio, ne praecipitet, si temere processerit. Ita enim finitima sunt falsa veris, eaque, quae percipi non possunt, _iis quae possunt_--si modo ea sunt quaedam: iam enim videbimus--, ut tam in praecipitem loc.u.m non debeat se sapiens committere. Sin autem omnino nihil esse quod percipi possit a me sumpsero et, quod tu mihi das, accepero, sapientem nihil opinari, effectum illud erit, sapientem adsensus omnes cohibiturum, ut videndum tibi sit, idne malis an aliquid opinaturum esse sapientem. Neutrum, inquies, illorum. Nitamur igitur, nihil posse percipi: etenim de eo omnis est controversia.

XXII. 69. Sed prius pauca c.u.m Antiocho, qui haec ipsa, quae a me defenduntur, et didicit apud Philonem tam diu, ut constaret diutius didicisse neminem, et scripsit de his rebus acutissime, et idem haec non acrius accusavit in senectute quam antea defensitaverat. Quamvis igitur fuerit acutus, ut fuit, tamen inconstantia levatur auctoritas. Quis enim iste dies illuxerit quaero, qui illi ostenderit eam, quam multos annos esse negitavisset, veri et falsi notam. Excogitavit aliquid? Eadem dicit quae Stoici. Poenituit illa sensisse? Cur non se transtulit ad alios et maxime ad Stoicos? eorum enim erat propria ista dissensio. Quid? eum Mnesarchi poenitebat? quid? Dardani? qui erant Athenis tum principes Stoicorum.

Numquam a Philone discessit, nisi postea quam ipse coepit qui se audirent habere. 70. Unde autem subito vetus Academia revocata est? Nominis dignitatem videtur, c.u.m a re ipsa descisceret, retinere voluisse, quod erant qui illum gloriae causa facere dicerent, sperare etiam fore ut ii, qui se sequerentur, Antiochii vocarentur. Mihi autem magis videtur non potuisse sustinere concursum omnium philosophorum. Etenim de ceteris sunt inter illos non nulla communia: haec Academicorum est una sententia, quam reliquorum philosophorum nemo probet. Itaque cessit, et ut ii, qui sub Novis solem non ferunt, item ille, c.u.m aestuaret, veterum, ut Maenianorum, sic Academicorum umbram secutus est. 71. Quoque solebat uti argumento tum, c.u.m ei placebat nihil posse percipi, c.u.m quaereret, Dionysius ille Heracleotes utrum comprehendisset certa illa nota, qua adsentiri dicitis oportere, illudne, quod multos annos tenuisset Zenonique magistro credidisset, honestum quod esset, id bonum solum esse, an quod postea defensitavisset, honesti inane nomen esse, voluptatem esse summum bonum: qui ex illius commutata sententia docere vellet nihil ita signari in animis nostris a vero posse, quod non eodem modo possit a falso, is curavit _ut_ quod argumentum ex Dionysio ipse sumpsisset, ex eo ceteri sumerent. Sed c.u.m hoc alio loco plura, nunc ad ea, quae a te, Luculle, dicta sunt.

