Home

Selections from Erasmus: Principally from his Epistles Part 6

Selections from Erasmus: Principally from his Epistles - novelonlinefull.com

You’re read light novel Selections from Erasmus: Principally from his Epistles Part 6 online at NovelOnlineFull.com. Please use the follow button to get notification about the latest chapter next time when you visit NovelOnlineFull.com. Use F11 button to read novel in full-screen(PC only). Drop by anytime you want to read free – fast – latest novel. It’s great if you could leave a comment, share your opinion about the new chapters, new novel with others on the internet. We’ll do our best to bring you the finest, latest novel everyday. Enjoy

Rogatus a me in familiari colloquio, quibus modis praepararet animum suum iturus ad contionandum, respondit se solitum in ma.n.u.s sumere Paulum, et in eius lectione tam diu commorari, donec sentiret incalescere 65 pectus. Illic haerebat, addens igneas ad Deum preces, donec admoneretur esse tempus incipiendi.

Non dividebat fere contiones suas; id quod vulgus ita facit, quasi secus facere non liceat; unde fit ut frequenter sit frigidissima distinctio. Quanquam omnis 70 illa distinctionum cura frigus addit orationi, et artificii significationem praebens fidem elevat dicentis. At hic perpetuo quodam sermonis fluxu connectebat sacram Epistolam c.u.m Evangelica lectione, ut auditor domum rediret et eruditior et inflammatior ad studium pietatis. 75 Neque gesticulationibus ineptiebat nec vociferationibus tumultuabatur, sed totus apud se sic promebat verba, ut sentires ex ardenti ac simplici sed sobrio pectore proficisci: nec usquam immorabatur ad taedium usque, neque iactabat sese variis citationibus nominum, quemadmodum 80 nunc e Scoto, Thoma, Durando, nunc ex iuris utriusque libris, nunc e philosophis, nunc e poetis centones frigidos consarcinant, quo populo nihil nescire videantur. Totus sermo quem promebat erat sacrae scripturae plenus, nec aliud ructare poterat. Amabat 85 quod loquebatur.

Nonnunquam septies contionabatur uno die, nec unquam illi deerat sermonis eruditi copia, quoties de Christo loquendum erat. Quanquam tota illius vita nihil erat nisi sacra contio. Erat alacer minimeque 90 tetricus in convivio: sed sic ut nullam unquam praeberet speciem levitatis aut ineptiae, luxus aut intemperantiae multo minus. Miscebat sermones eruditos, plerumque sacros, et ad pietatem facientes. Talia erant colloquia, si quis illum adibat; aut si quem ille visebat, 95 aut si quo faciebat iter, habebat potentes amicos, qui illi in itinere mulum aliquoties aut equum subiciebant, quo commodius liceret confabulari; ibi promebat vir optimus exhilarato spiritu quae nullis gemmis poterant aestimari. Neminem ab se tristem dimittebat, 100 immo neminem non dimittebat meliorem et ad pietatis amorem animatiorem.

Nihil erat in quo sentire posses illum ulli suo commodo servire; non ventri, non ambitioni, non avaritiae, non voluptati, non odio, non livori, non ullis malis affectibus 105 erat obnoxius. Quicquid acciderat, agebat gratias Deo: nec aliud erat gaudium quam si quos inflamma.s.set ad studium Evangelicae pietatis. Nec irritus fuit illius conatus. Complures tum viros tum feminas lucri fecerat Christo: qui quantum differrent ab hoc 110 Christianorum vulgo, mors arguebat. Vidisses enim huius discipulos summa c.u.m alacritate spiritus mori, et sub mortem vere cygneam canere cantionem, ea promentes quae pectus afflatum sacro numine testarentur: c.u.m ceteri peractis caerimoniis et adhibitis sollemnibus 115 illis protestationibus fidentes, diffidentes exhalarent animam. Testis est huius rei medicus eximius eius oppidi Ghisbertus ac pertinax verae pietatis cultor, qui plurimis utriusque scholae morientibus adfuit.

Pertraxerat aliquot et e sui gregis sodalibus, sed 120 pauciores--(quemadmodum et Christus apud suos non potuit multas virtutes facere)--; nam illis fere placent qui sua doctrina plurimum commeatus convehunt in culinam, potius quam qui plurimas animas a.s.serunt Christo.

c.u.m autem ab omnibus vitiis abhorrebat animus 125 ille purissimus ac vere templum Christo dicatum, tum maxime a libidine, adeo ut odore talium gravissime offenderetur, tantum aberat ut turpiloquium ferre posset.

In vitia vulgi nunquam odiose debacchabatur, neque quicquam adferebat e secretis confessionibus: sed ita 130 depingebat honestatis imaginem, ut se quisque tacitus agnosceret. In consiliis dandis mira prudentia, mira integritas, mira dexteritas. Secretas confessiones non admodum volens audiebat, sed tamen in hoc quoque serviebat caritati: anxias ac subinde repet.i.tas 135 confessiones palam detestabatur.

