Home

Some Specimens of the Poetry of the Ancient Welsh Bards Part 5

Some Specimens of the Poetry of the Ancient Welsh Bards - novelonlinefull.com

You’re read light novel Some Specimens of the Poetry of the Ancient Welsh Bards Part 5 online at NovelOnlineFull.com. Please use the follow button to get notification about the latest chapter next time when you visit NovelOnlineFull.com. Use F11 button to read novel in full-screen(PC only). Drop by anytime you want to read free – fast – latest novel. It’s great if you could leave a comment, share your opinion about the new chapters, new novel with others on the internet. We’ll do our best to bring you the finest, latest novel everyday. Enjoy

Quum a bello cruento discederet princeps egregius.

Mulsum ex poculo aureo bibebatur in circulo, Hostium enim invasionem navalem repulimus, Et post refluxum undarum viridium perspumosarum Portabant phaleras in littore sicco equi gestientes."

Nec dedignati sunt ipsi principes hanc artem, animi relaxandi causa, colere, ut testantur OWENI CYFEILIOG principis _Provisiae_ et HOELI filii OWENI _Venedotiae_ principis opera, quibus addere licet LLEWELLINUM ultimum Cambriae principem. De eo enim sic MATT. WEST. circa natale domini LLEWELLINUS accessit ad regem misericordiam non just.i.tiam pet.i.turus-et paulo post-Rex EDWARDUS vocalem principem diligenter instructum ad partes Walliae redire permisit. {74} Poematum argumenta erant egregia in bello facinora, libertas, hospitalitas et munificentia, et si quae alia virtus, quae homines domi ornat, et foris hostibus tremendos reddit. Et fuit eorum in accendendis hominum ad clara incepta animis tanta vis, ut nihil aeque sonaret TYRTAEI musa quum suos ad honestam mortem oppetendam hortaretur. Et quaenam, quaeso, reipublicae tam utilis virtus, quum hostibus utrinque premeretur, et c.u.m sola spes, salus et libertas esset in armis, quam magnanimus periculorum contemptus, et ad ea adeunda ardor egregius? Sed praestat GIRALDUM CAMBRENSEM audire qui iis vixit temporibus, et fuit eorum quae hic narrantur oculatus testis. "Nec ullo prorsus nisi martio labore vexantur, patriae tamen tutelae student et libertatis: pro patria pugnant, pro libertate laborant; pro quibus non solum ferro dimicare, verum etiam vitam dare dulce videtur. Unde et in thoro turpe, in bello mori decus putant. Ac illud poetae dixerunt-_procul hinc avert.i.te pacem_, _n.o.bilitas c.u.m pace perit_, nec mirum si non degenerant. Quorum enim hi reliquiae sunt aeneadae in ferrum pro libertate ruebant. De his igitur spectabile, quod nudi multoties c.u.m ferro vest.i.tis, inermes c.u.m armatis, pedites c.u.m equitibus congredi non verentur, in quo plerumque conflictu sola fiunt agilitate, et animositate victrices. Illis quorum poeta sic meminit, sicut situ sic natura non dissimiles."

- Populus quos despicit arctos Felices errore suo, quos ille timorum Maximus haud urget leti metus, inde ruendi In ferrum mens p.r.o.na viris, animaeque capaces Mortis, et ignavum rediturae parcere vitae.

Et nonnullis interjectis-"Illud in hoc loco notandum videtur, quod Anglorum Rex _Henricus_ Secundus nostris diebus imperatori Constantinoplitano _Emmanueli_ super insulae Britannicae situ ac natura, magisque notabilibus litteris et nunciis inquirenti: inter caetera hoc quasi praecipue notabile rescripsit. In quadam insulae parte sunt gentes quae Wallenses dic.u.n.tur, tantae audaciae et ferocitatis ut nudi c.u.m armatis congredi non vereantur, adeo ut sanguinem pro patria fundere promptissime, vitamque velint pro laude pacisci." Hactenus GIRALDUS.



