Home

The Latin & Irish Lives of Ciaran Part 19

The Latin & Irish Lives of Ciaran - novelonlinefull.com

You’re read light novel The Latin & Irish Lives of Ciaran Part 19 online at NovelOnlineFull.com. Please use the follow button to get notification about the latest chapter next time when you visit NovelOnlineFull.com. Use F11 button to read novel in full-screen(PC only). Drop by anytime you want to read free – fast – latest novel. It’s great if you could leave a comment, share your opinion about the new chapters, new novel with others on the internet. We’ll do our best to bring you the finest, latest novel everyday. Enjoy

Deum, secundum quod moris erat sibi, attente orabat. Interea quidam nefandi latrones, rate ad insulam illam transuecti, in prefatos fratros irruerunt, atque eos occiderunt, et eorum capita sec.u.m detuler[8]unt. Kera.n.u.s uero, dum strepidum soc[i]orum [_sic_]

percucientium non audiret, mirabatur; et propter admiracionem festine peruenit ad loc.u.m ubi eos laborantes reliquit. Viso quoque eo quod de fratribus actum est [est _omitted_ R2], alta trahit ipse suspiria, et uehementer contristatus est. Secutus est quoque homisidas [_sic_ R1]

illos e uestigio, atque eos in portu ut suam nauiculam in portu ad aquam [aquas R2] deducerent desudantes, sed minime hoc facere potentes [fatentes R1, facientes R2] inuenit; sic uero [sic eis R2] Deus scapham[9] eorum terre conglutinauit ut nequaquam eam amouere potuissent. Et c.u.m uoluntati Cunctipotentis contraire non possent, a uiro Dei tunc presente [-entem R2] ueniam suppliciter postulant. Qui memor sui Magistri pro Iudeis eum crucifigentibus orantis, sanctus pro illis licet indignis preces ad fortem pietatis effudit; et uirtute orationis eius pot.i.ti, ratem suam facillime ad aquam ducere potuerunt.

Pro munere uero huius beneficii, optinuit a latronibus capita suorum fratrum. Acceptis uero hiis, ad loc.u.m ubi corpora iacuerant deueniens, Deum deuote rogauit ut omnipotenciam suam in seruorum suorum resuscitatione hac uite ostenderet. Mirum quoque est quod narro, sed ueritate facti euidentissimum; capita corporibus coaptauit, ut illos uirtute sacre orationis ad uitam reuocauit, immo quod uerius est, reuocari meruit. Hii quoque sic mirabiliter resuscitati, ligna sec.u.m ad monasterium transuexerunt. Quam diu tamen uixerant [_sic_], cicatrices uulnerium in collis suis portauerunt.

[Sidenote 10: R1 163c]



8. Alio tempore c.u.m peccora parentum in quodam loco custodiret, uacca una peperit coram eo uitulum. Veniens uero imacie omnino confectus [canis][1] cupiens de hiis que c.u.m uitulo cadunt de uentro matris [uentrem suum][2] implere, stet.i.t coram pio pastore. Cui ait "Commede, miser, uitulum istum, quia multum eo indi[10]ges." Canis uero iussa Querani complens, usque ad ossa uitulum commedit. Redeunti uero Querano c.u.m uaccis ad domum, illa ad memoriam reducens uitulum mugiendo huc illucque discurrebat. Causam uero mugitus cognoscens mater Querani, c.u.m indignatione puero ait "Redde uitulum, Quirane, etsi igne sit combustus uel aqua submersus." At ille iussis maternis parens, ad loc.u.m ubi uitulus erat commestus accedens, ossa eius collegit et uitulum resuscitauit.

[Sidenote 11: R2 129a]

9. Quodam tempore, transeunte eo per uiam, quidam mali[11]gno spiritu uexati canem ferocissimum excitauerunt ut sibi[3] [_sic_] noceret. Sed confidens in Domino suo Quera.n.u.s scuto deuote orationis se muniuit, ac dixit "Ne tradas bestis [_sic_ R1, bestiis R2] animas confitentium tibi, Domine." Et mox canis ille mortuus est.