Superst.i.tioni ac caerimoniis minimum tribuebat, vescebatur cibis quibuslibet sobrie et c.u.m gratiarum actione. Vest.i.tus erat nihil ab aliis differens. Solebat nonnunquam et valetudinis causa suscipere iter aliquod, 140 si quando senserat corpus humore degravari. Quodam igitur die, c.u.m persolveret pensum prec.u.m matutinarum c.u.m suo sodali, sensissetque stomachum forta.s.sis ob pridianam inediam nauseantem, ingressus domum proximam, sumpsit cibi nonnihil, ac repet.i.to itinere 145 pergebat precari. Ibi c.u.m sodalis illius putaret omnia repetenda ab initio, quod primae horae precibus nondum dictis sumpsisset cib.u.m, ille alacer negavit quicquam esse admissum, immo Deo nonnihil fore lucri.

'Antehac' inquit 'languidi et segnes precabamur; nunc 150 alacribus animis illi dicemus hymnos spirituales; et eiusmodi sacrificiis ille delectatur, quae ab hilari datore offeruntur.'

Ego c.u.m id temporis diversarer apud Antonium a Bergis abbatem Bertinic.u.m, nec nisi post meridiem 155 illic pranderetur, neque meus stomachus ferret tam diutinam inediam (erat autem tempus quadragesimae), praesertim c.u.m totus essem in studiis, solebam ante prandium sorbitiuncula tepida fulcire stomachum, quo duraret in horam prandii. Hac de re c.u.m illum 160 consulerem num liceret, ille circ.u.mspecto sodali, quem tum habebat laic.u.m, ne quid offenderetur: 'Immo,' inquit 'peccares nisi faceres, et ob cibulum omitteres ista tua sacra studia, tuoque corpusculo faceres iniuriam.'

c.u.m Alexander Pontifex ex uno Iubilaeo fecisset 165 duos, quo quaestus esset uberior, eiusque dispensationem Episcopus Tornacensis praesente pecunia suo periculo redemisset, summo studio adnitebantur commissarii, ne sortem perderet Episcopus, immo ut lucrum non poenitendum accederet. Hic in primis ad fabulae 170 partes vocabantur ii qui in contionibus populo essent gratiosi. Noster sentiens id in scrinia conferri, quo sublevabantur ante pauperes, non improbabat quod offerebat Pontifex, nec probabat tamen. Ceterum illud improbabat, quod tenues fraudarentur solito subsidio: 175 d.a.m.nabat stultam eorum fiduciam qui nummo in scrinium coniecto putarent sese liberos a peccatis.

Tandem obtulerunt commissarii centum florenos ad structuram templi (nam id tum aedificabatur in eius monasterio), ut si nollet commendare venias pontificias, 180 saltem ea taceret quae officerent. Ibi vir velut afflatu sacro percitus, 'Abite' inquit, 'hinc, Simoniaci, c.u.m vestra pecunia. An eum me putatis qui ob pecuniam sim suppressurus Evangelicam veritatem? Ea si vestro quaestui obstat, mihi maior esse debet cura animarum 185 quam vestri compendii.' Cessere tum vigori pectoris Evangelici homines male sibi conscii, sed interim praeter exspectationem summo diluculo affixa est excommunicatio; quae tamen a cive quodam detracta est priusquam multis innotesceret. 190

Ille nihil his minis territus, summa c.u.m animi tranquillitate docebat populum et Christo sacrificabat: nec ullum metum prae se ferebat talis anathematis, quod ob Christum praedicatum intentaretur. Mox citatus est ad Episcopum Morinensem. Paruit Episcopo suo, 195 venit uno sodali comitatus, nihil ipse de se sollicitus: sed tamen inscio illo cives equitum praesidia collocarant in itinere, ne per insidias interceptus in antrum aliquod coniiceretur. Quid enim non audet auri sacra fames? Episcopus obiecit articulos aliquot, quos ex 200 illius collegerant contionibus: ille magno animo respondit et Episcopo satisfecit. Aliquanto post denuo vocatus est, obiecti sunt plures: ubi et ad hos responderat, rogabat cur non aclessent accusatores, ut suo quoque periculo accusarent: se iam bis venisse honoris 205 illius gratia quod episcopus esset, ceterum non venturum tertio, si simili modo vocaretur: esse sibi domi melius negotium. Ita suo ingenio relictus est, sive quia deerat ansa nocendi, sive quia timebant populi tumultum, in quo probitas illius habebat optimum quemque 210 addictissimum: etiamsi ille tale nihil ambiebat.

