Home

Martin Luther's 95 Theses Part 3

Martin Luther's 95 Theses - novelonlinefull.com

You’re read light novel Martin Luther's 95 Theses Part 3 online at NovelOnlineFull.com. Please use the follow button to get notification about the latest chapter next time when you visit NovelOnlineFull.com. Use F11 button to read novel in full-screen(PC only). Drop by anytime you want to read free – fast – latest novel. It’s great if you could leave a comment, share your opinion about the new chapters, new novel with others on the internet. We’ll do our best to bring you the finest, latest novel everyday. Enjoy

15. [40] Contritionis veritas penas querit et amat, Veniarum autem largitas relaxat et odisse facit, saltem occasione.

16. [41] Caute sunt venie apostolice predicande, ne populus false intelligat eas preferri ceteris bonis operibus charitatis.

17. [42] Docendi sunt christiani, quod Pape mens non est, redemptionem veniarum ulla ex parte comparandam esse operibus misericordie.

18. [43] Docendi sunt christiani, quod dans pauperi aut mutuans egenti melius facit quam si venias redimereet.

19. [44] Quia per opus charitatis crescit charitas et fit h.o.m.o melior, sed per venias non fit melior sed tantummodo a pena liberior.

20. [45] Docendi sunt christiani, quod, qui videt egenum et neglecto eo dat pro veniis, non idulgentias Pape sed indignationem dei sibi vendicat.

21. [46] Docendi sunt christiani, quod nisi superfluis abundent necessaria tenentur domui sue retinere et nequaquam propter venias effundere.

22. [47] Docendi sunt christiani, quod redemptio veniarum est libera, non precepta.

23. [48] Docendi sunt christiani, quod Papa sicut magis eget ita magis optat in veniis dandis pro se devotam orationem quam promptam pecuniam.

24. [49] Docendi sunt christiani, quod venie Pape sunt utiles, si non in cas confidant, Sed nocentissime, si timorem dei per eas amittant.

25. [50] Docendi sunt christiani, quod si Papa nosset exactiones venialium predicatorum, mallet Basilicam s. Petri in cineres ire quam edificari cute, carne et ossibus ovium suarum.

1. [51] Docendi sunt christiani, quod Papa sicut debet ita vellet, etiam vendita (si opus sit) Basilicam s. Petri, de suis pecuniis dare illis, a quorum plurimis quidam concionatores veniarum pecuniam eliciunt.

2. [52] Vana est fiducia salutis per literas veniarum, etiam si Commissarius, immo Papa ipse suam animam pro illis impigneraret. 3.

[53] Hostes Christi et Pape sunt ii, qui propter venias predicandas verb.u.m dei in aliis ecclesiis penitus silere iubent.

4. [54] Iniuria fit verbo dei, dum in eodem sermone equale vel longius tempus impenditur veniis quam illi.

5. [55] Mens Pape necessario est, quod, si venie (quod minimum est) una campana, unis pompis et ceremoniis celebrantur, Euangelium (quod maximum est) centum campanis, centum pompis, centum ceremoniis predicetur.

6. [56] Thesauri ecclesie, unde Pape dat indulgentias, neque satis nominati sunt neque cogniti apud populum Christi.

7. [57] Temporales certe non esse patet, quod non tam facile eos profundunt, sed tantummodo colligunt multi concionatorum.

8. [58] Nec sunt merita Christi et sanctorum, quia hec semper sine Papa operantur gratiam hominis interioris et crucem, mortem infernumque exterioris.

9. [59] Thesauros ecclesie s. Laurentius dixit esse pauperes ecclesie, sed locutus est usu vocabuli suo tempore.

10. [60] Sine temeritate dicimus claves ecclesie (merito Christi donatas) esse thesaurum istum.

11. [61] Clarum est enim, quod ad remissionem penarum et casuum sola sufficit potestas Pape.

12. [62] Verus thesaurus ecclesie est sacrosanctum euangelium glorie et gratie dei.

13. [63] Hic autem est merito odiosissimus, quia ex primis facit novissimos.

14. [64] Thesaurus autem indulgentiarum merito est gratissimus, quia ex novissimis facit primos.

15. [65] Igitur thesauri Euangelici rhetia sunt, quibus olim piscabantur viros divitiarum.

16. [66] Thesauri indulgentiarum rhetia sunt, quibus nunc piscantur divitias virorum.

17. [67] Indulgentie, quas concionatores vociferantur maximas gratias, intelliguntur vere tales quoad questum promovendum.

18. [68] Sunt tamen re vera minime ad gratiam dei et crucis pietatem comparate.

19. [69] Tenentur Episcopi et Curati veniarum apostolicarum Commissarios c.u.m omni reverentia admittere. 20. [70] Sed magis tenentur omnibus oculis intendere, omnibus auribus advertere, ne pro commissione Pape sua illi somnia predicent. 21. [71] Contra veniarum apostolicarum veritatem qui loquitur, sit ille anathema et maledictus.