Non immerito Bardis tantus fuit habitus honor; ii enim heroum inclyta canentes acta, et majorum ill.u.s.tria proponentas exempla suos ad ardua incitabant, unde et patriae salutem, principibus et proceribus gloriam conciliabant; nec solum ill.u.s.tria aliorum canebant facta, verum ipsi in bello eodem quo in cantibus ardore incitati, multa praeclara fort.i.tudinis exhibebant doc.u.menta. GWALCHMAI filius MEILIR se Cambriae fines adversus Anglos defendisse gloriatur in poemate cui t.i.tulus _Gorhoffedd_ GWALCHMAI, i.e. _ejus Deliciae_. Stationem ejus juxta fluvium _Efurnwy_ fuisse docet non pocul ab agro _Salopiensi_. Sunt multa in hoc poemate tam heroe quam Bardo digna. Postquam enim excubias per noctem totam egisset GWALCHMAI, ad lucem diei appropinquantis laetus, loci et rerum circ.u.mjacentium pulchritudine delectatus, omnem curam et solicitudinem amovit, et philomelae cantui, et aquae juxta labantis murmuri, et arborum herbarumque virori attendit, imminens ab hoste periculum contemnens, Marti aeque ac Mercurio paratus, firmum mehercle et generosum pectus!

Poema in hunc modum incipit.

Mochddwyreawg Huan haf dyffestin Maws llafar adar, mygr, hyar hin.

Mi ydwyf eurddeddf ddiofn yn nhrin Mi wyf llew rhag llu; lluch fy ngorddin Gorwyliais nos yn achadw ffin Gorloes rydau dwfr _Dygen Freiddin_ {77} Gorlas gwellt didryf, dwfr neud jessin Gwyrlain yn gware ar wely lliant Lleithrion eu pluawr, pleidiau eddrin.

i.e.

"O sol aestive, cito oriens propera, Suavis est cantus avium, et caelum sudum et serenum est.

Ego sum bona indole praeditus, et in bello intrepidus, Sum leo strenuus in fronte exercitus, et meus impetus est violentus, Totam noctem pervigilavi fines tutando Ubi sunt vada translucida juxta _Dygen Freiddin_ Ubi herba in loco solitario crescens perviridis est, et aqua limpida Mergi ludunt in fluctuum lecto, Quorum plumae fulgent, et ipsi inter se certant."

Non pigebit hic de alio Bardo, scilicet CYNDDELW Brydydd MAWR, i.e.

CONDELAO vate eximio, nonnulla ex OWENI _Venedotiae_ principis epicedio excerpere; fuit enim ille, uti ex historia constat, patriae propugnator, et in bello fere semper victor. Vixit CYNDDELW in _Povisia_, et fuit MADOCI filii MAREDUDD, illius regionis principis, Bardus aulicus.

Gwersyll torfoedd tew llew lladdai, Gorsaf tarf, taerfalch fal GWALCHMAI, Gorfaran GWRFAN gorfyddai, Gwr yn aer yn aros gwaedd fai, Bryd EROF gryd, arf greu a ddodai, Brwydr eurgrwydr, eurgrawn ni guddiai, Bradog waith gwynniaith gwynnygai, Brys briwgad, brig bragad briwiai, Brwysc lafneu ynghreu yngrhai celanedd, Cymminedd cymmynai, Gwyrdd heli _Teivi_ tewychai, Gwaedlan gwyr, a llyr ai llanwai, Gwyrach rudd gorfudd goralwai, Ar donniar gwyar gonofiai, Gwyddfeirch tonn torrynt yn ertrai, Gwythur naws fal traws au treifiai, Gwyddfid _Eingl_ ynghladd au trychai, Gwyddgwn coed colled au porthai, Gwyddwal dyfneual dyfnasai fy modd, Fy meddiant a gaffaei.

Colleis Arglwydd call nim collai, Corf eurdorf, eurdal am rhoddai, Cof cadflawdd am cawdd, a'm carai, Car cerddawr, cerddau ai cyrchai, Gryd wascar, llachar, a'm llochai, Grym dilludd DILLUS fab ERFAI, Greddf _Greidwyr_, a _Chywyr a Chai_ Glew ddefawd glyw oesdrawd aesdrai, Ystre hynt, wastad, westrei gwinfydig Gwyn ei fyd bieufei.

