Home

A History of The Inquisition of The Middle Ages Volume I Part 21

A History of The Inquisition of The Middle Ages - novelonlinefull.com

You’re read light novel A History of The Inquisition of The Middle Ages Volume I Part 21 online at NovelOnlineFull.com. Please use the follow button to get notification about the latest chapter next time when you visit NovelOnlineFull.com. Use F11 button to read novel in full-screen(PC only). Drop by anytime you want to read free – fast – latest novel. It’s great if you could leave a comment, share your opinion about the new chapters, new novel with others on the internet. We’ll do our best to bring you the finest, latest novel everyday. Enjoy

Item ad idem, Exodi undecimo: _Postulet unusquisque a vicino suo et unaquque a vicina sua vasa aurea et argentea_. Ecce Deus veteris testamenti praecipit rapinam. Deus autem novi testamenti _non rapinam_ arbitratus est, ut dicit Apostolus: Ergo sunt contrarii.

Item ad idem, Matthaei quinto: _Dictum est antiquis: Diliges proximum tuum et odio habebis inimic.u.m tuum_. Sed constat quod hoc dictum est a Deo veteris testamenti. Deus autem novi testamenti dicit: _Diligite inimicos vestros_. Igitur contrariantur sibi invicem.

Item ad idem, Matthaei quinto: _Dictum est antiquis: Oculum pro oculo_ etc. _Ego autem dico vobis non resistere malo, sed si quis percusserit_ etc. Ecce ille Deus vindictam, iste veniam imperat: Ergo sunt contrarii.

Item ad idem, Exodi vicesimo primo dicit Deus veteris testamenti: _Si occiderit quispiam proximum suum dabit animam pro anima_. Deus autem novi testamenti dicit apud Lucam: _Non veni animas perdere sed salvare_.

Item, Joannis primo: _Deum nemo vidit unquam_, et ad Timotheum: _Quem nullus hominum vidit_. At e contra Deus veteris testamenti dicit, Deuteron. tertio: _Si quis fuerit inter vos propheta_ etc.; et paulo post: _At non talis est servus meus Moyses_ etc.; et infra: _Ore ad os loquitur ei et palam non per aenigmata et figuras Deum vidit_.

Item ad idem, Levitici vicesimo s.e.xto: _Persequimini inimicos vestros_; At e contra, Matthaei quinto: _Beati qui persecutionem patiuntur_; et iterum: _c.u.m vos persecuti fuerint in unam civitatem, fugite in aliam_. Ille praecipit persequi inimicos, iste fugere: Ergo, etc.

Item, Deus veteris testamenti praecipit sibi immolari animalia, et in illis delectatur sacrificiis; Deus autem novi testamenti, secundum aliam translationem dicit in Psalmo: _hostiam et oblationem noluisti, corpus autem aptasti mihi; holocaustomata pro peccato tibi non placuerunt_. Ille Deus talia praecipit, iste respuit: Ergo, etc.

Item ad idem, Deuteron. decimo tertio: _Si surrexerit de medio tuo prophetes etc. et ita interficietur_; et iterum: _si tibi voluerit persuadere frater tuus_ etc.; et infra: _non parcet ei oculus tuus ut miserearis et occultes eum, sed statim interficies_. Deus autem novi testamenti e contra dicit: _Estote misericordes_ etc. Hie praecipit misereri, ille non miserere: Ergo etc.

Deus veteris testamenti dicit: _Crescite et multiplicamini_, Geneseos octavo. Deus autem novi testamenti dicit, Lucae decimo octavo: _V prgnantibus et nutrientibus in diebus illis_; et in eodem vicesimo: _Beat steriles qu non genuerunt_. Item, Matthaei quinto: _Qui viderit mulierem ad concupiscendam eam_ etc.

Ecce ille praecipit coitum, iste prohibet omnem coitum, tam uxoris quam mulieris alterius: Igitur sunt sibi contrarii.

Item, Matthaei vicesimo, Lucae vicesimo secundo: _Scitis quoniam principes gentium dominantur eorum, et qui majores sunt_, etc. _et non ita erit inter vos sicut inter gentes_. Ecce iste reprobat princ.i.p.atus et dominationes, ille probat.[529]

Item, Deuteronomii decimoquinto multis gentibus concedit hic usuram; Deus autem novi testamenti prohibet in Lucae s.e.xto: _Date mutuum nihil inde sperantes:_ Ergo sunt contrarii.