22. [72] Qui vero, contra libidinem ac licentiam verborum Concionatoris veniarum curam agit, sit ille benedictus.

23. [73] Sicut Papa iuste fulminat eos, qui in fraudem negocii veniarum quacunque arte machinantur,

24. [74] Multomagnis fulminare intendit eos, qui per veniarum pretextum in fraudem sancte charitatis et veritatis machinantur,

25. [75] Opinari venias papales tantas esse, ut solvere possint hominem, etiam si quis per impossibile dei genitricem viola.s.set, Est insanire.

1. [76] Dicimus contra, quod venie papales nec minimum venialium peccatorum tollere possint quo ad culpam.

2. [77] Quod dicitur, nec si s. Petrus modo Papa esset maiores gratias donare posset, est blasphemia in sanctum Petrum et Papam.

3. [78] Dicimus contra, quod etiam iste et quilibet papa maiores habet, scilicet Euangelium, virtutes, gratias, curationum &c. ut 1. Co. XII.

4. [79] Dicere, Crucem armis papalibus insigniter erectam cruci Christi equivalere, blasphemia est.

5. [80] Rationem reddent Episcopi, Curati et Theologi, Qui tales sermones in populum licere sinunt.

6. [81] Facit hec licentiosa veniarum predicatio, ut nec reverentiam Pape facile sit etiam doctis viris redimere a calumniis aut certe argutis questionibus laicorm.

7. [82] Scilicet. Cur Papa non evacuat purgatorium propter sanctissimam charitatem et summam animarum necessitatem ut causam omnium iustissimam, Si infinitas animas redimit propter pecuniam funestissimam ad structuram Basilice ut causam levissimam?

8. [83] Item. Cur permanent exequie et anniversaria defunctorum et non reddit aut recipi permitt.i.t beneficia pro illis inst.i.tuta, c.u.m iam sit iniuria pro redemptis orare?

9. [84] Item. Que illa nova pietas Dei et Pape, quod impio et inimico propter pecuniam concedunt animam piam et amicam dei redimere, Et tamen propter necessitatem ipsius met pie et dilecte anime non redimunt eam gratuita charitate?

10. [85] Item. Cur Canones penitentiales re ipsa et non usu iam diu in semet abrogati et mortui adhuc tamen pecuniis redimuntur per concessionem indulgentiarum tanquam vivacissimi?

11. [86] Item. Cur Papa, cuius opes hodie sunt opulentissimis Cra.s.sis cra.s.siores, non de suis pecuniis magis quam pauperum fidelium struit unam tantummodo Basilicam sancti Petri?

12. [87] Item. Quid remitt.i.t aut partic.i.p.at Papa iis, qui per contritionem perfectam ius habent plenarie remissionis et partic.i.p.ationis?

13. [88] Item. Quid adderetur ecclesie boni maioris, Si Papa, sicut semel facit, ita centies in die cuilibet fidelium has remissiones et partic.i.p.ationes tribueret?

14. [89] Ex quo Papa salutem querit animarum per venias magis quam pecunias, Cur suspendit literas et venias iam olim concessas, c.u.m sint eque efficaces?

15. [90] Hec scrupulosissima laicorum argumenta sola potestate compescere nec reddita ratione diluere, Est ecclesiam et Papam hostibus ridendos exponere et infelices christianos facere.

16. [91] Si ergo venie secundum spiritum et mentem Pape predicarentur, facile illa omnia solverentur, immo non essent.

17. [92] Valeant itaque omnes illi prophete, qui dic.u.n.t populo Christi 'Pax pax,' et non est pax.

Please click Like and leave more comments to support and keep us alive.

RECENTLY UPDATED MANGA

Martial God Asura

Martial God Asura

Martial God Asura Chapter 6140: Meeting Red Cloak Again Author(s) : Kindhearted Bee,Shan Liang de Mi Feng,善良的蜜蜂 View : 57,349,023
My Girlfriend is a Zombie

My Girlfriend is a Zombie

My Girlfriend is a Zombie Chapter 823: Secrets Beneath the Ruins Author(s) : Dark Litchi, 黑暗荔枝, Dark Lychee View : 2,280,773
Legend of Swordsman

Legend of Swordsman

Legend of Swordsman Chapter 6352: Nine Physical Forms Author(s) : 打死都要钱, Mr. Money View : 10,248,361

Martin Luther's 95 Theses Part 3 summary

You're reading Martin Luther's 95 Theses. This manga has been translated by Updating. Author(s): Martin Luther. Already has 1040 views.

It's great if you read and follow any novel on our website. We promise you that we'll bring you the latest, hottest novel everyday and FREE.

NovelOnlineFull.com is a most smartest website for reading manga online, it can automatic resize images to fit your pc screen, even on your mobile. Experience now by using your smartphone and access to NovelOnlineFull.com