10. Alio tempore solo eo in insula illa relicto, pauperem quendam audiuit in portu ignem sibi dari rogantem. Erat enim iam frigidum tempus; sed ratem non habuit ut pauperis peticioni, licet multum desideraret, satisfaceret. Et quia caritas omnia sustinet, ticionem ardentem in stagnum proiecit, et feruore [-rem MSS.] dilectionis mittentis in aquis preualente [preualens MSS.] ad pauperem usque peruenit.

[Sidenote 12: R1 163d]

11. Aliquandiu uero ibidem moratus h.o.m.o Dei, c.u.m licencia Nynnidi ad sanctum Endeum Arnensem abbatem properauit; qui in aduentu eius non modica perfundebatur leticia. Nocte uero quadam sompniauit se uidisse iuxta ripam magni fluminis Synan arborem magnam frondosam et fructiferam que totam ob.u.mbrauit Hyberniam. Quod sompnium beato Edeo indicauit crastina die [die _omitted_ R2]. Sed et ipse Endeus eandem uisionem ea nocte [e.n. _omitted_ R2][12] se uidisse attestatus est, quam uisionem sanctus Endeus interpretatus: "Arbor" inquit "illa tu es, qui coram Deo et hominibus magnus eris, et per totam Hiberniam honorabilis, propter quod et tui adiutorii et gracie umbra a demoniis et aliis periculis protegetur uelut sub umbra arboris salutifere; plurimisque prope ac procul tuorum fructus operum subuenient. Igitur secundum Dei imperium qui reuelat secreta, ad praeostensum accede loc.u.m, et ibi habita secundum graciam a Deo tibi datam." Confortatus ex huius uisionis interpretacione, paruit uerus obediens iussioni Sancti Endei patris sui spiritualis.

[Sidenote 13: R2 129b]

12. Et profectus in uiam inuenit quendam pauperem in itinere cui ab eo eleemosinam petenti casulam suam tribuit. c.u.mque ad insulam Cathaci uenisset, beatus Sena.n.u.s aduentum eius, Spiritu reuelante, didicit; eique obuiam ueniens quasi subridendo ait, "Nonne presbitero pudor est absque casula incedere?" Sena.n.u.s enim in spiritu nouit quomodo ipse pauperi eam dedit. Et ideo c.u.m ca[13]sula ei occurreret. Et ait Kera.n.u.s, "Senior" inquit "meus sub uestimento suo casulam mihi aufert."

[Sidenote 14: R1 164a]

13. Quam c.u.m accep.i.s.set et gracias datori egisset, pro sancta colloquia ad cellam fratris sui Luctigernni [-gerimi R2] peruenit, ubi et alius frater eius Odra.n.u.s [Orda.n.u.s R2] nomine erat. Ibi aliquanto tempore moram traxit ac magister hospicium fuit. Die uero quadam eo sub diuo legente in cimitherio, hospites ex improuise uenerunt, quos, librum oblitus apertum, ad hospicium adduxit; eorumque pedes deuote lauit, et cetera que eis necessaria erant propter Christum ministrauit. Interea c.u.m nocturne adessent tenebre, grandis facta est pluuia. Sed Ille qui uellus Gedeonis ir[14]rorauit, at praeterea a rore intactum custodiuit, librum sancti Kerani sic ab ingruentibus aquis licet apertum [aquis hoc apertum R2] reserauit quod nec una gutta super eum cecidit.

14. Monasterio in quo tunc uir Dei morabatur, erat quaedam insula uicina, quam seculares quidam inhabitabant, quorum tumultus uiros Dei multum molestabat. Vnde contigit ut beatus Kera.n.u.s, eorum inquietacione compulsus, ad stagnum accederet, et orationi se totum dans, elongationem illorum uexancium seruos Dei perueniuit. c.u.m enim ab oratione cessaret, ecce subito insula c.u.m stagno et habitatoribus in remotum loc.u.m secessit, ut ullatenus [nullatenus R2] habitatores eius eius [_sic_ MSS.] amicos Altissimi possent turbare. In Eius enim nomine hoc miraculum factum est qui Sodomam propter peccatum inhabitancium subuert.i.t ac igne succendit. Adhuc extant signa illius stagni, ubi ante erat.