XXIII. 72. Et primum quod initio dixisti videamus quale sit: similiter a n.o.bis de antiquis philosophis commemorari atque seditiosi solerent claros viros, sed tamen popularis aliquos nominare. Illi c.u.m res _non_ bonas tractent, similes bonorum videri volunt. Nos autem dicimus ea n.o.bis videri, quae vosmet ipsi n.o.bilissimis philosophis placuisse conceditis. Anaxagoras nivem nigram dixit esse. Ferres me, si ego idem dicerem? Tu, ne si dubitarem quidem. At quis est? num hic sophistes?--sic enim appellabantur ii, qui ostentationis aut quaestus causa philosophabantur--: maxima fuit et gravitatis et ingeni gloria. 73. Quid loquar de Democrito? Quem c.u.m eo conferre possumus non modo ingeni magnitudine, sed etiam animi? qui ita sit ausus ordiri: 'Haec loquor de universis.' Nihil excipit de quo non profiteatur. Quid enim esse potest extra universa? quis hunc philosophum non anteponit Cleanthi, Chrysippo, reliquis inferioris aetatis? qui mihi c.u.m illo collati quintae cla.s.sis videntur. Atque is non hoc dicit, quod nos, qui veri esse aliquid non negamus, percipi posse negamus; ille verum plane negat esse: sensus quidem non obscuros dicit, sed tenebricosos: sic enim appellat [eos]. Is, qui hunc maxime est admiratus, Chius Metrodorus initio libri, qui est de natura: 'Nego,' inquit, 'scire nos sciamusne aliquid an nihil sciamus, ne id ipsum quidem, nescire aut scire, scire nos, nec omnino sitne aliquid an nihil sit.' 74. Furere tibi Empedocles videtur: at mihi dignissimum rebus iis, de quibus loquitur, sonum fundere. Num ergo is excaecat nos aut orbat sensibus, si parum magnam vim censet in iis esse ad ea, quae sub eos subiecta sunt, iudicanda? Parmenides, Xenophanes, minus bonis quamquam versibus, sed tamen illi versibus increpant eorum adrogantiam quasi irati, qui, c.u.m sciri nihil possit, audeant se scire dicere. Et ab iis aiebas removendum Socratem et Platonem. Cur? an de ullis certius possum dicere? Vixisse c.u.m iis equidem videor: ita multi sermones perscripti sunt, e quibus dubitari non possit quin Socrati nihil sit visum sciri posse. Excepit unum tantum, 'scire se nihil se scire,' nihil amplius.

Quid dicam de Platone? qui certe tam multis libris haec persecutus non esset, nisi probavisset. Ironiam enim alterius, perpetuam praesertim, nulla fuit ratio persequi.

XXIV. 75. Videorne tibi, non ut Saturninus, nominare modo ill.u.s.tris homines, sed imitari numquam nisi clarum, nisi n.o.bilem? Atqui habebam molestos vobis, sed minutos, Stilponem, Diodorum, Alexinum, quorum sunt contorta et aculeata quaedam s?f?sata; sic enim appellantur fallaces conclusiunculae. Sed quid eos colligam, c.u.m habeam Chrysippum, qui fulcire putatur portic.u.m Stoicorum? Quam multa ille contra sensus, quam multa contra omnia, quae in consuetudine probantur! At dissolvit idem. Mihi quidem non videtur: sed dissolverit sane. Certe tam multa non collegisset, quae nos fallerent probabilitate magna, nisi videret iis resisti non facile posse. 76. Quid Cyrenaici _tibi_ videntur, minime contempti philosophi? Qui negant esse quicquam quod percipi possit extrinsecus: ea se sola percipere, quae tactu intimo sentiant, ut dolorem, ut voluptatem: neque se quo quid colore aut quo sono sit scire, sed tantum sentire adfici se quodam modo.

Satis multa de auctoribus. Quamquam ex me quaesieras nonne putarem post illos veteres tot saeculis inveniri verum potuisse tot ingeniis tantisque studiis quaerentibus. Quid inventum sit paulo post videro, te ipso quidem iudice. Arcesilam vero non obtrectandi causa c.u.m Zenone pugnavisse, sed verum invenire voluisse sic intellegitur. 77. Nemo, inquam, superiorum non modo expresserat, sed ne dixerat quidem posse hominem nihil opinari, nec solum posse, sed ita necesse esse sapienti. Visa est Arcesilae c.u.m vera sententia tum honesta et digna sapiente. Quaesivit de Zenone forta.s.se quid futurum esset, si nec percipere quicquam posset sapiens nec opinari sapientis esset. Ille, credo, nihil opinaturum, quoniam esset, quod percipi posset. Quid ergo id esset? Visum, credo. Quale igitur visum? tum illum ita definisse, ex eo, quod esset, sicut esset, impressum et signatum et effictum. Post requisitum etiamne, si eiusdem modi esset visum verum, quale vel falsum. Hic Zenonem vidisse acute nullum esse visum quod percipi posset, si id tale esset ab eo, quod est, ut eiusdem modi ab eo, quod non est, posset esse. Recte consensit Arcesilas; ad definitionem additum: neque enim falsum percipi posse neque verum, si esset tale, quale vel falsum.