Iamdudum rogabis, scio, quis huius viri fuerit exitus. Non solum displicuit commissariis, sed etiam suis fratribus aliquot, non quod non probarent vitam, sed quod ea melior esset quam ipsis expediebat. Totus 215 inhiabat in lucrum animarum, ceterum ad instruendam culinam aut exstruendos parietes, ad illectandos dotatos adolescentes segnior erat quam illi vellent: etiamsi hoc quoque non neglegebat vir optimus, duntaxat si quid ad sublevandam necessitatem pertineret, verum non 220 ut plerique praepostere curabat ista. Immo quendam etiam thynnum alienarat: is erat aulicus ac prorsus aulicis moribus, uxorem pro derelicta habens, quam habebat et claro genere natam et aliquot liberorum matrem. Hic c.u.m omnibus tentatis, quo uxorem 225 marito reconciliaret, nihil ageret, nec durus ille vel affinium respectu vel liberorum communium affectu vel sua ipsius conscientia flecteretur, reliquit hominem ceu deploratum. Is paulo post ex more petasonem aut armum suillum misit. Ceterum Ioannes (nam tum 230 Guardianum agebat) mandarat ianitori ne quid reciperet nisi se vocato. c.u.m adesset munus, vocatus est: ibi famulis qui deferebant heri nomine, 'Referte' inquit 'onus vestrum unde attulistis: nos non recipimus munera diaboli.' 235

Itaque tametsi non ignorabant illius vitam ac doctrinam esse seminarium egregium Evangelicae pietatis, tamen quoniam non perinde conducebat proventui culinae, iussus est deponere Guardiani munus: quo nihil ille fecit lubentius, et suffectus est illi quidam, 240 quem ego novi, aliunde ascitus, h.o.m.o non dicam qualis aut quam alteri dissimilis; in summa is mihi visus est cui nemo prudens cauletum suum vellet committere: sive hunc obtruserunt qui cupiebant abesse, sive is visus est ad rem magis idoneus. Porro c.u.m ex eius 245 convictu subolesceret unus atque alter, qui simili spiritu raperetur ad studium consulendi pietati Christianae potius quam ad augendum penus, relegarunt hominem Curtrac.u.m in monasteriolum virginum. Ibi quantum licuit, sui similis docens, consolans, adhortans, 250 diem suum feliciter obiit, relictis aliquot libellis, quos e sacris auctoribus decerpserat Gallice; quos non dubito tales esse qualis erat hominis vita et oratio. Et tamen audio nunc a nonnullis d.a.m.nari, qui putant esse ingens periculum si populus aliquid legat praeter 255 ineptas fabulas historiarum. Vivit adhuc illius doctrinae scintilla in multorum pectoribus. Sic contemptim habitus est a suis vir ille singularis, qui si Paulo apostolo collega contigisset, nihil addubito quin illum s...o...b..rnabae aut Timotheo fuerit antepositurus. 260

Habes vere gemmeum Vitrarium nostrum, ignotum mundo, celebrem et clarum in regno Christi. Nunc Coletum huic simillimum accipe. Alterum alteri depinxeram, et uterque alterius videndi desiderio flagrabat, atque hac gratia Vitrarius in Angliam 265 traiecerat; ac mihi post narrabat Coletus apud se fuisse Minoritam quendam, cuius colloquio prudenti pioque mirum in modum fuisset delectatus, sed adhibitum alterum quendam eiusdem ordinis Stoic.u.m, qui visus indigne ferre Christianum colloquium interruperit. 270 Ac forta.s.se Coletus hoc nomine plus laudis meretur, quod nec indulgentia fortunae nec impetu naturae, longe alio trahentis, potuerit ab Evangelicae vitae studio depelli. Natus est enim e claris et opulentis parentibus, idque Londini. Siquidem pater bis in 275 urbe sua praefecturam summam gessit, quam illi Maioritatem appellant. Mater quae adhuc superest, insigni probitate mulier, marito suo undecim filios peperit ac totidem filias. Quorum omnium natu maximus erat Coletus, ac proinde solus heres futurus 280 iuxta leges Britannicas, etiamsi illi fuissent superst.i.tes: sed ex omnibus ille superfuit solus, c.u.m illum nosse coep.i.s.sem. Accesserat his fortunae commodis corpus elegans ac procerum.

Adolescens apud suos quicquid est scholasticae 285 philosophiae, diligenter perdidicit, ac t.i.tulum a.s.secutus est, qui septem liberalium artium scientiam profitetur. Quarum nulla erat in qua ille non esset gnaviter ac feliciter exercitatus: nam et libros Ciceronis avidissime devorarat, et Platonis Plotinique libros 290 non oscitanter excusserat, nec ullam mathematices partem intactam reliquit. Post tanquam avidus bonarum rerum negotiator, adiit Galliam, mox Italiam.

Ibi se totum evolvendis sacris auctoribus dedit, sed prius per omnia literarum genera magno studio peregrinatus, 295 priscis illis potissimum delectabatur, Dionysio, Origene, Cypriano, Ambrosio, Hieronymo. Neque tamen non legit Scotum ac Thomam aliosque huius farinae, si quando locus postulabat. In utriusque iuris libris erat non indiligenter versatus. Denique nullus 300 erat liber, historiam aut const.i.tutiones continens maiorum, quem ille non evolverat. Habet gens Britannica qui hoc praest.i.terunt apud suos quod Dantes ac Petrarcha apud Italos. Et horum evolvendis scriptis linguam expolivit, iam tum se praeparans ad 305 praeconium sermonis Evangelici.