Gwyth escor tra mor, tra _Menai_, Gwlydd elfydd elwais o honai, Tra fu OWAIN mawr ai meddai, Medd a gwin a gwirawd fyddai, _Gwynedd_ wen Gwyndyd len ledpai, Gwedi gwawr, cad fawr ai cadwai, Pa wladwr, arwr arwyndai, Pa wledig a wledych arnai?

i.e.

"Densas turmas in conflictu occidit leo Qui fuit instar GWALCHMAI acris ad fugandum hostes, Superavit magnas copias GWRVANNI.

Fuit in bello vir qui tubam expectabat, Similis EROF bellicoso, qui telum cruentum duxit.

Ex bello rediens, in quo aurum nactus est, thesaurum non recondit; In hostes dolosos certans magna excanduit ira; Hastae in bello furiosae erant in cadaveribus occisorum Et acies (gladiorum) se invicem contriverunt.

Viridis aqua _Teivii_ pinguis facta fuit.

Fluxus virorum sanguinis et maris eum ripas superare fecit, Et rubra {79} avis aquatilis, pro nagno hebebat emolumento, Et per fluvios cruoris natabat, Et alti marini equi (i.e. fluctus) plangebant in littore.

Magnanimus ille princeps eos instar tyranni oppressit, Et Anglorum c.u.mulos in fossa truncavit.

Sylvestres canes amiserunt opsonatorem, Quibus in densis vepribus a.s.solebat esse victus, neque meo a.s.sensu, Neque auxilio indigebat.

Perdidi dominum prudentem, qui me non neglexit, Cujus corpus erat auro amictum, quique mihi aurum dedit Cujus memoria (mortui) me laedit: qui me dilexit: Amicus enim erat Bardo, et eum apetebant carmina Ille qui homines in bello dissipare fecit, et cujus impetus erat violentus me fovit, Cujus robur erat ineluctabile instar DILLUS filii ERFAI, Et cujus ingenium erat simile GREIDWYR, CYWYR et CAI Herois instar hastam gessit comminutam Domi autem vitae cursus erat tranquillus, hospes enim erat munificus Et ad summam felicitatem pervenit.

Ille victorias reportavit violentus trans sestuarium _Menai_ Ubi terra est benigna, ex qua beneficium sum nactus: Donec ext.i.tit OWENUS magnus qui _Monam_ possesit, Mulsum, vinum et _gwirawd_ {80} bibimus.

O _Venedotia_ olim beata, Venedotorum tutatem asperum, Post Heroem bellicosum qui te defendet!

Quis ex nostratibus heros in aedibus vivens magnificis, Quis princeps te gubernare aequo ac ille valebit?"

Sed non semper in bellatorum laudes effusi erant Bardi; saepe etiam principum et magnatum fata indigna lugubriter canebant. Sed infinitum esset haec singulatim recensere. Unum sat est adducere exemplum, ex quo de aliis facile judicari potest. LEOLINO GRUFFINI filio, ultimo Cambriae principe, juxta _Buellt_ dolo sublato, dici non potest quanto id Bardos dolore affecit. Inter quos GRUFFYDD AP YR YNAD COCH haec texuit admodum pa??t????.

Llawer llef druan, fal pan fu _Gamlan_, Llawer deigr dros rann gwedi gronniaw, O leas gwanas gwanar eurllaw, O laith LLEWELYN cof dyn nim daw, Oerfelog calon, dan fron o fraw, Rhewydd, fal crinwydd y sy'n crinaw, Poni welwch chwi hynt y gwynt ar glaw?

Poni welwch chwi'r deri yn ymdaraw?

Poni welwch chwi'r mor yn merwino'r tir?

Poni welwch chwi'r gwir yn ymg'weiriaw?

Poni welwch chwi'r haul yn hwylio'r awyr?

Poni welwch chwi syr wedi syrthiaw?

Poni chredwch i Dduw ddyniadon ynfyd Poni welwch chwi'r byd wedi bydiaw?

Och hyd attat di Dduw na ddaw mor tros dir Pa beth in gedir i ohiriaw?

Nid oes le i cyrcher rhag carchar braw Nid oes le i triger och! o'r trigaw, Nid oes na chyngor, na chlo nag agor, Na ffordd i esgor brwyn gyngor braw!

i.e.