Tentavit Deus veteris testamenti Abraham, Deus novi testamenti neminem tentat; Jac. primo: _Ipse intentator malorum est_: Ergo sunt contrarii.

Item ad idem, Deus veteris testamenti dicit_: Veniam ad te in caligine nubis;_ Deus autem novi testamenti _habitat lucem inaccessibilem_ ut legitur Hebraeor. primo; Ergo sunt contrarii.

Item ad idem, Matthaei quinto: _Dictum est antiquis: non perjurabis, reddes autem Deo juramenta tua; ego autem dico vobis non jurare omnino_; quod ille concedit iste prohibet; Ergo etc.

Item, Exodi vicesimo primo: _Maledictus omnis qui pendet in ligno_; Sed Paulus dicit Galat. quarto: _Christus nos redemit de maledictione legis, factus pro n.o.bis maledictum_; Ergo Deus veteris testamenti, quem dicis patrem Christi, maledixit Christum, sed constat quod pater non maledicit filium, ergo ille non est pater ejus, imo est malus et contrarius cui maledicit.

Item ad idem, Deus veteris testamenti promitt.i.t terrain ut ibi; _Dabo vobis terram fluentem lac et mel_. Ecce deliciae terrenae. Deus autem novi testamenti promitt.i.t regnum clorum, requiem aeternam, delicias clestes ut ibi: _Invenietis requiem animabus vestris_.

Ergo ipsi sunt diversi et contrarii.

Item ad idem, Deus novi testamenti dicit Matthaei s.e.xto: _Jugum meum suave est et onus meum leve_. Deus autem veteris testamenti imponit jugum importabile, Deuteronomii vicesimo octavo, ubi maledixit illos qui non servaverunt illa quae praeceperat, de quo jugo dicit Petrus: _cur vos imponere tentatis n.o.bis jugum quod nec vos nec patres vestri portare potuistis?_ Ergo sunt contrarii; ille enim malus et iste bonus.

Item ad idem, Exodi quarto: _si dixerint mei, quod est nomen ejus qui misit me etc. respondit Dominus: sic dices ad eos: qui est misit me ad vos_. Ecce Deus veteris testamenti translator est, qui non vult nomen ejus manifestare; sed dicit _qui est_ etc. Ita enim asinus et bos est qui est. Deus autem novi testamenti nomen suum manifestat per angelum suum, Lucae secundo, _et vocabis nomen ejus Jesum_.

Deus veteris testamenti dicit Geneseos s.e.xto: _Pnitet me fecisse hominem._ Ecce qualis Deus quem pnitet de opere suo; ergo mutatur.

Praeterea pnitentia est de peccato, ergo si pnitet peccavit; Ergo malus fuit.

Item ad idem, Exodi tricesimo secundo: Postquam filii Israel adoraverunt vitulum, dicit Deus ille Moysi: _Dimitte me, ut irascatur furor meus contra eos_, et infra: _Placatusque est Deus ne faceret malum quod locutus fuerat adversus populum suum_. Ecce quod mutatus est Deus veteris testamenti; Deus autem novi testamenti (non) immutatur, juxta illud Jacobi primo: _Omne datum est_ etc.; et infra; _Apud quem non est immutatio_ etc.

Item ad idem, Exodi vicesimo, Deus veteris testamenti dicit: Non _mchaberis_, et idem Deus dicit Numerorum duodecimo: _Ecce ego suscitabo super te malum de domo tuo, et tollam uxorem tuam et dabo proximo tuo, id est, filio tuo_. Ecce non solum mchationis quam ibi prohibuit, sed etiam incestus est procurator; ille Deus ergo malus et mutabilis.

Item ad idem, Exodi vicesimo primo: _non facies tibi sculptile nec aliquam similitudinem_, et infra, vicesimo quinto: _Facies duo cherubim aurea_. Ecce quanta mutabilitas, _facies_ et _non facies_.