Reversus ex Italia, mox relictis parentum aedibus Oxoniae maluit agere. Illic publice et gratis Paulinas epistolas omnes enarravit. Hic hominem nosse coepi, nam eodem tum me deus nescio quis adegerat; natus 310 tum erat annos ferme triginta, me minor duobus aut tribus mensibus. In Theologica professione nullum omnino gradum nec a.s.secutus erat nec ambierat: tamen nullus erat illic doctor vel Theologiae vel Iuris, nullus abbas aut alioqui dignitate praeditus, quin 315 illum audiret, etiam allatis codicibus: sive hoc laudis debetur Coleti auctoritati, sive illorum studio, quos non puduerit senes a iuvene, doctores a non doctore discere: tametsi post ultro delatus est doctoris t.i.tulus, quem ille recepit magis ut illis gereret morem quam 320 quod ambiret.

Ab his sacris laboribus, Regis Henrici, eius nominis septimi, favore Londinum est revocatus, ac Deca.n.u.s apud divum Paulum factus, ut illius praeesset collegio cuius literas sic adamabat. Est autem dignitas eius 325 nominis apud Anglos prima, tametsi sunt aliae proventu magis opimo. Hic vir optimus tanquam ad opus vocatus, non ad dignitatem, collegii sui collapsam disciplinam sarsit, et, quod erat illic novum, singulis diebus festis in suo templo contionari inst.i.tuit, praeter 330 contiones extraordinarias, quas nunc in regia, nunc aliis atque aliis locis habebat. Porro in suo templo non sumebat sibi carptim argumentum ex Evangelio aut ex epistolis Apostolicis, sed unum aliquod argumentum proponebat, quod diversis contionibus ad finem 335 usque prosequebatur: puta Evangelium Matthaei, symbolum fidei, precationem Dominicam. Et habebat auditorium frequens, in quo plerosque primores suae civitatis et aulae regiae.

Mensam Decani, quae antea sub hospitalitatis t.i.tulo 340 luxui servierat, contraxit ad frugalitatem. Nam c.u.m et ante annos aliquot in totum abstinuisset a cena, caruit vespertinis convivis. Porro c.u.m serius pranderet, etiam tum minus habuit multos: sed hoc pauciores, quod et frugalis esset apparatus, tametsi 345 nitidus, et brevis accubitus, denique sermones qui non delectarent nisi doctos ac bonos. Consecrata mensa mox puer aliquis clara voce distincte p.r.o.nuntiabat caput aliquod ex epistolis Pauli aut proverbiis Salomonis.

Ex eo delectum loc.u.m ipse fere repetebat, ac 350 sermonis occasionem sumebat, sciscitans ab eruditis aut ingeniosis etiam idiotis, quid hoc aut illud dictum sibi vellet. Atque ita sermonem temperabat, ut quanquam et pius et gravis, tamen nihil haberet taedii aut supercilii. Rursus sub convivii finem, c.u.m iam utcunque 355 satisfactum esset non voluptati sed necessitati, aliud argumentum iniecit: atque ita convivas dimisit et animo et corpore refectos, ut meliores discederent quam venerant, et stomachum minime cibis onustum referrent. 360

Impense delectabatur amicorum colloquiis, quae saepe differebat in multam noctem: sed omnis illius sermo aut de literis erat aut de Christo. Si grati confabulonis non erat copia (nec enim quibuslibet delectabatur), puer aliquis e sacris libris aliquid 365 p.r.o.nuntiabat. Me nonnunquam et peregrinationis comitem ascivit, nihil erat illic eo festivius: sed semper libellus erat itineris comes, nec alii sermones quam de Christo. Impatiens erat omnium sordium, adeo ut nec sermonem ferret soloec.u.m ac barbarie 370 spurc.u.m. Quicquid erat domesticae supellectilis, quicquid apparatus in cibis, quicquid in vestibus, quicquid in libris, nitidum esse volebat, de magnificentia non laborabat. Non nisi pullis vestibus utebatur, c.u.m illic vulgo sacerdotes ac theologi vestiantur purpura. 375 Summa vestis semper erat lanea ac simplex; si frigus hoc postulabat, interulis pelliciis se muniebat.

Quicquid e sacerdotiis redibat, id in usus domesticos oeconomo suo dispensandum reliquit: quod erat patrimonii (erat autem amplissimum) ipse in pios usus 380 distribuebat. Nam patre defuncto, c.u.m ingentem pecuniae vim accep.i.s.set ex hereditate, ne servata gigneret in eo aliquid morbi, novam scholam exstruxit in coemeterio Sancti Pauli, puero Iesu sacram, opere magnifico. Adiecit aedes magnificas, in quibus agerent 385 duo ludi magistri, quibus amplum salarium designavit, quo gratuito docerent, sed sic uti schola non capiat nisi certum numerum. Eam distinxit in partes quatuor. Primus ingressus habet ceu catechumenos.

Nullus autem admitt.i.tur nisi qui iam norit et legere 390 et scribere. Secunda pars habet eos quos hypodidascalus inst.i.tuit. Tertia quos superior erudit. Alteram ab altera dirimit velum quoddam quod adducitur ac diducitur c.u.m libet. Supra cathedram praeceptoris sedet puer Iesus singulari opere, docentis gestu, quem 400 totus grex adiens scholam ac relinquens hymno salutat.