"Frequens est vox lugubris, veluti olim in _Camlan_, Multae lacrymae in genis acc.u.mulantur, Eo quod occidit Cambriae sustentaculum, et ejus dominus munificus.

Ex quo occidit LEOLINUS de caeteris non curo; Cor frigidum est sub pectore ob horrorem, Et is qui prius hilaris erat, jam marcescit.

Nonne videtis venti et imbris cursum?

Nonne videtis quercus in se invicem ruentes?

Nonne videtis mare terram vastans?

Nonne videtis solem ex cursu aerio deflectentem?

Nonne videtis astra ex orbibus corruisse?

Cur Deo non creditis homines, vesani?

Nonne videtis mundi finem adesse?

Exclamabo usque ad te, o Deus, cur terram non absorbet mare, Et cur diutius relinquimur in angore languere?

Nullus est locus, quem petamus aegri, Nullus locus, in quo habitemus miseri, Nullum restat consilium, nullum effugium, Nulla via, qua evitemus fatum luctuosum."

Floruere a tempore GRUFFINI CONANI filii ad hunc LEOLINUM et multi alii Bardi insignes, inter quos eminet LLYWARCH cognomine Prydydd y Moch, qui LEOLINI Magni, nostris LLEWELYN AP IORWERTH, victorias multis celebravit odis, uti et fecere DAFYDD BENFRAS, DANIEL AP LLOSGWRN MEW, LLEWELYN FARDD AP CYWRYD.

Floruit eodem tempore in _Ceretia_ PHYLYP BRYDYDD, qui Bardus fuit RHYS GEYG et RHYS IEUANC ex familia RHYS AP TEWDWR oriundus.

Longum esset singulos recensere; de praestantioribus pauca praeliba.s.se sufficit. c.u.m Cambriam in suam potestatem redegerat EDWARDUS primus, in Bardos saeviit tyranni instar, et multos suspendi fecit. Quid mirum, c.u.m ipsum LEOLINUM principem et DAVIDEM fratrem tam inhumaniter tractaverit?

Sed EDWARDUS a LEOLINO olim in fugum pulsus, noluit illi nec a.s.seclis ignoscere. Hinc illae lacrymae. Bardis objiciebatur quod cives in seditionem excitarunt, id est revera, quod eos ad vindicandum libertatem pristinam majorum more hortarentur. Bardi enim fuere _Cambris_ idem quod olim _Atheniensibus_ oratores, quos ut Graeciam in servitutem redigeret, sibi tradi voluit PHILIPPUS Macedo. Regum Angliae justiciarii post _Edwardum_ in Cambria ejus exemplum secuti, Bardos legibus iniquis obnoxios ubique sustulerunt; unde fit ut admodum sint rari ab eo tempore usque ad annum 1400, quo, Anglorum excusso servitutis jugo, sub OWENI GLYNDWR auspiciis, se in libertatem priscam vindicarunt Cambri. Hoc aevo multi claruere Bardi, inter quos IOLO GOCH OWENI magnificentiam et victorias ad sydera tulit. Fuit enim OWENUS Bardorum fautor et Maecenas, et eos undiquaque ad aulam liberalitate provocabat. Eo tempore floruit DAFYDD AP GWILYM Bardorum longe venustissimus e _Ceretia_ oriundus.

Avunculum habuit LLEWELYN AP GWILYM de _Cryngae_ et _Dol Goch_, qui eum liberaliter educabat. Patronus ejus fuit IFOR HAEL de _Ba.s.saleg_, cujus munificentiam et magnanimitatem multis prosequitur laudibus. c.u.m OWENI retro laberentur res, Cambros more inaudito oppressit HENRICUS IV. et patriae fatum subiere Bardi. Lege enim cautum erat ne annuam peragrationem et conventus, nostris _Clera_ et _Cymhortha_ celebrarent.

Haec fuit causa cur multi hoc saeculo tam obscure scripserint: multis enim cantibus _Cywydd Brut_, _i.e. Carminis fatidici_ nomen indidere; quod et fecere postea c.u.m inter _Eboracenses_ et _Lancastrenses_ gra.s.saretur factio. HENRICUS V. multum a paterna remisit in Cambros saevitia. Ab eo tempore longa floruit Bardorum series, et in magnatum aedibus alebantur, ubi eorum genealogias et signa gentilitia texebant, eorumque virtutes, scilicet magnanimitatem, hospitalitatem et alias animi atque corporis ingenuas et honestas dotes debita prosequebantur laude.