Qualis est Deus ille qui tot millia hominum submersit in diluvio etc.; habetur Geneseos s.e.xto; et in mare rubro, Exodi decimo quinto; et in deserto, et in multis aliis locis. Si dicis quod non est crudelitas punire malos etc. quaero, si erat omnipotens et omnisciens, sciebat omnes peccaturos et futuros malos, et propter hoc d.a.m.nandos, quare ergo fecierat eos? Nonne crudelis est qui homines ad hoc facit ut perdat?

Item ad idem, Exodi tricesimo secundo: _Hoc dicit Dominus_; et infra: _Ponat vir gladium super femur suum_; et infra: _Et occiderunt in illa die viginti tria millia_. Ecce qualis Deus quos habet clericos et ministros siquidem totius crudelitatis. Deus autem novi testamenti ministros pietatis; unde Joannes in canonica: _Qui diligit Deum diligit et fratrem suum_. Iste praecipit fratrem diligi, ille occidi.

Item ad idem, Numeror tricesimo quarto; Deus veteris testamenti dixit filiis Israel de gentibus illis qui erant in terra Cham: _Si nolueritis occidere eos, erunt clavi in oculis nostris et lanceae in lateribus_. Ecce crudelis Deus qui non vult injurias dimitti. Deus autem novi testamenti dicit Matthaei s.e.xto. _Si non dimiseritis hominibus, nec pater vester clestis dimittet vobis peccata vestra_.

Item ad idem, Geneseos decimo nono, ubi Deus veteris testamenti justum simul et impium occidit, sicut patet in submersione Sodomae et Gomorrhae, ubi parvulos et adultos simul extinxit.

Item ad idem, Judic.u.m vicesimo legitur quod c.u.m filii Israel vellent pugnare contra filios Benjamin proper scelus quod commiserant in uxorem cujusdam fratris sui, consuluerunt Dominum si pugnandum esset contra eos, et quis esset dux belli, et expressit illis Judas, et quod pugnandum esset; unde sub hac fiducia inierunt bellum et occiderunt ex eis in primo conflictu viginti duo millia, in secundo octodecim millia, in tertio pauciores. Ecce quam crudelis et deceptor Deus, qui sic eos decepit ut perirent.

Item, Exodi quinto dicit Deus veteris testamenti: _Indurabo cor Pharaonis et non dimittet populum_; ecce crudelis Deus qui indurat ut occidat. Item, mendax Deus qui dicit _non dimittet_, et postea dimisit.

Item ad idem, Numerorum decimo quinto: Deus ille lapidare praecepit quemdam colligendum ligna in Sabbato, consultus super hoc a Moysi et Aaron. Deus autem novi testamenti excusat discipulos fricantes spicas Sabbato; Ecce quam contrarii iste et ille!

In Genesi promisit Deus ille se daturum terram Chanaan Abrahae, nec tamen dedit, ergo fuit mendax.... Quod autem objiciunt de illis qui egressi sunt de aegypto, quibus et promisit per Moysen terram illam, et tamen omnes prostrati sunt in deserto.

Ad idem, Exodi tricesimo secundo: _Domine ostende mihi faciem tuam_ et Dominus respondit: _Ego ostendam tibi omne bonum_, et postea ostendit ei omnia posteriora, id est, turpitudinem. Ecce qualis Deus!

Ad idem, Geneseos undecimo de Gigantibus qui aedificabant turrim, dixit ille Deus: _non desistent a cogitationibus suis donec eas opere compleverint_; et tamen sequitur ibidem: _Et cessaverunt aedificare_. Ecce quam mendax Deus!

Ad idem, Geneseos x.x.xII. dicit angelus Dei ad Jacob: _Nequaquam vocaberis ultra Jacob, sed Israel erit nomen tuum_. Et postea dicit in Exodo: _Ego sum Deus Abraham, Isaac, et Jacob_; et ita sibi contradicit; mendax igitur est ille Deus.

Dicit ille Deus: _Quis decipiet nolis Achab?... Ego ero spiritus mendax in ore omnium prophetarum ... Egredere et fac, decipies enim et praevalebis ... Dedit Deus spiritum mendacii in ore omnium prophetarum_. Ecce qualis Deus: si esset Deus veritatis constat quod non diceret: _quis decipiet_ etc.