[Sidenote 15: R2 129c]

[Sidenote 16: R1 164b]

15. Vir Dei, c.u.m in usum [usus MSS.] pauperum bona monasterii distribueret, fratres super hoc conquirentes ad ipsum temere accedentes, dixerunt, "Discede," inquierunt "a n.o.bis, simul enim cohabitare non possumus." Quibus ipse acquiesce[n]s, et uale in Domino faciens, ad insulam quandam se transtulit [a. i. s. t. q. R2] nomine Anginam; in qua insula fundato monasterio, multi undique properantes fama sanct.i.tatis eius eos attrahente[15] seruicium Dei manc.i.p.auerunt.

Sub stricta instruens regula, uultu et habitu, sermone et uita, se eis in exemplum exhibuit. Erat enim tanquam aquila prouocans ad uolandam pullos suos quantum ad contemplacionis sublimitatem; sed fraterna humilitate sicut minus [unus R2] ex eis uiuebat. Erat enim in spiritualibus meditacionibus suspensus ad supera; infirma tum imbecillitate sic condescendebat ut quasi uideretur se inclinare ad infima. Ipse quoque fide erat perfectus, caritate feruidus, spe gaude[n]s, corde mitis, ore affabilis,[16] paciens et longanimis, hospitalitate erat huma.n.u.s, in operibus pietatis semper a.s.siduus, benignus, mansuetus, pacificus, sobrius, et quietus. Et ut multa breui concludam sermone, omnium uirtutum erat ornatus decore. Hiis et huiuscemodi sollicitum impendens studium Marie contemplacioni ac Marthe erga temporalium dispensacionem ordinata succasione [succisione R2] adimplebat officium. Nec potuit talis ac tante lucerne lumen sub modio abscondi, sed circ.u.mquoque gracie sue splendore diffuso mundum copiose illuminauerat irradiauit lumine.

16. Erat nihilominus prophecie spiritu inspiratus, quam ex precedentibus et subsequentibus patet exemplis. Quadam namque die uox cuiusdam nauigium postulantis aures ei[us] pulsauerat. Tunc ait ad fratres; "Vocem," inquit "eius audio quem Deus uobis preficiet abbatem; euntes ergo ipsum adducite." Illi itaque properauerunt, atque ad portum peruenientes quendam adolescentulum illiteratum inuenirent.

Quem negligentes adducere ad sanctum uirum reuersi neminem nisi adolescentulum illiteratum qui profugus in siluis errabat se inuenisse a.s.seruerunt. Sanctus autem Quera.n.u.s ait; "Adducite" inquit "illum, et nolite futurum pastorem uestrum despicere." Qui adductus Dei inspiracione et sancti uiri instructione religionis habitum suscepit, et per modum literas didicit. Ipse est enim sanctus Oenius, uir uite uenerabilis: et, sicut sanctus ante predixit, fratribus per modum prefuit.

[Sidenote 17: R2 129d]

[Sidenote 18: R1 164c]

17. Elapso denique tempore, quidam uir sanctus nomine Dompna.n.u.s,[17]

Mumoniensis genere, ad uirum Dei uisitandum peruenit. c.u.mque ab eo sanctus Kera.n.u.s causam aduentus scicitaretur, respondit se uelle loc.u.m habere in quo Dominum [habere in Deo R2] secure posset seruire. Sanctus uero Kera.n.u.s, non que sua[18] [supra R2] sed que Ihesu Christi querens ait "Hic" inquit "inhabita, et ego Deo duce loc.u.m habitandi alibi queram." Denique sacro eum comitante [conm. MSS.] conuentu ad loc.u.m eius a Deo premonstratum profectus est, in quo celebri ac famoso monasterio constructo quod hodie Cluaynensis [Claynensis R2] appellatur ciuitas insignium miraculorum luce ipse, tanquam sol mundum istum ita illuminauit.