Et imminet Patris facies dicentis 'Ipsum audite': nam haec verba me auctore ascripsit. In postremo sacellum est, in quo licet rem divinam facere. Tota schola nullos habet angulos aut secessus, adeo ut nec cenaculum 405 sit ullum aut cubiculum. Pueris singulis suus est locus in gradibus paulatim ascendentibus, distinctis spatiis. Quaeque cla.s.sis habet sedecim, et qui in sua cla.s.se praecellit, sellulam habet ceteris paululo eminentiorem.

Nec quosvis admittunt temere, sed delectus 405 fit indolis et ingeniorum.

Vidit illud vir perspicacissimus, in hoc esse praecipuam reipublicae spem, si prima aetas bonis rationibus inst.i.tueretur. Ea res c.u.m constet immensa pecunia, tamen nullum in huius consortium admisit. Quidam 410 legarat in eam structuram centum libras monetae Britannicae: ubi sensit Coletus hac gratia sibi nescio quid iuris vindicare laicos, permissu episcopi sui eam pecuniam contulit in sacras vestes templi. Reditibus totique negotio praefecit non sacerdotes, non episcopum 415 aut capitulum, ut vocant, non magnates: sed cives aliquot coniugatos, probatae famae. Roganti causam ait nihil quidem esse certi in rebus humanis, sed tamen in his se minimum invenire corruptelae.

Atque ut hoc opus nemo non probavit, ita multi 420 demirabantur cur magnificentissimas aedes exstrueret intra pomeria monasterii Carthusiensium, quod non procul abest a regia quae dicitur Richemonda. Aiebat se parare sedem illam suae senectuti, c.u.m iam impar laboribus aut morbo fractus cogeretur se submovere 425 ab hominum consortio. Illic erat animus philosophari c.u.m duobus aut tribus amiculis eximiis, inter quos me solitus est numerare; sed mors antevert.i.t.

Nam c.u.m ante paucos annos correptus esset sudore pestilenti, qui morbus peculiariter infestat Britanniam, 430 et ab eodem tertio repet.i.tus, utcunque tamen revixit; sed ex morbi reliquiis contracta est viscerum tabes, qua periit. Sepultus est ad australe chori latus in suo templo humili sepulchro, quod in eum usum iam ante annos aliquot delegerat, inscriptione addita 'IOAN. COL.' 435

Finem faciam, mi Iona, si pauca commemoraro primum de ipsius natura, deinde de opinionibus paradoxis, postremo de procellis quibus explorata est hominis ingenua pietas. Cuius minimam portionem debebat naturae suae; siquidem animo praeditus erat 440 insigniter excelso et omnis iniuriae impatientissimo, ad luxum ac somnum mire propensus, ad iocos ac facetias supra modum proclivis. Haec ipse mihi fa.s.sus est, nec omnino tutus a morbo philargyriae. Adversus haec ita pugnavit philosophia sacrisque studiis, vigiliis, 445 ieiuniis, ac precibus, ut totum vitae cursum ab huius seculi inquinamentis purum peregerit. Opes in pios usus dissipavit. Adversus animi celsitudinem ratione pugnavit, adeo ut a puero quoque moneri se pateretur.

Somnum ac luxum abstinentia cenae perpetua, iugi 450 sobrietate, indefessis laboribus studiorum sanctisque colloquiis profligavit: et tamen si quando sese obtulisset occasio vel iocandi apud facetos vel colloquendi c.u.m feminis vel acc.u.mbendi in opiparis conviviis, vidisses aliqua naturae vestigia. Et ob id fere a laicorum 455 consuetudine abstinuit, sed praecipue a conviviis: ad quae si quando cogebatur, me aut mei similem adhibebat, quo Latinis fabulis declinaret profana colloquia.

Atque interim sumpto ex uno tantum genere cibi pusillo, uno aut altero cerevisiae haustu contentus 460 erat, a vino temperans, quo tamen delectabatur eleganti, sed temperatissime utens. Ita se sibi semper habens suspectum, cavebat ab omnibus quibus esse posset offendiculo cuiquam; nec enim ignorabat omnium oculos in se coniectos. 465

Nunquam vidi ingenium felicius, atque ob id similibus ingeniis unice delectabatur: sed ad haec se malebat demittere quae praepararent ad immortalitatem vitae futurae. Nulla in re non philosophabatur, si quando se laxabat fabulis amoenioribus. In pueris ac puellis 470 delectabat naturae puritas ac simplicitas, ad cuius imitationem suos vocat Christus, angelis eos solitus comparare.