II.

BULL OF GREGORY IX. ORDERING AN EPISCOPAL INQUISITION.

(Archives de l'Inquisition de Carca.s.sonne.--Doat, x.x.xII, fol. 103.)

Gregorius episcopus servus servorum Dei venerabilibus fratribus suffraganeis ecclesiae Bisuntinensis salutem et apostolicam benedictionem. Ad capiendas vulpes parvulas, haereticos videlicet qui moliuntur in partibus Burgundiae tortuosis anfractibus vineam Domini demoliri, et penitus eliminandas ab ipsa suscepti cura regiminis nos hortatur. Ad nostram siquidem audientiam noveritis pervenisse quod quidam haeretici in vestris diocesibus const.i.tuti, qui metu mortis falso ad ecclesiam catholicam revertentes necnon et plures alii de haeretica pravitate convicti, ad errorem pravitatis ejusdem, quam a se abdica.s.se penitus videbantur, ut gravius scindere valeant catholicam unitatem saepius revertuntur. Ne igitur per tales sub falsa conversionis specie catholicae fidei professores corrumpere contingat, universitati vestrae per apostolica scripta praecipiendo mandamus, quatinus hujusmodi pestilentes, postquam fuerint de jam dicta pravitate convicti, si aliter puniti non fuerint, ita quod quilibet vestrum in suo diocesi ut ipsis det vexatio intellectum, in perpetuo carcere recludatis, de bonis ipsorum, si qua forta.s.sis habent sibi vitae necessaria prout consuevit talibus ministrantes; alioquin noventis nos venerabili fratri nostro Archiepiscopo Bisuntino nostris dedisse litteris in mandatis ut vos ad id auctoritate nostra, sublato cujuslibet appellationis impedimento, compellat. Datum Laterani, s.e.xto Kalendas Junii, pontificatus nostri anno septimo (27 Mai. 1234).

III.

BULL RELIEVING INQUISITORS FROM OBEDIENCE TO THEIR SUPERIORS.

(Archives de l'Inquisition de Carca.s.sonne.--Doat, x.x.xII. fol. 15.)

Clemens episcopus servus servorum Dei dilectis filiis fratribus ordinum praedicatorum et minorum inquisitoribus haereticae pravitatis per diversas Burgondiae et Lotharingiae partes auctoritate apostolica deputatis et in posterum deputandis, salutem et apostolicam benedictionem. Catholicae fidei negotium quod plurimum insidet cordi nostro in vestris prosperari manibus et de bono in melius procedere cupientes, ac volentes omne ab eo impedimentum et omne obstaculum removeri, praesentium vobis auctoritate mandamus quatinus in eodem negotio de divino et apostolico favore et omni humano timore postposito constanter ac intrepide procedentes circa extirpandam haereticam pravitatem, tam de Burgondia quam de Lotharingia c.u.m omni vigilantia omnique studio laboretis, et si forsitan magister et minister generalis, aliique priores et ministri provinciales, ac custodes seu guardiani aliquorum locorum vestrorum ordinum praetextu quorumc.u.mque privilegiorum seu indulgentiarum ejusdem sedis dictis ordinibus concessorum ac concedendorum in posterum, vobis vel vestrum alicui seu aliquibus injunxerint seu quoquo modo praeceperint ut quoad tempus et quoad certos articulos certasve personas negotio supersedeatis eidem, nos vobis universis et singulis auctoritate apostolica districtius inhibemus ne ipsis obedire in hac parte vel intendere quomodolibet praesumatis. Nos etiam privilegia seu indulgentias hujusmodi ad hunc articulum tenore praesentium revocantes, omnes excommunicationis, interdicti et suspensionis sententias, si quas in vos vel vestrum aliquos hac occasione ferri contingerit, irritas prorsus decernimus et inanes.... Non enim aliqua eis super hujuscemodi inquisitionis negotio vobis immediate a praedicta sede commisso et committendo facultas vel jurisdictio attribuitur seu potestas. Datum Viterbii, Idus Julii, pontificatus nostri anno tertio (15 Jul. 1267).

IV.

EUGENIUS IV. TO THE ARCHBISHOP OF NARBONNE.