Incubuit autem in eas disputationes, ut doceret nullum tale esse visum a vero, ut non eiusdem modi etiam a falso possit esse. 78. Haec est una contentio, quae adhuc permanserit. Nam illud, nulli rei adsensurum esse sapientem, nihil ad hanc controversiam pertinebat. Licebat enim nihil percipere et tamen opinari, quod a Carneade dicitur probatum: equidem c.l.i.tomacho plus quam Philoni aut Metrodoro credens, hoc magis ab eo disputatum quam probatum puto. Sed id omittamus. Illud certe opinatione et perceptione sublata sequitur, omnium adsensionum retentio, ut, si ostendero nihil posse percipi, tu concedas numquam adsensurum esse.

XXV. 79. Quid ergo est quod percipi possit, si ne sensus quidem vera nuntiant? quos tu, Luculle, communi loco defendis: quod ne [id] facere posses, idcirco heri non necessario loco contra sensus tam multa dixeram.

Tu autem te negas infracto remo neque columbae collo commoveri. Primum cur?

Nam et in remo sentio non esse id, quod videatur, et in columba pluris videri colores nec esse plus uno. Deinde nihilne praeterea diximus?--Manent illa omnia, iacet ista causa: veracis suos esse sensus dicit.--Igitur semper auctorem habes eum, qui magno suo periculo causam agat! Eo enim rem demitt.i.t Epicurus, si unus sensus semel in vita ment.i.tus sit, nulli umquam esse credendum. 80. Hoc est verum esse, confidere suis testibus et importune insistere! Itaque Timagoras Epicureus negat sibi umquam, c.u.m oculum torsisset, duas ex lucerna flammulas esse visas: opinionis enim esse mendacium, non oculorum. Quasi quaeratur quid sit, non quid videatur. Sed hic quidem maiorum similis: tu vero, qui visa sensibus alia vera dicas esse, alia falsa, qui ea distinguis? Desine, quaeso, communibus locis: domi n.o.bis ista nasc.u.n.tur. Si, inquis, deus te interroget: Sanis modo et integris sensibus, num amplius quid desideras? quid respondeas?--Utinam quidem roget? Audiret quam n.o.bisc.u.m male ageret. Ut enim vera videamus, quam longe videmus? Ego Catuli c.u.manum ex hoc loco video, Pompeianum non cerno, neque quicquam interiectum est quod obstet, sed intendi acies longius non potest. O praeclarum prospectum! Puteolos videmus: at familiarem nostrum C. Avianium, forta.s.se in porticu Neptuni ambulantem, non videmus. 81. At ille nescio qui, qui in scholis nominari solet, mille et octingenta stadia quod abesset videbat: quaedam volucres longius.

Responderem igitur audacter isti vestro deo me plane his oculis non esse contentum. Dicet me acrius videre quam illos pisces forta.s.se qui neque videntur a n.o.bis et nunc quidem sub oculis sunt neque ipsi nos suspicere possunt. Ergo ut illis aqua, sic n.o.bis aer cra.s.sus offunditur. At amplius non desideramus. Quid? talpam num desiderare lumen putas? Neque tam quererer c.u.m deo, quod parum longe quam quod falsum viderem. Videsne navem illam? Stare n.o.bis videtur: at iis, qui in nave sunt, moveri haec villa.

Quaere rationem cur ita videatur: quam ut maxime inveneris, quod haud scio an non possis, non tu verum testem habere, sed eum non sine causa falsum testimonium dicere ostenderis.

Please click Like and leave more comments to support and keep us alive.

RECENTLY UPDATED MANGA

Legend of Swordsman

Legend of Swordsman

Legend of Swordsman Chapter 6356: Fragments of Memory Author(s) : 打死都要钱, Mr. Money View : 10,252,822
Demon Sword Maiden

Demon Sword Maiden

Demon Sword Maiden Volume 12 - Yomi-no-kuni: Chapter 91 – Sword, Demon Author(s) : Luo Jiang Shen, 罗将神, 罗酱, Carrot Sauce View : 416,316

Academica Part 4 summary

You're reading Academica. This manga has been translated by Updating. Author(s): Marcus Tullius Cicero. Already has 2531 views.

It's great if you read and follow any novel on our website. We promise you that we'll bring you the latest, hottest novel everyday and FREE.

NovelOnlineFull.com is a most smartest website for reading manga online, it can automatic resize images to fit your pc screen, even on your mobile. Experience now by using your smartphone and access to NovelOnlineFull.com