18. De quorum miraculorum mult.i.tudine quedam hic subnectemus. Quodam tempore dum fratres in messe laborantes sitis periculo grauarentur, miserunt ad sanctum patrem Queranum ut aque [aqua MSS.] beneficio refocillarentur. Quibus per ministros ipse ait: "Vnum" inquit "de duobus eligite; aut aqua nunc uos recreati, aut hic post uos habitaturos rebus mundanis beneficiari." At illi respondentes dixerunt "Eligimus,"

inquiunt "ut illi qui post nos ueniunt in bonis temporalibus habundent, et nos tollerantie mercedem in celis habeamus." Et sic futurorum spe gaudentes, a potu abstinuerunt, licet multum indigentes. Vespero uero illis domum redeuntibus, pius pater, laborancium la.s.situdinem compaciens, uas aqua plenum benedixit, et iam sanctum miraculum in Chana Galilee renoua[n]s, in optimum uinum trans.m.u.tauit aquam. Quo uino siti deficientes recreati sunt, et in fide insoliti miraculi ostensione recreati laudes omnipotenti Dei dederunt. Huius enim uini miraculosi sapor solito graciosior erat, et odor in propinatoris pollice quamdiu suruixit redoleuit.

[Sidenote 19: R1 164d]

[Sidenote 20: R2 130a]

19. Die quadam c.u.m in uia incederet, nephandissimi latrones eum comprehendentes, caput beati uiri radere ceperunt. Set quod peruersitas hominis delere uoluit, diuina pietas ad magni mirac[u]li ostensionem conuert.i.t. Ra.s.sorum enim capillorum loco alii statim capilli cresceba[n]t.[19] Quo miraculo latrones perculsi,[20] ad ueritatis semitam sunt conuersi, ac deinceps diuine milicie sub tanto duce seruientes, in sancta conuersacione uitam finierunt.

20. Alio tempore bonus pastor peccora pascens, tres pauperes ei occurrerunt. Quorum primo capam, secundo pallium, tercio tunicam contulit [secundo tunicam, tercio pallium eius tulit, R2]. Abeuntibus uero illis, uiri quidam, secularis uite professores, aduenierunt. A quibus quoniam uestimentorum expertum se uideri erubuit, adiutor in opportunitatibus Dominus aqua eum circ.u.mdedit adeo, quod preter caput nullum membrum illi uidere potuerunt. Sed postquam hii uiri transierunt, aqua ilia mox disparuit [desperauit MSS.].

21. Elapso post hoc tempore, quidam satellites diabuli uirum quendam iuxta monasterium eius commorantem interficere conabantur. Quem beato uiro pro eo orante Deus mirabiliter eripuit. Illi [illium MSS.] enim eundem uirum iugulantes statuam quandam lapideam percuciebant. Quo tandem percepto, latrones corde compuncti, ad pastorem animarum Queranum properant, culpam humiliter recognosc.u.n.t, atque uite sue emendato calle, sub iugo Christi usque ad mortem fideliter seruierunt.

[Sidenote 21: R2 165a]

22. Hiis atque aliis perplurimis gloriosissimus Christi miles tamquam luminare quod diei presidet fulgens, ad occasum naturalis cursus deueniens correptus infirmitate graui appropinquiuit. Sed quia qui perseuauerit usque in finem his salus erit, ideo athleta Christi, non solum se in bello huius certaminis confortans, uerum et animos ad uincendum inuitans, lapidem quo capiti supposito soporis modic.u.m corpori hactenus indulgebat, humeris etiam fecit subponi; sanctamque eleuans manum fratres benedixit et uiatici salutaris perceptione munitus, spiritum celo reddidit. Exiens enim beata illa anima de corpore, chori angelorum [angelorum _omitted_ R2] c.u.m ympnis et canticis[21] illam in Dei gloriam a.s.sumpserunt.

[Sidenote 22: R2 130b]

23. Beatissimus quoque abbas Christi Columba, audito sancti Kerani obitu, egregium de ipso composuit ympnum: eumque ad [de MSS.]