(Archives de l'Inquisition de Carca.s.sonne.--Doat, x.x.xV. fol. 184.)

Eugenius episcopus, servus servorum Dei, venerabilibus fratribus Archiepiscopo Narbonensi et ejus suffraganeis Carca.s.sonae, Sancti Pontii Thomeriarum, Agathensi et Aletensi episcopis, salutem et apostolicam benedictionem. Scripsit n.o.bis vestra fraternitas dilectum filium fratrem Petrum de Turelule, inquisitorem haereticae pravitatis in provincia Narbonensi, intendere a n.o.bis aliqua suum officium Inquisitionis et jurisdictionem vestram tangentia petere et impetrare, supplicastisque ut eum in brevi de eo et exorbitantiis suis a jure intenderetis sedem apostolicam informare, nollemus interea quicquam praedicto in vestrum et praelatorum provinciae praejudicium facere aut concedere; ad quae respondentes fatemur praedictum Inquisitorem aliquando significa.s.se justam sibi fore quaerimoniam adversus nonnullos vestrum se in suo Inquisitionis officio injuste perturbantes, atque etiam pro viribus impedientes, petens sibi per nos viam et modum ostendi quibus taliter in posterum exercere possit officium, ut c.u.m honore Dei et sui officii integritati valeret lites, jurgia, et contentiones ordinariorum effugere et declinare. c.u.m itaque sit nostrae intentionis prout ex officio pastoralis curae n.o.bis inc.u.mbere non ignoratis, et vos et ipsum Inquisitorem in vestris et suis juribus confovere, et lites ac controversias quae forta.s.sis inter vos vigerent c.u.m just.i.tia tollere ac terminare, hortamur in Domino vestram fraternitatem ut attente considerantes quod hujusmodi Inquisitores ab ecclesia fuerint inst.i.tuti ad relevandum ordinarios parte sollicitudinis inc.u.mbente illis in favorem et augmentum fidei catholicae, enervationemque ct extirpationem haereticae pravitatis, contenti esse velitis in hac materia dispositionibus et inst.i.tutis sacrorum canonum, et ad negotium hoc haeresum quo nullum in ecclesia habetur majus, praedictis Inquisitoribus a.s.sistere favoribus opportunis. Nam sic gratum erit n.o.bis et summe acceptum quicquid favoris, commodi et adjumenti praedictis a fraternitatibus vestris juxta spem nostram praestabitur, ita molestias et illata eorum laudabili exercitio disturbia c.u.m displicentia audiremus; pro bono autem concordiae volumus ut gravaminibus propter quae ab ipso Inquisitore per vos ext.i.tit appellatum ab eodem revocatis, lites quae hodie inter vos pendent indecisae sopiantur penitus et extinguantur, prout nos illas auctoritate apostolica in eventum revocationis antedictae ad nos advocantes, tenore praesentium extinguimus, ca.s.samus, et pro extinctis et ca.s.satis haberi volumus et mandamus. Datum Florentiae anno Incarnationis Dominicae MCCCC quadragesimo primo Kalendas Julii pontificatus nostri anno undecimo.

Please click Like and leave more comments to support and keep us alive.

RECENTLY UPDATED MANGA

Warlock Apprentice

Warlock Apprentice

Warlock Apprentice Chapter 1104: Section 1105 Theme is Love Author(s) : Shepherd Fox, 牧狐 View : 1,071,980
Absolute Resonance

Absolute Resonance

Absolute Resonance Chapter 1416: Godriver City, Grand Guardian General Battle! Author(s) : Heavenly Silkworm Potato, 天蚕土豆, Tian Can Tu Dou View : 1,698,678

A History of The Inquisition of The Middle Ages Volume I Part 21 summary

You're reading A History of The Inquisition of The Middle Ages. This manga has been translated by Updating. Author(s): Henry Charles Lea. Already has 1381 views.

It's great if you read and follow any novel on our website. We promise you that we'll bring you the latest, hottest novel everyday and FREE.

NovelOnlineFull.com is a most smartest website for reading manga online, it can automatic resize images to fit your pc screen, even on your mobile. Experience now by using your smartphone and access to NovelOnlineFull.com