Iam ut alteram exsolvam partem, opinionibus a vulgo multum dissidebat, sed mira prudentia hac in 475 re sese attemperabat aliis, ne quos offenderet, aut ne quid labis in famam contraheret; non ignarus quam iniqua sint hominum iudicia, quamque p.r.o.na in malum credulitas, quantoque facilius sit maledicis linguis contaminare famam hominis quam benedicis sarcire. 480 Inter amicos ac doctos liberrime profitebatur quid sentiret. Scotistas, quibus hominum vulgus ceu peculiare tribuit ac.u.men, aiebat sibi videri stupidos et hebetes et quidvis potius quam ingeniosos; nam argutari circa alienas sententias ac verba, nunc hoc 485 arrodere, nunc illud, et omnia minutatim dissecare, ingenii esse sterilis et inopis. Thomae tamen, nescio qua de causa, iniquior erat quam Scoto. Etenim c.u.m hunc apud illum aliquando laudarem ut inter recentiores non aspernandum, quod et sacras literas et 490 auctores veteres videretur evolvisse (cuius rei suspicionem mihi fecerat Catena quae vocatur Aurea) et aliquid haberet in scriptis affectuum, semel atque iterum dissimulavit obticescens. Verum ubi rursus in alio colloquio inculcarem eadem vehementius, 495 obtuitus est me, velut observans serione haec dicerem necne; c.u.m animadverteret me ex animo loqui, tanquam afflatus spiritu quodam, 'Quid tu' inquit, 'mihi praedicas istum, qui nisi habuisset multum arrogantiae, non tanta temeritate tantoque supercilio 500 definisset omnia? et nisi habuisset aliquid spiritus mundani, non ita totam Christi doctrinam sua profana philosophia contamina.s.set.' Admiratus sum hominis impetum, coepique diligentius eius viri scripta evolvere.

Quid verbis opus est? omnino decessit aliquid meae 505 de illo existimationi.

c.u.m nemo magis faveret Christianae pietati, tamen erga monasteria, quae nunc falso nomine pleraque sic vocantur, minimum habebat affectus; eisque aut nihil aut quam minimum largiebatur, ac ne moriens quidem 510 aliquid illis decidit: non quod invisos haberet ordines, sed quod homines suae professioni non respondebant.

Nam ipsi in votis erat se prorsus ab hoc mundo extricare, sicubi repperisset sodalitium vere coniuratum in vitam Evangelicam. Atque id negotii mihi delegarat 515 Italiam adituro, narrans sese apud Italos comperisse quosdam monachos vere prudentes ac pios. Nec enim ille iudicabat esse religionem quam vulgus iudicat, c.u.m sit aliquoties ingenii penuria. Laudabat et Germanos aliquot, apud quos residerent etiamnum priscae religionis 520 vestigia. Dict.i.tare solebat se nusquam reperire minus corruptos mores quam inter coniugatos, quod hos affectus naturae, cura liberorum ac res familiaris ita veluti cancellis quibusdam distringerent, ut non possent in omne flagitii genus prolabi. 525

Nulli mortalium generi erat infensior quam episcopis qui pro pastoribus lupos agerent; nec ullos magis exsecrabatur, quod cultu sacro, caerimoniis, benedictionibus ac veniolis sese venditarent populo, c.u.m toto pectore servirent mundo, hoc est gloriae et 530 quaestui. E Dionysio ceterisque priscis theologis quaedam hauserat, quibus non ita favebat, ut usquam contenderet adversus decreta ecclesiastica, sed tamen ut minus esset iniquus iis qui non probarent sic pa.s.sim in templis adorari imagines pictas, ligneas, 535 saxeas, aereas, aureas, argenteas: item iis qui dubitarent an sacerdos insigniter ac palam improbus conficeret aliquid sacramentali functione; haudquaquam favens istorum errori, sed indignans iis qui vita palam et undique contaminata praeberent causam 540 huiusmodi suspicionis.

Collegia quae multo magnificoque sumptu sunt apud Anglos inst.i.tuta, dicebat officere bonis studiis, nec aliud esse quam invitabula otiosorum: neque scholis publicis perinde multum tribuebat, quod ambitio 545 profitendi et quaestus omnia vitians corrumperet sinceritatem omnium disciplinarum.

Ut confessionem secretam vehementer probabat, negans se ulla ex re capere tantundem consolationis ac boni spiritus, ita anxiam ac subinde repet.i.tam vehementer 550 d.a.m.nabat. c.u.m apud Anglos mos sit ut sacerdotes fere cotidie faciant rem divinam, ille tamen contentus erat diebus Dominicis ac festis sacrificare, aut certe pauculis diebus extra hos: sive quod sacris studiis, quibus se parabat ad contionandum, et ecclesiae 555 suae negotiis distineretur; sive quod comperiret se maiore c.u.m affectu sacrificare si id ex intervallo faceret.

Haudquaquam tamen improbabat illorum inst.i.tutum, quibus placeret cotidie adire mensam Dominicam.

c.u.m esset ipse doctissimus, tamen anxiam hanc et 560 laboriosam sapientiam non probabat, quae ex omnium disciplinarum cognitione et ex omnium auctorum lectione velut ansis omnibus absolvitur: dict.i.tans ita deteri nativam illam ingenii sanitatem et sinceritatem, hominesque reddi minus sanos et ad Christianam 565 innocentiam puramque ac simplicem caritatem minus idoneos. Plurimum tribuebat epistolis apostolicis, sed ita suspiciebat admirabilem illam Christi maiestatem, ut ad hanc quodammodo sordescerent apostolorum scripta.