Cluaynense sec.u.m detulit monasterium, ubi prout decuit hospicio honorifice susceptus est. Ympnum uero abbas qui tunc preerat, ceterique qui eum audierant, multis et ma[22]gnis laudibus extulerunt. Discedens autem inde Sanctus Columba, de sacro sancti Kerani sepulchro humum sec.u.m detulit, sciens in spiritu quam utile hoc foret contra futura pelagi pericula. In parte enim maris que tendit uersus Iense monasterium, est maximum transeuntibus periculum, tum propter fluminum impetuositatem, tum propter maris angustiam, itaque naues circ.u.muoluuntur, atque in rota mouentur; ac frequenter sic submerguntur. Scille enim atque Caribdi merito asi[mi]latur, uelim periculositate perfecta tristique [-teque MSS.] nautis malum ibi subministratur. Ad hoc eurippum ipsi peruenientes, repentino ceperunt in eum delabi cursu; quumque nil preter mortem [Quumque uelut propter mortem R2] sperantes, et quia iam quasi tetris essent abyssi faucibus deuorandi, tunc sanctus Columba prefati pulueris de tumba beati Kerani a.s.sumpti aliquid a.s.sumens, mare in ipsum immisit. Res mira ac nimium stupenda tunc accidit; dicto [uicto MSS.] namque cicius tempestas illa seua cessauit ac transitum eis tranquillum administrauit. Vere iusti in perpetuum uiuunt; c.u.m quibus beatus Quera.n.u.s corregnat, cuius sepulchri terra uel puluis mare sedauit [cedauit MSS.], corda trepidancium in fide solidauit, et ad bonum operandum irrigauit.

Beatus ergo Kera.n.u.s non solum uiuit Deo, cui inseperabiliter adheret, uerum et hominibus quibus beneficia oportuno tempore impendit.

METRUM DE EO SIC

[Sidenote 23: R1 165b]

Matre Quiarani sedente in curru uolubili [23]Sonitum magus audiuit perdixitque seruulis "Videte quis sit in curru, nam sub rege resonat."

"Coniunx" inquiunt "Beodi sedet his artificis."

Magus inquit "Gratum cunctis ipsa regem pariet, Cuius opera fulgebunt ut Phebus in ethere."

Miles Christi Kera.n.u.s, Sancti sedes Spiritus, Spiritali pietatis uirtute floruerat.

Vitulum uacce lactentem iam cani concesserat, Queranum inde grauiter mater reprehenderat; Vitulum cane uoratum ab ipso exegerat, Cuius ossa mox apportans ipsum restaurauerat.

[Sidenote 24: R2 130c]

Mulieris regie caput decaluatum Seue zelo pelicis fuerat nudatum.

In Querani nomine c.u.m esset signatum, [24]Aurea cessarie fulserat ornatum.

c.u.m Quera.n.u.s studiis sacris teneretur, Atque tempus posceret ut operaretur.

Pro ipso ab angelis tunc mola mouetur.

Textus euangelicus in stagnum ceciderat, Sed uoluto tempore per Querani merita, Integrum de gurgite uacca reportauerat.

c.u.m puer oraret Dominum, precibusque uacaret, ignis ab excelsis uenerat arce poli.

Defunctusque puer conspexit lumina uite, et sancti magnum glorificant Dominum [Deum MSS.].

De celis lapsus rutilans accenditur ignis, et peragit proprium protinus officium.

Alto et ineffabili apostolorum cetui Celestis Ierosolime, sublimioris specule, Sedenti tribunalibus solis modo micantibus, Quera.n.u.s sacerdos sanctus, insignis Christi nuntius, Inaltatus est manibus angelorum celestibus, Consummatis felicibus sanct.i.tatum generibus; Quem Tu Christe apostolum mundo misisti hominem, Gloriosum in omnibus nouissimis temporibus.

[Footnote 1: This word omitted in MSS.]

Please click Like and leave more comments to support and keep us alive.

RECENTLY UPDATED MANGA

Death… And Me

Death… And Me

Death… And Me Chapter 3199: I Forgot Author(s) : Suiyan View : 1,682,453
Star Odyssey

Star Odyssey

Star Odyssey Chapter 3258: Still Here Author(s) : Along With The Wind, 随散飘风 View : 2,208,517
I'll Be the Male Leads Sister-in-Law

I'll Be the Male Leads Sister-in-Law

I'll Be the Male Leads Sister-in-Law Chapter 546 Author(s) : September Flowing Fire, 九月流火 View : 161,555

The Latin & Irish Lives of Ciaran Part 19 summary

You're reading The Latin & Irish Lives of Ciaran. This manga has been translated by Updating. Author(s): Anonymous. Already has 865 views.

It's great if you read and follow any novel on our website. We promise you that we'll bring you the latest, hottest novel everyday and FREE.

NovelOnlineFull.com is a most smartest website for reading manga online, it can automatic resize images to fit your pc screen, even on your mobile. Experience now by using your smartphone and access to NovelOnlineFull.com