Mos enim fuit Britannis olim, uti et nunc Cambris, ut longam majorum seriem producerent, et Bardi qui hoc munere sunt functi _Arwyddfeirdd_ sunt appellati, et carmen texuere "parasematic.u.m, quod c.u.m prosapia generisve serie, etiam et pa?as?ata, id est insignia n.o.bilium et generosorum describit ea, quae in vestibus et vexillis et hujusmodi aliis insignita conspiciuutur, quaeque fiunt aut feruntur, ita ab iis discreta ut nosci possint quorum sint, sive ad quos pertineant, more antiquorum bene meritis tributa, et tanquam ornamenta laudis et gloriae, vel ob propriam vel suorum majorum virtutem comparata."-Vide JOHANNIS DAVIDIS RHESI Linguae Cymraecae Inst.i.tutiones accuratas pag. 146. Ex quo et haec de hujuscemodi Bardo transtulimus p. 303. "_Pwy bynnag a ddywetto ei fod yn Arwyddfardd_, _gwybydded achoedd Brenhinoedd a Thywyssogion_, _a chyfarwyddyd oddiwrth y tri Phrifardd ynys Prydain_, _nid amgen_, MYRDDIN AP MORFRYN, _a_ MYEDDIN EMRYS _a_ THALIESIN BEN BEIRDD." i.e. "Quicunque voluerit esse Bardus parasematicus, necesse est ut sciat regum et principum stemmata, et sit bene versatus in operibus MERLINI MORFRYNII filii, MERLINI AMBROSII et TALIESINI summi Bardi." Et hoc fuisse antiquitus Bardorum munus annotavit GIRALDUS CAMBRENSIS. "Hoc mihi notandum videtur, quod Bardi Cambrenses et cantores seu recitatores genealogias habent praedictorum principum in libris eorum antiquis et autenticis, eandemque memoriter tenent a RODERICO Magno usque ad BELINUM Magnum, et inde usque ad SYLVIUM, ASCANIUM et aeNEAM, et ab ea usque ad ADAM generationem linealiter produc.u.n.t."

Non abs re fore judicavi hic monumentum vetus inserere; quod in ma.n.u.scripto JOH. DAV. RHESI propria manu exarato inveni. Quod quidem ma.n.u.scriptum dignum est omnino quod prelo mandetur: nostram enim linguam poesin, et alia vetusta monumenta adversus ignarum quendam calumniatorem, quorum messem innumeram haec aeque ac superior aetas tulit, strenue vindicat. Hic tractatus in lingua Britannica eleganter scriptus est, et talium nebulonum inscitiam protervam facile retundit. Videtur vir doctissimus hoc monumentum ex vetusto aliquo scriptore nunc deperdito excerpsisse. Utcunque sit, id ego ex ejus autographo hic fideliter exscribere curavi. "BLETHINUS filius CYNVINI patri in princ.i.p.atu _Povisiae_ successit. Hic templa, castra et maneria renovari fecit, leges HOWELI observavit. Inter tres principes, videlicet, GRUFFINUM filium CONANI principem _Venedotiae_, BLETHINUM filium CYNVINI principem POVISIae, et RHESUM filium TEWDWR principem _Suth-walliae_ inquisitio magna fuit de armis et de regali sanguine antiquorum Britonum. Quibus conquisitis in ditione sapientium Walliae; repertae fuerunt tres lineae regales, et quindecim lineae de sanguine n.o.bilium senatorum Britanniae. Hic BLETHINUS primus omnium principum _Povisiae_, in armis usus est leone rubeo in sulphure. Hic castrum de _Dol y Forwyn_ fundavit, et apud _Mifod_ sepultus est."

Sunt in istis genealogiis multa quae antiquario Britannico usui esse possunt; nihil enim apud nostrates vel antiquius vel magis autentic.u.m extat, et nihil quod magis nostram ill.u.s.trat et confirmat historiam.