Omnia fere Christi dicta miro ingenio revocarat ad 570 terniones, unde et librum inst.i.tuerat scribere. Quod sacerdotes etiam occupati cotidie tam prolixas preces exhaurire cogerentur, etiam domi atque in itinere, vehementer admirabatur; cultum autem ecclesiastic.u.m magnifice fieri valde probabat. 575

Innumera sunt hodie in publicis scholis receptissima a quibus ille plurimum dissentiebat, de quibus inter amiculos solebat aliquando conferre; apud alios dissimulabat, ne geminum caperet incommodum, ut et nihil proficeret nisi in peius, et existimationis suae 580 iacturam faceret. Nullus erat liber tam haereticus quem ille non attente evolveret, dicens se plus aliquotiens ex illis capere fructus quam ex horum libris qui sic omnia definiunt, ut frequenter adulentur coryphaeis, nonnunquam et sibi ipsis. Recte loquendi 585 copiam non ferebat peti e praeceptionibus grammaticorum, quas a.s.severabat officere ad bene dicendum, nec id contingere nisi evolvendis optimis auctoribus; sed huius opinionis ipse poenas dedit. c.u.m enim esset et natura et eruditione facundus, ac dicenti mira 590 suppeteret orationis ubertas, tamen scribens subinde labebatur in his quae solent notare critici. Atque hac, ni fallor, gratia a libris scribendis abstinebat, atque utinam non abstinuisset: nam huius viri cogitationes quacunque etiam lingua proditas optarim. 595

Iam ne quid defuisse putetur absolutae Coleti pietati, tempestates quibus agitatus est accipe. Nunquam illi bene convenerat c.u.m suo Episcopo, de cuius moribus ne quid dicam, superst.i.tiosus atque invictus erat Scotista, et hoc nomine sibi semideus videbatur: quo 600 quidem ex genere c.u.m aliquot noverim quos nolim improbos appellare, nullum tamen adhuc vidi quem mea quidem sententia possis vere pureque dicere Christianum. Nec admodum gratus erat plerisque sui collegii, quod tenacior esset disciplinae regularis, ac 605 subinde quiritabantur se pro monachis haberi; quanquam hoc collegium olim fuit, et in vetustis syngraphis vocatur orientale monasterium.

Sed c.u.m iam odium senis Episcopi--erat enim non minor annis octoginta--atrocius esset quam ut premi 610 posset, ascitis duobus episcopis aeque cordatis nec minus virulentis, incipit Coleto negotium facessere, non alio telo quam quo solent isti, si quando cui exitium moliuntur. Defert eum apud archiepiscopum Cantuariensem, articulis aliquot notatis, quos ex illius 615 contionibus decerpserat. Quorum unus erat quod docuisset non adorandas imagines: alter quod sustulisset a Paulo laudatam hospitalitatem, qui enarrans illud ex Evangelio, 'Pasce, pasce, pasce oves meas,' c.u.m in prioribus duobus c.u.m reliquis interpretibus consentiret, 620 pasce exemplis vitae, pasce sermone doctrinae, in tertio dissensisset, negans convenire ut apostoli, qui tum erant pauperes, iuberentur oves suas pascere subsidio temporali, et huius loco aliud quiddam subst.i.tuisset: tertius, quod c.u.m in contione dixisset 625 quosdam de charta contionari (id quod multi frigide faciunt in Anglia), oblique taxa.s.set Episcopum, qui ob senium id solitus sit facere. Archiepiscopus, cui Coleti dotes erant egregie cognitae, patrocinium innocentis suscepit, e iudice factus patronus, c.u.m ipse Coletus ad 630 haec aliaque stultiora respondere dedignaretur.

Non conquievit tamen senis odium. Tentavit aulam regiam in Coletum concitare, atque in primis Regem ipsum, iam aliud telum nactus, quod publice dixisset in contione pacem iniquam praeferendam bello aequissimo. 635 Id enim temporis adornabatur bellum in Gallos, et huius fabulae non minimam partem Minoritae duo agebant; quorum alter fax belli mitram meruit, alter bonis lateribus vociferabatur in contionibus in poetas: sic enim designabat Coletum, eum is a poeticis numeris 640 esset alienissimus, alioqui non imperitus musices.

Hic Rex, egregius iuvenis, dedit evidens specimen ingenii sui regno dignissimi, privatim hortans Coletum, pergeret sua doctrina libere succurrere moribus eius seculi corruptissimis, neque subduceret lucem suam 645 temporibus tenebricosissimis: se non ignorare quid in illum stimularet episcopos illos, neque nescire quantum ipse fructus attulisset genti Britannicae sua vita sacraque doctrina. Addebat sese sic cohibiturum illorum conatus, ut aliis liqueret non impune fore si 650 qui Coletum impeterent. Hic Coletus egit quidem gratias pro animo regio, ceterum quod obtulit deprecatus est, negans se velle ut cuiquam peius esset sua causa; se potius cessurum munus quod gerebat.