Nonnulli enim ex Bardis non solum rei poeticae, verum etiam historicae mentem appulerunt. Erat in monasteriis uber historiarum, genealogiarum et poeseos collectio. Bardi enim ab abbatibus maxime fovebantur, et erant in festis solennibus ab iis laute excepti: uti constat ex operibus GUTTO'R GLYNN, GUTTUN OWAIN, IEUAN DEULWYN et TUDUR ALED. Extant et nunc in n.o.biliorum aedibus innumera Epicedia, quae nostrates _Cywyddau Marwnad_ nuncupavere: fuit enim Bardi domestici munus, c.u.m aliquis e familia obierit, ejus Epicedium concinnare, quod post exequias ad cognatos fuit delatum et coram iis a Rhapsodis quos nostrates _Datceiniaid_ nominavere recitatum. Inter alia quae in defuncti honorem sunt narrata, ejus genealogiam memorare tenebatur, ex quibus n.o.bilibus ortus fuerit familiis, et quae praeclara fecerint ejus majores facinora. Hujuscemodi poematum multa vidi exemplaria pulchre exarata. Ab ELIZABETHAE Reginae tempore nullus fuit Bardorum legitimus consessus: unde fit ut nil sit deinceps accurate et secundum prosodiae regulas scriptum: eousque ut jamdudum Bardorum et historicorum opera (ex quibus solis vera et genuina Britanniae historia petenda est) in maximo sint periculo ne funditus pereant. Quod multas ob causas in seculo tam docto et sagaci maxime est deplorandum, sunt quidem hoc aevo qui haec studia velint rediviva, et qui plus ipsi possint in re poetica atque historica quam quos superior tulit aetas. Inter quos societas _Cymmrodorion_ Londini, patriae atque maternae linguae amore instigata, inter alia laude digna inst.i.tuta, nonnulla veterum et recentiorum melioris notae Bardorum poemata typis mandare meditatur. Opus profecto omnibus Cambris ingenuis gratissimum et longe desideratissimum. Optandum est potius quam expectandum, ut ii qui habent aliquid in poesi vel historia notatu dignum in privatis bibliothecis reconditum, id in vulgus emittant, aut saltem ab iis qui hujusmodi rebus operam navant perlegi permittant. Sic enim suae famae et patriae commodo melius consulent quam vermibus et muribus committere.

Ego autem in Cambriae montibus degens a bibliothecis et museis procul, quod potui feci; utinam ii qui plus possint, et materiam uberiorem sunt nacti de Bardis, et caeteris Britannicae antiquitatis reliquiis, meliora cudant.

YCHYDIG AWDLAU O WAITH YR HEN FEIRDD, YN AMSER TYWYSOGION CYMRU; WEDI EU CYFIEITHU I'R SAESONEG;

Er mwyn dangos ansawdd ein Prydyddiaeth i wyr cywraint, dysgedig, anghyfiaith: a nodau byrrion, i eglurhau enwau Dynion, a Lleoedd, a grybwyllir ynddynt; a hanes byrr o honynt, wedi ei gasglu allan o _Drioedd Ynys Prydain_, a hen Goffadwriaeth eraill; er dywenydd i'r oes hon, ac er adfer ei haeddedigawl barch i'r hen famiaith _Gymraeg_, ac i'n Gwlad; a'u dyledus glod i'w thrigolion dewrwych gynt.

??e? t??t? ???? ????a?? ??e?, ??e? ???d???

??e?? a?a??t??, ??e?? aya??? ???a a?d???.

THEOCRITUS Idyll, xvi.

Please click Like and leave more comments to support and keep us alive.

RECENTLY UPDATED MANGA

Some Specimens of the Poetry of the Ancient Welsh Bards Part 5 summary

You're reading Some Specimens of the Poetry of the Ancient Welsh Bards. This manga has been translated by Updating. Author(s): Evan Evans. Already has 2532 views.

It's great if you read and follow any novel on our website. We promise you that we'll bring you the latest, hottest novel everyday and FREE.

NovelOnlineFull.com is a most smartest website for reading manga online, it can automatic resize images to fit your pc screen, even on your mobile. Experience now by using your smartphone and access to NovelOnlineFull.com