Sed aliquanto post data est illis ansa ut sperarent 655 iam posse confici Coletum. A Pascha parabatur expeditio in Gallos. In die Parasceves Coletus apud Regem et aulicos mire contionatus est de victoria Christi, adhortans Christianos omnes ut sub Regis sui vexillo militarent ac vincerent. Etenim qui odio, qui 660 ambitione mali pugnarent c.u.m malis seque vicissim trucidarent, non sub Christi sed sub diaboli signis militare: simulque ostendit quam res esset ardua Christianam obire mortem, quam pauci bellum susciperent non odio aut cupiditate vitiati: quam vix 665 consisteret eundem habere fraternam caritatem, sine qua nemo visurus esset Deum, et ferrum in fratris viscera demergere. Addidit, ut Christum Principem suum imitarentur potius quam Iulios et Alexandros.

Multaque alia tum declamavit in hanc sententiam sic 670 ut Rex nonnihil metueret ne haec contio adimeret animos militibus quos educebat. Huc velut ad bubonem omnes convolant mali, sperantes fore ut Regis animus iam in illum posset exacerbari. Accersitus est Coletus iussu Regis. Venit, pransus est in 675 monasterio Franciscanorum quod adhaeret regiae Grienwikensi. Rex ubi sensit, descendit in hortum monasterii, et Coleto prodeunte dimisit suos omnes.

Ubi solus esset c.u.m solo, iussit ut tecto capite familiariter colloqueretur, atque ita exorsus est iuvenis 680 humanissimus: 'Ne quid temere suspiceris, Decane.

Non huc accersivi te, quo turbem tuos sanctissimos labores, quibus unice faveo, sed ut exonerem conscientiam meam scrupulis aliquot, tuoque cormilio rectius satisfaciam officio meo.' Verum ne totum 685 colloquium repetam (quod fere sesquihoram productum est), interim in aula ferociebat Bricotus, existimans peric.l.i.tari Coletum, c.u.m per omnia conveniret illi c.u.m Rege; nisi quod Rex optabat, ut quod Coletus vere dixisset, diceret aliquando explanatius ob rudes 690 milites, qui secus interpretarentur quam ipse dixisset, videlicet Christianis nullum esse bellum iustum.

Coletus pro sua prudentia proque singulari animi moderatione non solum animo regio satisfecit, verum etiam auxit gratiam pristinam. Ubi reditum est in 695 regiam, Rex dimissurus Coletum allato poculo praebibit, et complexus hominem humanissime omniaque pollicitus quae sint ab amantissimo Rege exspectanda, dimisit. Iam aulica turba circ.u.mstans exspectabat exitum eius colloquii. Ibi Rex omnibus audientibus 700 'Suus' inquit 'cuique doctor esto, et suo quisque faveat. Hic est doctor meus'. Ita discesserunt quidam lupi, quod aiunt, hiantes, et praecipue Bricotus; nec ab eo die quisquam est ausus impetere Coletum. 705

Habes, Iodoce, duos quos aetas nostra tulit, mea sententia vere sincereque Christianos, non tam depictos quam delineatos, quantum pa.s.sa est epistolaris angustia.

Tuum erit ex utroque decerpere quod tibi videbitur ad veram pietatem maxime conducere. Iam si quaeres 710 utrum alteri praeferam, mihi videntur pari laude digni, c.u.m dissimili fuerint conditione. Siquidem ut magnum erat Coletum in ea fortuna constanter secutum esse, non quo vocabat natura, sed quo Christus; ita speciosior est laus Vitrarii, quod in eo genere vitae 715 tantum obtinuerit ac praest.i.terit spiritus Evangelici: perinde quasi piscis in palude vivens nihil trahat de sapore pal.u.s.tri. Sed in Coleto quaedam erant quae testarentur illum hominem esse; in Vitrario nihil unquam vidi quod ullo pacto saperet affectum humanum. 720 Quod si me audies, Iona, non dubitabis hos duos divorum ascribere catalogo; etiamsi nullus unquam Pontifex eos referat in canonem.

Felices animae, quibus ego multum debeo, vestris precibus adiuvate luctantem adhuc in huius vitae malis 725 Erasmum, ut in vestrum contubernium remigrem, nusquam postea divellendus.

Vale, mi Iona. Bene habet si tuo desiderio feci satis; nam argumento scio nequaquam esse satisfactum.

Ex rure Andrelaco. Id. Iun. Anno M.D.XXI.

Please click Like and leave more comments to support and keep us alive.

RECENTLY UPDATED MANGA

Legend of Swordsman

Legend of Swordsman

Legend of Swordsman Chapter 6356: Fragments of Memory Author(s) : 打死都要钱, Mr. Money View : 10,252,822
Demon Sword Maiden

Demon Sword Maiden

Demon Sword Maiden Volume 12 - Yomi-no-kuni: Chapter 91 – Sword, Demon Author(s) : Luo Jiang Shen, 罗将神, 罗酱, Carrot Sauce View : 416,316

Selections from Erasmus: Principally from his Epistles Part 6 summary

You're reading Selections from Erasmus: Principally from his Epistles. This manga has been translated by Updating. Author(s): Desiderius Erasmus. Already has 1174 views.

It's great if you read and follow any novel on our website. We promise you that we'll bring you the latest, hottest novel everyday and FREE.

NovelOnlineFull.com is a most smartest website for reading manga online, it can automatic resize images to fit your pc screen, even on your mobile. Experience now by using your smartphone and access to NovelOnlineFull.com